CODICES COLONIENSES.

Seite 1

I. (Darmst. 2003) membranaceus saeculi IX, forma maxima, foliorum 382.

HIERONYMI bibliotheca divina (biblia in Latinum conversa), propter deperditam novissimam codicis partem finem habens in Apocal. 22, 11. Praemissa est: Fol. 1v.-4v. Hieronymi epistola ad Paulinum presbyterum de omnibus divinis historiae libris. (Hier. ep. 53, Opp. ed. Vallarsius T. I, 268).

  • Folio primo manu saeculi decimi inscriptum est: LIBER SCI PETRI A PIO PATRE HERIMANNO DATUS. Scilicet a Herimanno I archiepiscopo, qui sedit ab a. 890 ad a. 925. Deinde manu aliquantum recentiore scriptum est: Liber sci Petri in Colonia. Manu autem saeculi XIII scripta haec ibi leguntur:
  • Magistri Rucgheri.

    Hic liber est sancti Petri in Colonia concessus conventui de Prato sancte Marie per manum domni Alberti subdecani. Quem idem conventus reddet sine contradictione, cum repitittus fuerit a capitulo sancti Petri, sicut continetur in litteris, quibus se predictus sanctimonialium conventus obligavit. Et in eo sunt multa folia truncata. Anno M. CC. XLI.


    II. (Darmst. 2012) membranaceus saeculi XIII, forma maxima, foliorum 339.

    HIERONYMI bibliotheca divina, cum epistola ad Paulinum (Cf. cod. 1). Fol. 329-339v. Nominum Hebraicorum interpretationes ordine litterarum dispositae (Cf. Hieronymi Opp. ed. Vallarsius, T. III, 537 sqq.).

  • Folio primo manu saeculi XV versus incompti de ordine librorum inscripti sunt. qui sequuntur:
  • Versus bis bini sequentes bis quoque trini
    Quinque libri Moysi, Genesis Exo Levi Nume
    Dic quintum Deutro; post hos Iosue Iudicum Ruth
    Libri regum quatuor, duo sunt Paralipomenon;
    Seite 2 Est Esdras primus, Neomi Esdrasque secundus
    Post lege Tobiam, Iudith, Hester, Iob quoque, Psalmos
    Tunc Parabo simul Ecclesias, Canti, Sapi, Eccles
    Hinc Ysai, Ieremi, Baruch, Esechi Danielque
    Bis sex prophete Osee, Iohel, Amos, Abdi
    Iona, Michee, Naun, Abacuc, iunge Sophon Agee
    Et Zachari Malachi; numerantur post Machabei.

    Sunt ewangelia quatuor: Math, Mar, Lu, Iohannes.
    Quibus finitis, recitantur epistola Pauli
    Prima canit ad Rom sequitur Corinth Galath Ephe
    Tum Philipe, Colosen, Tessolo, Tymo, Tit, Philem, Hebre
    Postremo notes hic scriptos actus apostol
    Canonicam Iacobi, Peter, Io, Iud, Apochalipsim.

    Praeterea in eodem folio haec leguntur, alia eiusdem saeculi manu scripta:

    Hunc librum emit venerabilis ac nobilis dominus Mauricius comes de Speigelbergh, canonicus maioris ecclesie Coloniensis ac prepositus Embricensis Traiectensis diocesis, ab Iohanne Gurdelmecher cive Coloniensi, presentibus patre dicti Iohannis Adriano Coci de Goirl et me Nicolao Tweenberg bedello studii Coloniensis iurato, qui hec propria mea manu in veritatis testimonium scripsi subscripsi et signavi.

    per me Nicolaum de Twenberg notarium
    publicum et dicti studii bedellum iuratum.


    III. (Darmst. 2004) membranaceus saeculi IX, forma quadrata, foliorum 182.

    ORIGENIS homiliae in Genesim et Exodum, interprete RUFINO (edd. in Origenis Opp. ed. Delarue, Parisiis 1733, T. II 52-105, 129-178). Deest initium homiliae I capitis 1; primum enim codicis folium excisum est.


    IV. (Darmst. 2005) membranaceus saec. XIII, forma quadrata, foliorum 105.

    Exodus cum glossis.

  • Fol. 105 sententiae nonnullae scriptae sunt.

  • V. (Darmst. 2007) membranaceus saec. X-XI, forma maxima, foliorum 225.

    Commentarium in psalmos.

    Initium hoc est: "Beatus vir ille dicitur, cui omnia desiderata succedunt. Vir enim vocatur a viribus, qui nescit tolerando deficere aut in prosperis aliqua se elatione iactare, sed caelestium rerum contemplatione firmatus manet semper inpavidus."

    Finis hic est: "Non utique caro et sanguis sed illud, quod est in natura rerum sublimius, quod caelestia sapit et aeterna concupiscit, hoc laudet Dominum. Quapropter universo operi brevem perfectamque sententiam Seite 3 dedit ut Dominum salvatorem spiritaliter debeant cuncta laudare. Explicit psalmus CL."


    VI. (Darmst. 2006) membranaceus saeculi XIII, forma maxima, foliorum 173.

    Liber proverbiorum, Ecclesiastes, Canticum canticorum, Liber Sapientiae, Ecclesiasticus cum glossis.

  • Folio primo manu saeculi XV vel XVI scriptum est:
  • Iste liber sancto pertinet Petro ecclesie maioris.


    VII. (Darmst. 2008) membranaceus saec. XII, forma quadrata, foliorum 204.

    Psalmi cum glossis. Sequuntur:

  • Fol. 194v.-195v. "Canticum Ysaiae prophetae" (Isai. 12).
  • - 195v.-196v. "Canticum Ezechiae prophetae" (Isai. 38, 10-20).
  • - 196v.-198. "Canticum Annae" (l Reg. 2, 1-10).
  • - 198-199v. "Canticum Moysi" (Exod. 15, 1-19).
  • - 199v.-201v. "Canticum Abacuc prophetae" (Habacuc 3).
  • - 201v.-204v. "Canticum Moysi" (Deut. 32, 1-43).

  • VIII. (Darmst. 2009) membranaceus saeculi XI-XII, forma maxima, foliorum 164.

    Psalterium iussu SALOMONIS III episcopi Constantiensis et abbatis S. Galli anno 909 sic compositum, ut, paginis quadrifariam divisis, simul legantur tres psalmorum versiones Latinae, et una Graeca versio item litteris Latinis scripta. (Huius psalterii exemplum primum in bibliotheca Bambergensi servatur, signatum A I 14).

    Praemissa haec sunt:

  • Fol. 1-8. HIERONYMI ad Sunniam et Fretelam epistola (ed. in Hieronymi Opp. ed. Vallarsius I, 635).
  • Fol. 8. Origo prophetiae. Hieronymi praefatio. Hieronymi ad Soffromum epistola (ed. Vallarsius IX, 1153).
  • Fol. 9. Versus de psalterio hoc auctoritate SALOMONIS episcopi facto (ed. ex cod. Bambergensi Dümmlerus, Gesch. des ostfränkischen Reichs II, 681). Deest et Hieronymi ad Soffronium epistolae finis et horum versuum initium, versus sex complexum, propterea quod inter fol. 8 et 9 excisum folium est.
  • Fol. 9v. "Versiculi Hieronymi presbyteri" (numero 27):
  • "Psallere qui docuit dulci modulamine sanctos" cet.

    "Item versus" (10 numero) :

    "Aeterni patris pariterque in nomine Nati" cet.

    Finito psalterio haec addita sunt:

  • Fol 147v: "Canticum Aesaiae prophete" (Isai. 12).
  • "Canticum Ezechiae" (Isai. 38, 10-20)

  • - 148v. "Canticum Annae" (l Reg. 2, 1-10).
  • Seite 4

  • Fol. 149v. "Canticum Moysi" (Exod. 15, 1-19).
  • - 151. "Canticum Abacuc" (Habacuc 3).
  • - 153. "Canticam Moysi" (Deuter. 32, 1-43).
  • - 156v. "Hymmis trium puerorum" (cf. Dan. 3, 57 sqq.).
  • - 157. "Canticum Zachariae prophetae" (Lucas 1, 68-79).
  • - 158. "Canticum Mariae" (Lucas 1, 46-55).
  • "Canticum S. Simeonis" (Lucas 2, 29-32).

  • - 159. "Oratio dominica" [Matth. 6, 9-13).
  • "Symbolum apostolorum": "Credo in Deum patrem" cet. "Ymnus matutinalis": "Te deum laudamus" cet

  • - 160. "Fides catholica edita a sancto Athanasio episcopo."
  • - 160v.-164v. Litania et Graeca et Latina.
  • [Conferas velim, quae de hoc codice et praecipue de versibus illis fol. 9 scriptis dixit Dümmlerus in libro: Forschungen zur Deutschen Geschichte VI (1866) 125. Sed de codice ibi commemorato Pal. 39, ubi itidem versus illi demtis sex prioribus scripti sunt, accuratius egit Jos. Blanchini Vindiciarum pag. CCLI. Novissime eos itemque Canticum Moysi e cod. Bamb. edidit V. D. Hamannus in commentatione, quae Lipsiae a. 1874 prodiit.]

    Codici praefixum est tabulae cuiusdam exemplar recenti manu scriptum, quod App. I damus.


    IX. (Darmst.2010) membranaceus saeculi IX, forma octonaria, foliorum 117.

    Breviarium in psalterium, quondam Hieronymo perperam attributum, a psalmo 109 ad psalmum 150 (ed. in Hieronymi Opp. ed. Vallarsius T. VII, 302-394).


    X. (Darmst. 2185) membranaceus saeculi XIII-XIV, forma maxima, foliorum 117.

    DANIELIS et EZECHIELIS prophetiae, ab HIERONYMO in Latinum translatae cum glossis.

  • Fol. 32 catalogus regum Persarum, Aegypti, Syriae scriptus est.

  • XI. (Darmst. 2011) membranaceus saeculi XII, forma maxima, foliorum 77 78.

    BEDAE in Ezram et Neemiam allegoricae expositionis libri III (ed. in Bedae Opp. ed. Coloniae 1688 T. IV, 348 sqq.).

  • Fol. -77 78. "Versus perfectarum sententiarum Bedae":
  • Utilibus monitis prudens accommodet aurem. Non laeta extollant animum, non tristia frangant. Dispar vivendi ratio est, mors omnibus una. cet.

    (Sunt omnino versus 26.)

  • Folio primo manu saeculi XV inscriptum est: "Liber Andree de Werdena canonici ecclesie sancti Cuniberti Coloniensis." [Hartzlemio teste in fronte libri legebatur: "Ex legato Ioannis de Mach Ss. Theologiae Professoris.]
  • Seite 5

    Tegumento codicis adhaerent fragmenta tabulae cuiusdam sive rescripti Sigeberti III regis Austrasiae, cuius apographum in codice VIII extat.


    XII. (Darmst. 1951) membranaceus saeculi XI, forma maxima, foliorum 210, eleganter scriptus, in cuius tegumento antiquissimo reperitur cervus ex aere factus.

    Evangelia quatuor ab HIERONYMO in Latinum translata. Insunt picturae, praecipue in fol. 4v., 22v., 23, 74, 109, 163.

  • Fol. 203-210 Capitulare evangeliorum (quo Sequentiae sancti evangelii, quae in missali Romano insunt, indicantur).
  • Fol. 2v. litteris aureis scriptum est:
  • PRECE ET CARITATE HILLINI COLONIENSIS DOMVS CVIVSDAM CANONICI NOS DVO NON SOLVM SPIRITV SED ETIAM CARNE GERMANI PVRCHARDVS ET CHVONRADVS INVITATI ET COACTI PRESENTEM LIBRVM ACCEPIMVS SCRIBENDVM, AD ALTARE SANCTI PETRI INFRA MVROS COLONIAE PRINCIPALITER CONSTRVCTVM FIDELI DEVOTIONE TRADENDVM. DATORIS QVIDEM PREMIVM QVIA NOVIMVS CERTVM NOSTRVM QVOQVE PRO QVALITATE MERITORVM SPERAMVS PROPICIVM. LECTOR AMANDE TVI SIMVL ET MISERERE NOSTRI.

  • Fol. 3. "Multimoda divinarum scripturarum assertione est inculcatum, quomodo pro adipiscendis virtutibus sit elaborandum, sed satis superque ibi inscribitur, solius cuiusquam mortalium non esse, ut ad eas omnes optinendas possit ascendere. Cuius rei etiam exemplo informamur ab apostolo, qui meritorum qualitates siderum claritate distinxit, cum aliam solis claritatem aliam lunae testificans, stellam etiam ab stella in claritate distare subintulit. Qua in re ego, Hillinus, quamvis indignus presbiterii tamen ordine functus, talibus cogitationibus mentem informans, dum non video me ad prestantioris claritatis sidera, altas videlicet virtutes, posse pertingere, saltem inter minus lucentes stellas gressum bonae voluntatis divino auxilio figere temptabo. Scio namque, eodem apostolo docente, quod non omnes actus membrorum aequales sint, et quamquam in corpore id est sancta aecclesia, prestantioris actus sit mauus quam pes, non tarnen abicitur pes sicut non necessarius, sed a capite Christo in sui ministerii loco necessarius habetur et fovetur. Igitur quoniam qui mirabilis in sanctis praedicatur, vult in eis etiam honorari, praesentem evangeliorum librum tibi, o post Christum dominorum dulcissime, sancte Petre, praesumo offerre, quem non praedives apparatus auri et argenti et gemmarum conportavit, sed caritatis, quae mihi ad te est, ministravit moralis benignitas; hunc tu illo dignare respectu, quo a Christo duo minuta viduae sunt probata. Confiteor, me ad maiora offerenda minus idoneum, te sanctitas tua ad haec parva suscipienda suadeat sufficientem, ut me clavibus linguae tuae clementer solutum nequaquam stringat poena culparum.
  • Si quis vero ad hunc auferendum presumptuosam ingesserit manum, huic tu, sancte Petre; quantum cum Christo poteris, redde talionem: maneant Seite 6 ei a te, si amplius nolis deliberare, digne quoque mercedes Ananiae et Saphirae, qualiter cum illos pro suorum fraudibus plecteretur vindicta (sic), hunc utique pro alienorum ablatione iniusta sequatur et appraehendat ultio inremissiva.

    [In folio 16v. pictura cernitur, qua beato Petro in throno sedenti librum hunc ipsum offert Hillinus; in summa vero tabula ecclesia delineata est. Cuius picturae imitationem vide in libro: Anzeiger für Kunde der deutschen Vorzeit XIX (1872) ad pag. 210.]


    XIII. (Darmst. 2013) membranaceus saec. IX, forma maxima, foliorum 195.

    Evangelia quatuor ab HIERONYMO in Latinum translata (et sunt per cola scripta). Insunt evangelistarum effigies fol. 1, 55, 91, 152.

  • Fol. 54 terminato Matthaei evangelio, scriba addidit haec:
  • "A capite usque hic scripsit et requisivit servus vester Hiltfredus."

    Reperiuntur hic illic notae Tironianae, praecipue in marginibus foliorum 46, 67, 67v., 78, 81, 107v. cet.


    XIV. (Darmst. 2014) membranaceus saec. X, forma maxima, foliorum 215, elegantissime scriptus.

    Evangelia quatuor ab HIERONYMO in Latinum conversa. Insunt pictae imagines S. Hieronymi, S. Mariae, S. Iohannis, Marci, Lucae, Iohannis evangelistarum fol. 1v., 15v., 67v., 104v., 160v.

  • Fol. 202-215 "Capitulare evangeliorum de circulo anni" (cf. supra cod. XII).

  • XV. (Darmst. 2015) membranaceus saec. IX, forma maxima, foliorum 100.

  • Fol. 1v.-81v. Commentarius in "Lectiones" et "Sequentias sancti evangelii", diebus festis recitari solitas (cf. Missale Romanum ; a vigilia natalis Domini usque ad dominicam V in quadragesima pertinentes.
  • Sequuntur excerpta quaedam et sententiae collectae, inscriptionibus mendose scriptis munitae his:

  • Fol. 82. "Liber de interpretaciones evangelii excarpsum."
  • - 83-84. "Sermo ex lectione evangelii."
  • - 84. "Dicta sancti Augustini de decem talenta."
  • - 85. "De Daniel in libro Metotii paternis Esaiae."
  • - 86. "Sermo sancti Iohannis de penitentiam."
  • - 86v. "Sententia de detractione."
  • - 87. "De adflictione."
  • - 87v. "De primiciis" cet.
  • - 91. "Sententia S. Antonii abbatis." - 92. "De proprietate sermonum vel differentiarum Agustini dicta ad omnes docendos."
  • Interrogatio: "Celum quit est?"; resp.: "Domus mundi et sedis eterne" cet.

    Seite 7

  • Fol. 93 "De helacione."
  • "Item alias interrogationes":

    Int.: "Pre(s)biter quit est?" cet.

  • - 93v. "De septem gradus ecclesie."
  • - 94. "De principio celi et terre et omnes firmationes mundi."
  • - 95. "De octo partes, unde factus est Adam."
  • - 95v. "Tractacio sancti Ieronini de apocalipsis Hiohannes."
  • - 96v.-98v. Exorcismi formulae.
  • - 99. "Compotus per circulum anni."
  • Ianuarius habet dies 31, IIII Nonas, VIII Idus, XVIIII Kal. Febr. cet.

  • - 99v. "Orilegius" id est horologium; v. App. II. "De quatuor tempora."
  • - 99v.-100. Vocabulorum idem significantium copia.
  • - 100-100v. De arcu coelesti.

  • XVI. (Darmst. 2016) membranaceus saec. X, forma maxima, foliorum 90.

  • Fol. 1v.-39. Explanatio evangelii secundum Matthaeum, BEDAE attributa (ed. Bedae Opp. Colon. T. V, 1 sqq.)
  • Fol. 39v.-56. AUGUSTINI quaestionum evangelicarum libri II (ed. Augustini Opp. Venet. 1729 T. III, II, 237-275.
  • Fol. 56-59. INCIPIT IN IOHANNEM. Praemissa sunt aliena quaedam, ita indicata:
  • I.

    De Samaritana.

    II.

    De resurrectione Lazari.

    III.

    Ad id quod scriptum est, quod baptizabat Iesus plures quam Iohannes. quamquam ipsi non baptizare (sic) sed discipuli eius.

    IV.

    De annis 46 aedificationis templi.

    V.

    De centum quinquaginta tribus piscibus.

    Initium: "Evangelica sacramenta in domini nostri Iesu Christi dictis factisque signata non omnibus patent" -

    Finis fol. 59. "- que quadragenario numero signincatur denarius remanet quam mercedem sancti qui operantur in vinea percepturi sunt." " Finit."

  • Fol. 60-90. LIBER ATHILINI. Commentarius in evangelium secundum Johannem.
  • Initium: "Inter omnia divinae historiae volumina evangeliorum libros arcem constat possidere dignitatis, quippe cum ipsius salvatoris dicta -"

    Finis fol. 90. "Quia ergo et nos cum ceteris fidelibus scimus verum esse testimonium eius, curremus per omnia ut recta fide intellegenda recta operatione exercendo, quae docuit, ad dona perveniamus sempiterna, quae promisit."

    Primo folio manu saeculi XIII inscriptum est: "Liber iste est maioris ecclesie in Colonia."


    Seite 8

    XVII. (Darmst. 2017) membranaceus saec. IX, forma maxima, foliorum 103.

    Regula evangeliorum quatuor. Inc.: "Matthaeus regulam iustitiae tenens incipit ab Abraham" -

  • Fol. 99-102. ANNAE ad Senecam epistola de superbia et idolis. INC.: "Pater ille ac deus omnium mortalium" -

  • XVIII.

    Deest hic codex, qui Hartzhemio auctore saec. XIII scriptus, Commentarium in evangelium Matthaei continebat, mutilum in initio et in fine.


    XIX. (Darmst. 98) membranaceus saec. IX, forma quadrata, foliorum 146.

  • Fol. 1v.-4v. Apparitio S. Michaelis et dedicatio basilicae eius (ed. Acta SS. Sept. T. VIII, 61-62).
  • Fol. 5-6. Glossarium, in quo nonnulla verba Germanica insunt, edita infra App. III.
  • Fol. 6-7v. Nominum Hebraicorum interpretatio.
  • Fol. 9-114. BEDAE evangelii secundum Marcum expositionis partes nonnullae. Quaterniones hunc Bedae librum continentes perturbati sunt. Verus enim foliorum ordo hic est: 89-96, 9-56, 97-112, 57-64, 81-88, 113-120. Reliqua pars bis habetur: a) fol. 121-128, 65-72 (usque ad Marc. 9, 1; ap. Giles, Opp. Bedae T. X, 132); b) 73-80, 137-144, 129-136 (usque ad Marc. 9, 20; ap. Giles I. I. p. 141).
  • Fol. 145v.-146v. Preces.

  • XX. (Darmst. 2018) membranaceus saec. IX, forma maxima, foliorum 117.

    BEDAE expositio evangelii secundum Marcum (ed. Giles, Bedae opp. T. X, p. 1-264).

  • Folio 1. in margine superiore scriptum est: LIBER ATHILINI.

  • XXI. (Darmst. 2019) membranaceus saeculi XIII, forma quadrata, foliorum 67.

    Evangelium MARCI cum glossis.


    XXII. (Darmst. 2020) membranaceus saec. XIII, forma octonaria, foliorum 133.

    Evangelium LUCAE cum glossis.


    XXIII. (Darmst. 2139) membranaceus saec. XIII, forma quadrata, foliorum 84.

    Evangelium IOHANNIS cum glossis.


    Seite 9

    XXIV. (Darmst. 2021) membranaceus saec. XIII, forma maxima, foliorum 179.

    Actus apostolorum; Epistolae IACOBI, PETRI I et II, IOHANNIS I. II. III. IUDAE; Apocalypsis; cum glossis.

  • Folio primo verso inscriptum est: "Iste liber sancto pertinet Petro ecclesie maioris."

  • XXV. (Darmst. 2022) membranaceus saeculi XII, forma maxima, foliorum 111.

    PAULI epistolae universae cum glossis.


    XXVI. (Darmst. 2023) membranaceus saec. XIII, forma octonaria, foliorum 224.

    Epistolae PAULI apostoli cum glossis.

  • Folio primo inscriptum est: "Apostolus ecclesie beati Petri in Colonia." Folio secundo in margine superiore: "Iste liber sancto pertinet Petro ecclesiae . . . ."

  • XXVII.

    Deest codex chartaceus, qui teste Hartzhemio Commentarium in apocalypsin continebat, saec. XVI vel XV scriptum.


    XXVIII. (Darmst. 2024) membranaceus saec. XII, forma maxima, foliorum 262.

    ORIGENIS homiliae, interprete RUFINO; fol. 3v.-7 homilia 13 in Exodum; fol. 7-56 homiliae in Genesim; fol. 56-126v. in Numeros; fol. 126v.-174v. in librum Iesu Nave; fol. 175-193 in librum Iudicum; fol. 194-201 in librum regum (ed. Delarue in Origenis opp., Parisiis 1733, T. II, 175-178; 52-110; 275-352; 396-457; 458-478; 481-489).

    ORIGENIS homiliae, interprete HIERONYMO; fol. 201-210 in Canticum canticorum; fol. 210-224 in Isaiam; fol. 224-262 in Ieremiam ed. Vallarsius in Hieronymi opp. T. III, 501-532; T. IV, 1101-1144; T. V, 743-876).

  • Fol. 2 in margine superiore: "Maioris ecclesie."

  • XXIX. (Darmst. 2025) membranaceus saec. IX, forma quadrata, foliorum 114.

    HILARII episcopi Pictaviensis tractatus in psalmum CXVIII (edd. Benedictini, S. Hilarii opp. T. I, 241-367).

  • Folio primo inscriptum est: LIBER UUILLIBERTI ARCHIEPI. Qui videlicet ab a. 871 ad a. 890 archiepiscopus Coloniensis fuit.

  • Seite 10

    XXX. (Darmst. 2026) membranaceus saeculi XI, forma maxima, foliorum 103.

  • Fol. 2-101. S. DIONYSII AREOPAGITAE opera a IOHANNE SCOTO ERIGENA in Latinum conversa; cum MAXIMI explanatione item Latine reddita (ed. Floss in Iohannis Scoti opp. ap. Migne, Patrologiae T. CXXII p. 1029-1194, hoc codice adhibito).
  • Fol. 101-103. Excerpta ex Eusebii hist. eccl. V, 23 et ex Clementis Alexandrini sermonis "Qui dives salvetur" cap. 42 (Clementis operum supplementum ed. Ittigius p. 87 sqq.).
  • Fol. 2 in margine superiore scriptum est: "Liber maioris ecclesiae in Colonia." Alia manus postea addidit: "concessus fratribus minoribus; pro quo habent primum et secundum sententiarum fratrum."

  • XXXI. (Darmst. 2027) membranaceus saeculi XI, forma maxima, foliorum 103.

  • Fol. 1v.-59v. S. AMBROSII episcopi Mediolanensis Hexaemeron (edd. Benedictini in S. Ambrosii opp. T. I, 1-142).
  • Fol. 60-l0lv. S.HIERONYMI adversus Iovinianum libri duo (ed. Vallarsius, S. Hieronymi opp. T. II, 237-384.
  • Folio primo inscriptum est: "liber maioris ecclesie in Colonia."

  • XXXII. (Darmst. 2028) membranaceus saeculi X, forma maxima, foliorum 195.

  • Fol. 1-165v. S. AMBROSII epistolae; quae, editionis Benedictinae (opp. T. II, 751-1108) numeris signatae, hunc ordinem tenent: 7. 65. 67. 27. 4. 28. 37. 39. 79. 38. 29. 30. 31. 33. 69. 76. 81. 70. 71. 77. 34. 35. 36. 82. 53. 54. 58. 50. 43. 24. 44. 48. 49. 45. 83. 2. 47. 55. 46. 32. 86. 88. 3. 68. 52. 85. 87. 66. 59. 25. 15. 16. 64. 8. 5. 6. 60. 84. 90. 89. 19. 73. 74. 75. 78. 80. 26. 72. 56. 17. 18. 40. 21. 20.
  • Fol. 165v.-175v. AMBROSII oratio de obitu Theodosii imperatoris (edd. Benedictini, opp. T. II, 1197-1214).
  • Fol. 175v.-178v. AMBROSII ep. 22.
  • Fol. 179-192. AMBROSIUS de Nabuthe Iezraelita (edd. Benedictini, opp. T. I, 565-588).
  • Fol. 193v.-195. Catalogus imperatorum ab Octaviano Augusto usque ad Iustinum.
  • Hartzhemio teste in fine codicis haec scripta erant: "Anno ab Incarnatione Domini Millesimo XXXI. Indictione XV. a festivitate S. Michaelis Archangeli, quae est tertio Kalendas Octobris, fuerunt imbres et pluviae toto tempore." Quae absciso folio Ultimo cum dimidia praecedentis folii parte perierunt.


    Seite 11

    XXXIII. (Darmst. 2029) membranaceus saeculi IX, forma maxima, foliorum 158.

  • Fol. 2-28v. RUFINI presbyteri Aquileiensis commentarius in symbolum (ed. Vallarsius in Rufini opp. I, 51-114).
  • Fol 28v.-65v S. AMBROSII episcopi Mediolanensis de fide libri II (edd. Benedictini in Ambrosii opp. II, 443-496).
  • Fol. 65v.-100v. FAUSTINI liber de trinitate sive de fide contra Arrianos (ed. in Maxima bibliotheca veterum patrum, Lugdini 1677, V, 637-651.
  • Fol. 100v.-107v. S. IOHANNES EPISCOPUS de spiritu sancto. Inc.: "Sequitur, quid de tertia persona, id est sancto Spiritu sentiam, pro captu mentis exponam" cet.
  • Fol. 107v.-109v. De formula Nicaena et de synodo Romana, a Damaso I papa anno 378 habita (ex DAMASI I epistola ad Paulinum, Regesta pontificum Romanorum n. 57).
  • Fol. 109v-119. S. AUGUSTINI epistolae 135 et 137 (edd. Benedictini, in Augustini opp. T. II, 302-303, 304-311).
  • Fol. 119-123v. Sermo Arrianorum et AUGUSTINUS contra sermonem Arrianorum (edd. Benedictini I. I. T. VIII, 439-460).
  • Fol. 146-158. S. AUGUSTINI epistolae 170 et 138 (edd. Benedictini I. I. T. II, 462-464 et 311-318).

  • XXXIV. (Darmst. 2030) membranaceus saeculi X, forma maxima, foliorum 153.

    Commentaria, sancto AMBROSIO attributa, in S. Pauli epistolas ad Romanos, ad Corinthios I et II, ad Philippenses, ad Thessalonicenses I et II. ad Colossenses, ad Titum, ad Timotheum I et II, ad Philemonem (edd. Benedictini in S. Ambrosii opp. T. II append. p. 25-210, 251-318).

  • Folio primo verso inscriptum est: LIBER SCI PETRI.

  • XXXV. (Darmst. 2031) membranaceus saeculi IX, forma maxima, foliorum 265.

  • Fol. 1. Isai. 6, 2-7.
  • Fol. 1-92. S. HIERONYMI epistolae 38 capita 1-16; epistolae 20, 15. 16; 18 cap. 17-21; 21. 14. 52. 53. 58. 55. 60. 101. 102. 103. 111. 110, cuius initium deest a cap. 1-3 "negare non possum"; 56. 105. 67. 104. 112. 70. 6. 8. 9. 12. 73. 125. 118 (ed. Vallarsius, in S. Hieronymi opp. T. I).
  • Fol. 92-94v. HIERONYMUS ad Oceanum de vita clericorum (ed. Vallarsius I. I. T. XI, 369-373).
  • Fol. 95-144. HIERONYMI epistolae 69. 109. 13. 54. 79. 57. 38. 39. 23. 24. 64. 27. 40. 45. 4. 5. 17. 124. 77 (ed. l. l. T. I).
  • Fol. 144v.-145v. Explanatio Lucae.11, 5-9.
  • Seite 12

  • Fol. 145v. HIERONYMI sententia.
  • Fol. 145v.-146v. S. AUGUSTINI homilia de divitibus huius mundi et de contemtu avaritiae. Inc.: "Modo cum divina lectio legeretur, audivimus"... Fol. 147-193. HIERONYMI epistolae 107. 11. 25. 76. 108. 22. 65 (ed. l. l. T. I).
  • Fol. 193. PASCASII epistola ad Martinum presbyterum et abbatem.
  • Fol. 193-197v. HIERONYMI epistolae 117. 44 (ed. l. l. T. I).
  • Fol. 197v.-203v. TEUDONI sententiae.
  • Fol. 203v.-214v. HIERONYMI epistolae 121 cap. 6; epistolae 1. 83. 84. 72, cuius initium deest (ed. l. l. T. I).
  • Fol. 215-224. AMBROSII AUTPERTI sermo de lectione evangelica (edd. Martène et Durand Coll. ampl. IX, 235-249. Migne LXXXIX, 1266).
  • Fol. 224v. Hymnus "Gratuletur omnis caro" editus in App. IV.
  • Fol. 225-246v. CAESARII episcopi Arelatensis homiliae 11.
  • Fol. 246v.-219. Sermo ad monachos.
  • Fol. 249-250v. De reverentia orationis.
  • Fol. 251-265. HIERONYMI epistolae 14. 52. 58 (ed. l. l T. I).

  • XXXVI. (Darmst. 2032) membranaceus saeculi XII, forma octonaria, foliorum 86.

  • Fol. 1v.-73v. S. AMBROSII episcopi Mediolanensis de officiis ministrorum libri tres (edd. Benedictini, opp S. Ambrosii T. II, 1-142).
  • Fol. 74-86 PAULINI Vita S. Ambrosii episcopi Mediolanensis, inde a capite tertio (edd. Benedictini, opp. S. Ambrosii T. II append. p. I-XIV).

  • XXXVII. (Darmst. 2033) membranaceus saeculi XII, forma octonaria, foliorum 102.

    S. AMBROSII episcopi Mediolanensis de officiis ministrorum libri tres (edd. Benedictini, S. Ambrosii opp. T. II, 1-142). Sequitur fol. 99v.-102 Sermo eiusdem de eo, quod scriptum est: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram." "Tanta itaque dignitas humanae conditionis - mirabiliusque in secundo reformavit."

  • Folio primo scriptum est: "Iste liber est ecclesie maioris Coloniensis."
  • Fol. 48v. et 102: "Liber maioris ecclesie Coloniensis."

  • XXXVIII. (Darmst. 2034) membranaceus saeculi X, forma quadrata, foliorum 170.

  • Fol. 1v.-41v. S. AMBROSII de excessu fratris libri II, quorum posterior de resurrectione inscribitur (edd. Benedictini, S. Ambrosii opp. II, 1113-1170).
  • Fol. 42-73. eiusdem de poenitentia libri II (edd. l. l. II, 389-440).
  • Seite 13

  • Fol. 73-122. eiusdem de virginibus libri IV (edd. l.l. II, 145-184 et 213-246).
  • Fol. 122v.-138v. eiusdem de viduis liber (ed. l. l. II, 185-210).
  • Fol. 138v.-155. eiusdem adhortatio virginitatis (ed. l. l. II, 277-302).
  • Fol. 155-170v. eiusdem de perpetua virginitate s. Mariae (ed. l. l. II, 249-274).

  • XXXIX. (Darmst. 2035) membranaceus saeculi IX, forma octonaria, foliorum 71.

    Commentarium, S. AMBROSIO attributum, in S. Pauli epistolam ad Romanos

    (edd. Benedictini in S. Ambrosii opp. T. II append. p. 25-112).

  • Folio primo inscriptum est: LIBER GUNTARII. Eius nominis archiepiscopus ab a. 850 ad a. 863 ecclesiae Coloniensi praefuit.

  • XL. (Darmst. 2036) membranaceus saeculi VIII, forma maxima, foliorum 117.

    Commentarii in evangelium Matthaei, IOHANNI CHRYSOSTOMO archiepiscopo Constantinopolitano perperam attributi, homiliae 32-45, in evangelii capita 19-23 (ed. Montfaucon in Iohannis Chrysostomi opp. T. VI append. p. CXXXIII-CXCII).


    XLI. (Darmst. 2037) membranaceus, ineuntis saeculi IX, forma maxima, foliorum 175.

    IOHANNIS CHRYSOSTOMI archiepiscopi Constantinopolitani commentarium in Pauli epistolam ad Hebraeos, MUTIANO scholastico interprete (ed. Montfaucon in Iohannis Chrysostomi opp. T. XII, 5-318).

  • Fol. 1: CODEX SCI PETRI SUB PIO PATRE HILDEBALDO ARCHIEPO .:. SCRIPTVS1). Hildebaldus a. 795-819 ecclesiae praefuit.
  • 1) SCRIPTVS alia manu est additum.


    XLII.

    Deest codex, qui Hartzhemio teste IOHANNIS CHRYSOSTOMI epistolas easdem, quae in cod. 33 leguntur, continebat.


    XLIII. (Darmst. 2038) membranaceus saeculi VIII, forma maxima, foliorum 167.

  • Fol. 1-7. HIERONYMI praefationes in libros Iob, Tobiae, Iudith, Esther, Esdrae (ed. Vallarsius in S. Hieronymi opp. IX, 1097-1101, X, 1-3, X, 21-23, IX, 1565-1568, IX, 1521-1525).
  • Fol. 7-12. Capitula Machabaeorum I et II.
  • Fol. 13-56. Iob (ed. vulgata; Hieronymi opp. IX, 1101-1152).
  • Fol. 56v.-72. Tobias, (Hier. X, 3-20).
  • Seite 14

  • Fol.72v.-94v. Iudith (Hier. X, 23-46).
  • Fol. 94v.-139v. Esdra I et II (Hier. IX, 1525-1566).
  • Fol. 139V.-144. Initium libri Esther, diversum ab editione vulgata.
  • Fol. 144-167. Esther (Hier. IX, 1567-1590).

  • XLIV. (Darmst. 2039) membranaceus saeculi IX, forma octonaria, foliorum 114.

    Paralipomena (ed. vulg.) cum HIERONYMI ad Chromatium praefatione (ed. Vallarsius, Hieronymi opp. T. IX, 1405-1522).


    XLV. (Darmst. 2040) membranaceus saeculi X, forma maxima, foliorum 183.

  • Fol. 1. Prefatio orationis: "Beatus .... David rex magnus" cet.
  • Fol. 1-7. Psalmi et preces.
  • Fol. 8-15. Calendarium cum notis necrologicis, quas in App. V damus.
  • Fol. 16. HIERONYMI praefatio in psalmos (opp. ed. Vallarsius X, 105).
  • Fol. 16-17. Oratio David: "David filius Iesse - quia David dictus est Christus" (ed. Vallarsius, opp. S. Hieronymi XI. 2, 379-380).
  • Fol. 17-17v. S. AUGUSTINI dicia quid sint virtutes psalmorum: "Canticum psalmorum animas decorat - mirificabit."
  • Fol. 17v. "Hic citharista sedens David rex atque propheta", versus 11. Fol. 18-18v. "Psallere qui docuit dulci modulamine sanctos", ver-/ sus 10.
  • "Nunc Damast monitis aures praebete benignas", versus 19.

  • Fol. 18v.-19. "Hos citharista puer lyricis concentibus ymnos", versus 42 FLORI diaconi.
  • Omnes hos versus App. VI dabimus.

  • Fol. 19-22v. Excerpta de diappsalma, de alleluia, de gloria; de asterisco, stella, obolo; de psalterio.
  • Fol. 22v.-23v. Epistola DAMASO PAPAE et responsio HIERONYMO afficta (ed. Vallarsius, Hieronymi opp. XI. 2 p. 376-379).
  • Fol. 23v.-24v. "Prophetia est aspiracio - perscrutemur."
  • Fol. 24v.-25. "In primo libro paralipomenon - omnes psalmos dicit esse Daviticos."
  • Fol. 25-25v. "Finem duobus modis dicimus - conpletiva perfectio."
  • Fol. 25v.-26. "Psalterium est ut Hieronimus ait - musicas exprimentes."
  • Fol. 26-26v. "Nunc autem exposuimus - laudet Dominum."
  • Fol. 26v.-27. "Liber psalmorum quamquam - praeordinavit, ut voluit."
  • Fol. 28-167v. Psalmi cum commentario.
  • Commentarii initium hoc est: "Beatus vir." Tria hominum generalia peccata propheta describens, id est cogitationis operis ac doctrinae" . . Seite 15 Finis hic est: "et quoniam sanctissimus propheta universa quae dicta sunt, spiritaliter volebat, aptissimo librum fine conclusit: Omnes, inquit, Spiritus laudet Dominum. Amen."

  • Fol. 168. Psalmus repudiandus: "Pusillus eram inter fratres - abstuli obprobrium a filiis Israhel.":
  • Fol. 168v.-178v. Cantica Isaiae (Isai. 12), Ezechiae (Isai. 38, 10-20), Annae (l Reg. 2, 1-10), Moysi (Exod. 15, 1-19), Abacuc (Hab. 3), Moysi (Deut. 32, 1-43), trium puerorum (cf. Dan. 3, 57 sqq.) Zachariae, (Luc. 1, 68-79), Mariae (Luc. 1, 46-55), Symeonis (Luc. 2, 29-32).
  • Fol. 178v.-179v. Hymnus: "Te deum laudamus."
  • Fol. 179v.-181v. Fides S. Athanasii.
  • Fol. 182. Pater noster. Symbolum.
  • Fol. 182v.-184. Litania; in qua fol. 184 haec leguntur:
  • "Et domnum apostolicum et cunctum ecclaesiasticum ordinem in sancta religione conservare digneris;
    Et Oddonem regem perpetua prosperitate conservare digneris,
    Et ei vitam et sanitatem atque victoriam dones;
    Et antistitem nostrum et cunctam congregationem sibi commissam conservare digneris" cet.


    XLVI. (Darmst. 2041) membranaceus saeculi X, forma maxima, foliorum 77.

    HIERONYMI tractatus in Ecclesiasten (opp.ed.Vallarsius T. III, 381-498).


    XLVII. (Darmst. 2042) membranaceus saeculi X, forma maxima, foliorum 154.

    HIERONYMI commentariorum in Isaiam prophetam libri X-XVIII (ed. Vallarsius, opp. S. Hieronymi T. IV, 415-832).

    In extremo libro leguntur hi versus:

    Ut gaudere solet fessus iam nauta labore;
    Desiderata diu littora nota videns,
    Haud aliter scriptor optato fine libelli
    Exultat viso, lassus et ipse quidem.

  • Fol. 154v. scriptum est: LIBER SCI MARTINI.

  • XLVIII. (Darmst. 2043) membranaceus saeculi XI, forma maxima, foliorum 102.

    HIERONYMI commentarii in Isaiam prophetam usque ad Libri IX verba haec: "Has turres aedificare cupiebant, qui . ." (ed. Vallarsius, opp. S. Hieronymi T. IV, 1-414).


    Seite 16

    XLIX. (Darmst. 2044) membranaceus saeculi IX, forma maxima, foliorum 163.

    ISAIAE et IEREMIAE prophetarum libri (ed. vulg.) cum HIERONYMI praefationibus (ed. Vallarsius, Hieronymi opp. T. IX, 683-902).

  • Fol. 2 in margine superiore scriptum est: CODEX SCI MAXIMINI.

  • L. (Darmst. 2045) membranaceus saeculi XI, forma maxima, foliorum 79.

    HIERONYMI commentarius in Ieremiam prophetam (opp. ed. Vallarsius T. IV, 833-1092).


    LI. (Darmst. 2046) membranaceus saeculi VIII ex. vel IX in., forma maxima, foliorum 208.

    HIERONYMI commentariorum in Ezechielem libri VII-XIV (ed. Vallarsius in S. Hieronymi opp. V, 239-616).

    In fronte codicis fuisse refert Hartzhemius p. 29 haec- LIBER SUB PIO PATRE HILDEBALDO SCRIPTUS. Quae verba non iam inveniuntur, propterea quod primum codicis folium excisum est, ut videtur.


    LII. (Darmst. 2047) membranaceus saeculi IX, forma maxima, foliorum 177, quorum prima 21 folia magnam partem deleta sunt.

    HIERONYMI commentariorum in Amos pars extrema fol. 1-16v , commentarii in Zachariam fol. 16v.-110v., in Ionam fol. 110v.-142, in Malachiam fol. 112-177 (ed. Vallarsius in S. Hieronymi opp. VI, 219-358, 775-938, 387-430, 939-986).

  • Fol. 177v.: De diaphonia seu organo, manu saeculi X scripta, quae App. VII damus.
  • Comparent hic illic notae Tironianae.


    LIII. (Darmst. 2048) membranaceus saeculi X exeuntis, forma maxima, foliorum 410.

    HIERONYMI commentarii in Oseam, Ioel, Amos, Abdiam, Ionam, Micheam, Naum, Habacuc, Sophoniam, Aggaeum, Zachariam, Malachiam prophetas (ed. Vallarsius in S. Hieronymi opp. T. VI).

  • Folio primo verso inscriptum est: LIBER SCI PETRI SCRIPTVS SVB TEMPORE DONI EVERGERI ARCHIEPI. Quae repetita leguntur fol. 195. Evergerus ab a. 985 ad a. 999 archiepiscopus fuit.

  • Seite 17

    LIV. (Darmst. 2049) membranaceus saeculi VIII ex. vel IX ineuntis, forma octonaria, foliorum 163.

  • Fol. 2-38. HIERONYMI commentarius in Abdiam (ed. Vallarsius in S. Hier. opp. VI, 359-386).
  • Fol. 38-41. HIERONYMI homilia 38 in Lucam, cuius initium deest (ed. Vall. l. l. VII, 363-364).
  • Fol. 41-91. HIERONYMI commentarius in Ionam (ed. Vall. l. l. VI, 387-430).
  • Fol. 91-158v. HIERONYMI commentarius in Naum (ed. Vall. l. l. VI, 533-586).
  • Fol. 158v.-160. ARRII ad Eusebium Nicomediensem epistola.
  • Fol. 160-163. HIERONYMI homilia 39 in Lucam (ed. Vall. l. l. VII, 365-368).
  • Folio primo legitur: CODEX SCI PETRI SUB PIO PATRE HILDIBALDO ARCHIEPO SCRIPTUS.

  • LV. (Darmst. 2050) membranaceus saeculi VIII ex. vel IX iueuntis, forma maxima, foliorum 144.

  • Fol. 1. HIERONYMI commentarii in Michaeam particula (ed. Vallarsius in S. Hieronymi opp. VI, 509-510).
  • HIERONYMI commentarii in Michaeam fol. 2-63v., in Abacuc fol. 63v-111, in Sophoniam fol. 111v.-144 (ed. Vallarsius l. l. VI, 431-532, 587-670, 671-734).

  • Folio 1 in margine superiore legitur: CODEX SCI PETRI. SCRIPTVS SVB PIO PATRE HILDEBALDO ARCHIEPO.

  • LVI. (Darmst. 2051) membranaceus saeculi IX, forma quadrata, foliorum 139.

    Quatuor evangelia ab HIERONYMO in Latinum translata (ed. Vallarsius in S. Hieronymi opp. T. X, 659-872). Insunt picturae tres: 1) fol. 10v. imago S. Matthaei; 2) fol. 64v. imago S. Lucae; 3) fol. 101v. imago S. Iohannis.

  • Fol. 127-137v. Capitulare evangeliorum de circulo anni.
  • Fol. 137v.-138. Lectiones evangeliorum de diversis causis.

  • LVII (Darmst. 2184) membranaceus saeculi IX, forma maxima, foliorum 72.

  • Fol. 1-56v. HIERONYMI commentarii in Matthaeum a Lib. I ad Lib. II cap. 13 (ed. Vallarsius in S. Hieronymi opp. T. VII, 9-89).
  • Fol. 57-64v. De quatuor euangelistis et de genealogia Christi.
  • Seite 18

  • Fol. 65-72v. POMPEII grammatici fragmentum commenti artis Donati: "si dicas iactabantur - principio caelum" (ed. Keil, Grammatici Latini T. V p. 294 v. 27-p. 304 v. 19).
  • In margine fol. 34 legitur: "plica uelda; inde diminutivum plicula."


    LVIII. (Darmst. 2052) membranaceus saeculi IX, forma quadrata, foliorum 165.

    HIERONYMI commentarii in Pauli epistolas ad Ephesios fol. 1-109, ad Titum fol. 110v.-150, ad Philemonem fol. 150-165 (ed. Vallarsius in S. Hieronymi opp. VII. I, 537-764).

  • Fol. 165 legitur initium formulae Confessionis peccatorum.

  • LIX. (Darmst. 2053a) membranaceus saeculi XII, forma maxima, foliorum 171.

    S. HIERONYMI epistolae et opuscula.

  • Fol. 2-9v. S. Hieronymi epistolae 48, 49, 61, 109 (ed. Vallarsius in S. Hieronymi opp. T. I).
  • Fol. 9v.-12. S. Hieronymi liber adversus Vigilantium (ed. Vall. l. l. II, 387-402).
  • Fol. 12-16. S. Hieronymi epistolae 124, 80 (ed. Vall. l. l. I).
  • Fol. 16-l6v. Rufini apologia (ed. Vall. T. II, 677-682).
  • Fol. 16v.-25v. S. Hieronymi responsio adversus Rnfinum (ed. Vall. l. l. T. II, 531-572).
  • Fol. 25v.-41. S. Hieronymi apologiae adversus Rufinum libri II (ed. Vall. l. l. T. 11, 457-530).
  • Fol. 41-79. S. Hieronymi epistolae 133, 22, 31, 11, 130, 54, 79, 123, 107, 117, 148, 45, 13, 147 (ed. Vall. l. l. T. I).
  • Fol. 79-81v. Ad Susannam lapsam obiurgatio, Hieronymo perperam attributa (ed. Vall. l. l. T. XI. II, 248-263).
  • Fol. 81v.-115. S. Hieronymi epistolae 64, 78, 120, 121. 5, 47, 106 (ed. Vall. l. l. T. I).
  • Fol. 115-117. De cereo paschali epistola, Hieronymo perperam tributa (ed. Vall. T. XI. II, 212-218).
  • Fol. 117-126v. S. Hieronymi epistolae 129, 51, 57, 7 (ed. Vall. l. l. T. I).
  • Fol. 126v.-127v. De honorandis parentibus admonitio, Hieronymo attributa (ed. Vall. l. l. T. XI. II, 154-157).
  • Fol. 127v.-136. S. Hieronymi epistolae 69, 53, 83, 84 (ed. Vall. l. l. T. I).
  • Fol. 136-141v. S. Hieronymi adversus Helvidium liber (ed. Vall. l. l. T. II, 205-230).
  • Fol. 141v.-171. S. Hieronymi adversus Iovinianum libri II (ed. Vall. l. l. T. II, 237-384).
  • Seite 19

  • Folio primo habetur pictura, in qua insunt imagines viginti:
  • I. Imago Friderici I archiepiscopi Coloniensis, cum his inscriptionibus

    DOMNVS FRIDERICVS COLONIENSIS ARCHIEPISCOPVS

    Quomodo dilexi legem tuam Domine, tota die meditatio mea est (PS. 118, 97).

    PERPES AMATORVM DILECTOR CHRISTE TVORVM,
    IN TE PRESVL AMAT, TVBA QVOD SYMMISTICA CLAMAT.
    QVOD NOVA LEX PROMIT, LIBRIS ET CORDE RECONDIT;
    HING DVLCI GVSTV, QVOD RVMINAT, EXHIBET ACTV.

    IIV. In angulis habentur:

    1. Imago militis, cum hac inscriptione:

    CONSTANS ET FORTIS DIRVMPES VINCVLA MORTIS.

    2. Imago prudentiae cum hac inscriptione:

    VINCIS PRVDENTER, QVICQVID TOLERAS PATIENTER.

    3. Imago institiae cum hac inscriptione:

    IVSTICIAE NORMAM PIETAS NON DESERAT VMQVAM.

    4. Imago temperantiae cum hac inscriptione:

    FERVOREM VITE DISCRETIO TEMPERET IN TE.

    VI. Super archiepiscopum est imago Iesu Christi, cum hac inscriptione:

    Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus (Ioh. 14, 23).

    VII. S. MOYSES PROPHETA: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo (Deut. 6, 5).

    VIII. DAVID REX ET PROPHETA: Gustate et videte, quoniam suavis est Dommus (PS. 33, 9).

    IX. YSAIAS: Veniat pax super eum, qui ambulat in dilectione Dei (Is. 57, 2).

    X. IHEREMIAS: Custodite animas vestras, quia ego Dominus scrutans corda et renes (Ier. 17, 21 et 17, 10).

    XI. HIEZECHIEL: Sanctificabo nomen meum magnum in vobis (Ezech. 36, 23).

    XII. DANIHEL: Deus caeli dat sapientiam et revelat proftinda et abscondita (Dan 2, 21. 22).

    XIII. S. MALACHIAS: Orietur vobis timentibus nomen meum sol iusticie (Mal: 4, 2).

    XIV. S. IOHANNES BAPTISTA: De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia (Ioh. 1, 16).

    XV. S. PETRUS: Ante onmia in vobismet ipsis caritatem continuam habentes (l Petr. 4, 8).

    XVI. S. PAVLVS: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. 5, 5).

    XVII. S. IACOBVS: Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est (Iac. 1, 17).

    Seite 20

    XVIII. S. IOHANNES: Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos (1 Ioh. 4, 19).

    XIX. S. MATHEVS: Qui facit voluntatem patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum (Matth. 7, 21).

    XX. S. IVDAS: Orantes, vos ipsos in dilectione Dei servate Iudae 20. 21).

  • Fol. 2 in margine superiore leguntur haec "Iste liber est maioris ecclesie in Colonia."
  • [Teste Hartzhemio in fronte libri haec uncialibus litteris perscripta sunt: "In nomine Domini incipiunt epistolae S. Ieronymi presbyteri, divisae propter gravitatem ponderis."]


    LX. (Darmst. 2053) membranaceus saeculi IX, forma maxima, foliorum 244.

    S. HIERONYMI epistolae et opuscula.

  • Fol. 1-78. S. Hieronymi epistolae 35, 36, 19, 20, 18 (cap. 1-16), 21, 30, 101, 102 (cap. 1 et 2), 103, 111, 110 (cuius initium deest), 105, 56, 67, 104, 112, 136, 131, 132, 134, 141, 142, 143 (ed. Vallarsius in S. Hieronymi opp. T. I .
  • Fol. 78v.-80v. Explanatio fidei, Hieronymo perperam attributa (ed. Vallarsius l. l. T. XI. II, 202-205).
  • Fol. 80v.-108. S. Hieronymi epistolae 55, 83, 84, 69, 146, 124 (ed. Vallarsius l. l. T. I).
  • Fol. 108v.-113. Expositio symboli, Hieronymo perperam tributa (ed. Vallarsius l. l. T. XI. II, 205-211).
  • Fol. 113-120v. S. Hieronymi epistolae 145, 122, 47 (ed. Vallarsius l. l. T. I).
  • Fol. 121-125. De tribus virtutibus homilia, Hieronymo perperam tributa (ed. Vall. l. l. XI. II, 121-126).
  • Fol. 125-136. S. Hieronymi epistolae 129, 71, 61, 109 (ed. Vall. l. l. T. I).
  • Fol. 136-143. S. Hieronymi liber adversus Vigilantium (ed. Vallarsius T. II, 387-402).
  • Fol. 143v.-227. S. Hieronymi epistolae 70, 74, 72, 4, 5, 68, 6, 8, 30, 7, 9, 12, 2, 119, 140 (cap. 16-21), 48, 49, 97, 50, 45, 11, 130, 107, 64, 117, 133 (ed. Vallarsius l. l. T. I).
  • Fol. 227-232v. In Susannam lapsam obiurgatio, Hieronymo perperam attributa c. 1: "Quid taces anima" - cap. 42 (ed. Vallarsius T. XI. II, 248-260).
  • Fol. 232v.-243. S. Hieronymi epistolae 31, 65 (ed. Vallarsius l. l. T. I).
  • Fol. 244 "Carta cambie contra Folcbertum in Widuberge" d. d. 14. Febr. 799 (ed. Lacomblet, Urkundenbuch I p. 8 n. 13).

  • Seite 21

    LXI. (Darmst. 2054) membranaceus saeculi XII, forma octonaria, foliorum 209.

  • Fol. 1-117v. S. AUGUSTINI de genesi ad litteram libri duodecim.
  • Fol. 118-209. S. AUGUSTINI de consensu euangelistarum libri quatuor.
  • Fol. 118 in prima littera sunt duae imagines, altera superior altera inferior. Superior manu gerit schedulam, in qua haec leguntur: "Mercedem laborum ego reddam"; super inferiorem legimus: "Wicbertus abbas".

  • LXII. (Darmst. 2055) membranaceus saeculi XIII, forma maxima, foliorum 240.

    Psalmorum commentarius. [Teste Hartzhemio est Catena ex Commentariis Augustini, Cassiodori, Hieronymi et Remigii composita].


    LXIII. (Darmst. 2056) membranaceus saeculi IX, forma maxima, foliorum 264.

    S. AUGUSTINI enarrationes in psalmos 1-50.

  • Folio primo inscriptum est: CODEX SCI PETRI SVB PIO PATRE HILDEBALDO SCRIPTVS. Fol. 86v. in margine inferiore legitur: "Girbalda scripsit". Eodemque loco in folio 174v. : "Gislildis scripsit". Et in folio 263v.: "Agleberta scripsit". Cf. codd. 65 et 67.

  • LXIV. (Darmst. 2057) membranaceus saeculi X, forma maxima, foliorum 248.

    S. AUGUSTINI enarrationes in psalmos 31-50.

    [Hucusque Iaffeus. Reliquos Codices, exceptis 106-109, ego descripsi.]


    LXV. (Darmst. 2058) membranaceus saeculi IX, forma maxima, foliorum 352.

    Continuantur in hoc volumine S. AUGUSTINI enarrationes in psalmos cod. 63 coeptae. Folio primo inscriptum est:

    AGUSTINI SUPER PSALMOS CENTUM.
    LIBER SCI PETRI

    Folia 41-48 et iterum 338-352 transposita sunt et confusa; in fine codicis folia aliquot perierunt, cum extrema commentarii in psalmum 99 parte (inde a verbis "commixtis malis venit laude invitatus" IV, 1077 ed. Bened.) totaque psalmi 100 enarratione. Quae sequuntur in codice 67 invenies. In imo codicis margine humiditate folia permulta, putruerunt, quae damna libri ligator manu parum felici resarsit.

    Seite 22

  • Fol. 73v. in fine quaternionis noni et psalmi 60 scriptum est "Adruhic scripsit".
  • Fol. 151v. in fine quaternionis 19 et psalmi 69: "Altildis scripsit".
  • Fol. 224v. in fine quaternionis 28 et psalmi 78: "Gisledrudis scripsit".
  • Fol. 289v. in fine quaternionis 36 et tractatus primi de psalmo 90: "Eusebia scripsit".

  • LXVI. (Darmst. 2059) membranaceus saec. XI, fol. min., foliorum 131.

    Idem Opus a ps. 119 ad 133. Ultimis foliis inscripta est alia quaedam commentatio de ps. 130, quae incipit "Psalmista humilitatis gratiam" . . . et finit: "non tibi opus erit lacte sed solido cybo."

    Codex inaequaliter et parum eleganter scriptus in membranis satis male praeparatis. Psalmorum verba minio scripta sunt.


    LXVII. (Darmst. 2060) membranaceus saeculi IX, forma maxima, foliorum 183.

    AUGUSTINI enarrationum in psalmos pars tertia.

  • Folio primo inscriptum est:
  • CODEX SCI PETRI SVB PIO PATRE
    HILDEBALDO SCRIPTVS.

    Haec paulo recentiora esse videntur, coaeva autem quae in folio 2 leguntur:

    EXPOSITIO SCI AGUSTINI SUPER
    PSALMORUM TERTIAM PARTEM.
    LIBER SCI PETRI.

    In sequenti pagina littera E ex piscibus tribus est composita; colores et hic et in aliis duobus voluminibus 63 et 65 varii ad ornatum sunt adhibiti. Psalmorum verba litteris quas unciales vocamus, rubris scripta sunt.

  • Fol. 105v. in fine quat. 13 et psalmi 114 legitur: "Uera scripsit".
  • Fol. 183v. in fine totius operis et quaternionis 23: "Agnes scripsit".
  • Apparet igitur, Hildebalde iubente ingens hoc opus inter novem sanctimoniales fuisse divisum, quae laudabiliter sane magnaque cum diligentia suscepto munere functae sunt.


    LXVIII.

    Iam perditus, Hartzhemio teste saeculo XI vel XII scriptus, Quaestiones AUGUSTINI in Matthaeum, Lucam et Ioannem continebat. In fronte bis legebatur "Liber Athilini", ut in codd. 16 et 20.


    Seite 23

    LXIX. (Darmst. 2061) membranaceus saec. IX, in quarto, foliorum 145.

    Titulus in principio positus est: AVRELII AVGVSTINI TRACTATVS IN EVANGELIO SECVNDUM IOHANNEM.

    Liber pulcherrime scriptus est.


    LXX. (Darmst. 2062) membranaceus in quarto, saec. XI, foliorum 209.

    AUGUSTINI Sermones de verbis domini. Primum folium cum indice contentorum periit; servati sunt extremi indicis versus, qui ad illos solos sermones pertinent, eo ordine positos quo in antiquis editionibus leguntur. In contextu codicis sequimtur sermones aliquot de verbis apostoli, sed post quaternionis XX folium 156, cuius ultima pars rasa est, alius eiusdem temporis liber sequitur, a quat. XXII incipiens, in principio mancus. Continet hic quoque sermones aliquot b. Augustini, praecipue vero locos ex eius operibus decerptos.

  • Fol. 203, primo quaternionis XXVII, scriptum est: De plaga quae facta est in Hierusalem eo quod dominicum diem non obseruauerunt. "In diebus Georgii patris summi" etc. Narratiuncula est fabulosa, mihi ignota, quam propterea in App. VIII dabo. Sequitur De laetania maiore. "Quo primo initium presens ieiunium sumeret, Gregorius Turonensis manifestat in gestis Francorum ita dicens: His temporibus" etc. Est libri secundi caput 34.
  • Sequuntur adhuc quatuor sermones de festivitatibus b. Mariae Virginis, sed in medio quarto sermone codex finitur, reliqua eius parte perdita.

    Incipiunt Fol. 203v. "Castissimum (ita correctum pro Castissimae) Mariae uirginis uterum".

  • Fol. 206. "Adest nobis dilectissimi fratres hodierna festivitas".
  • Fol. 208. "Adest nobis dilectissimi fratres optatus dies".
  • Fol. 209v. "Cum aliquid dilectissimi in amore".

  • LXXI. (Darmst. 2063) membranaceus in quarto, saeculi XI, foliorum 174.

    Codex diversorum manibus scriptus, continet S. AUGUSTINI libros II de sermone quem Dominus discipulis in monte locutus est (ed. Maur. III, 2, 165-236), librum de agone (ib. VI, 245-262), de patientia (ib. 533-546), de disciplina Christianorum (ib. 581-590). Sequitur Fol. 129 PASCASII RADBERTI opus de corpore et sanguine Domini.


    LXXII. (Darmst. 2064) membranaceus in folio, saeculi XII, foliorum 64.

    In prima codicis pagina manu saeculi XV scriptum est: "Est liber Ecclesie Coloniensis". "Est Sancti Petri in Colonia". Insunt S. AUGUSTINI homiliae decem super epistolam Iohannis apostoli et evangelistae. Ed. Maur. III, 2, 825-900.


    Seite 24

    LXXIII. (Darmst. 2075) membranaceus in folio, saeculi XII, foliorum 65.

    In prima pagina scripta est "Sententia CASSIODORI ex libro de tractatoribus diuinarum scripturarum", scil. libri de institutione divinarum litterarum caput octavum. Praeterea libri titulus: "Liber PETRI ABBATIS in epistola ad Romanos." Et in fine: "Explicit expositio S. Augustini episcopi in epistolam b. Pauli ad Romanos. Collecta ex opusculis eiusdem Patris a Petro Tripolitanae provinciae abbate." Opus hoc sub BEDAE nomine, cui ab aliis tribuitur, editum est.

    Librarius hos versus addidit:

    Haec quicunque legis illud pro lege tenebis,
    Supplex quo poscas; scriptoris tollere noxas
    Iesus dignetur, ut pars in eo tibi detur.

    Manu saeculi XV additum est: "Liber spectat ad Capitulum Coloniense."


    LXXIV. (Darmst. 2076) membranaceus in folio minori, saeculi VIII vel IX, foliorum 167.

    Titulus alteri folii secundi paginae inscriptus est litteris quadratis, versibus alterne atramento et minio scriptis: IN HOC CODICE SVNT LIBRI IIII DE DOCTRINA XPIANA BEATAE MEMORIE AVRELI AVGVSTINI EPI ET ALII DVO CONTRA MANICHEOS. Editi sunt in edit. Maur. III, 1-91 et I, 645-684. Quatuor primi contextus versus minio scripti sunt, litteris quas unciales vocamus. Post quaternionem nonum cum dimidio altera codicis pars a quaternione XIIII incipit; haec paulo vetustior est, et perdita ut videtur parte priore suppleta.

    Folium primum multo post adsutum Retractationum I c. 10 et II c. 4 continet, manu saeculi XII scripta. In folio secundo, olim primo, inscriptio erat, quae erasa est; verum ex vestigiis litterarum et aliorum codicum similitudine hanc fuisse apparet: CODEX SCI PETRI SVB PIO PATRE HILDEBALDO SCRIPTVS.


    LXXV. (Darmst. 2077) membranaceus in folio, saec. VIII, foliorum 206.

    AUGUSTINI de civitate Dei libri X priores.

    Titulus in folii primi pagina altera versibus alterne nigris et rubris scriptus est: IN NOMIN. DNI. NRI. IHV. INCPT. LIB. DECIVITA. DI. SCI. AGVSTINI. EPI. MIRIFICE. DISPVTAT. ADVERSVS. PAGANOS. ETDAEMONES. EORVMDEOS. ABEXORDIOMVNDI. VSQVEINFINEM. SAECULI.

    In folio 2 octo versus priores litteris uncialibus scripti sunt; in fronte paginae manu saeculi XIV scriptum est: "ecclesie coloniensis est". Una cum contextu descriptae sunt notae aliquot marginales admodum mendosae; pleraeque vel capita sententiarum repetunt vel admirationem legentis exprimunt. Aliquas selegi et in App. IX proposui. Praeterea et lectionis Seite 25 varietas addita est, et notae quas Tironianas vocamus, margini inscriptae, quibus correctori quae emendanda sunt indicantur.


    LXXVI. (Darmst. 2188) membranaceus in quarto, saeculo VIII pulcherrime scriptus, foliorum 222.

    Initiales literae aliquot morem hibernicum sapiunt. Insunt S. AUGUSTINI opuscula, quorum index in folii primi pagina altera litteris uncialibus splendide scriptus est, bis verbis: "In hoc corpore continetur" etc. Sunt autem hi: De disciplina Christianorum sermo I. (ed. Maur. VI, 5S1-590); de evang. Dimitte et dimittetur tibi sermo I. (quem frustra quaesivi. Incipit "Praeceptum saluberrimum audivimus"); de bono patientiae liber I. (VI, 533-546); de bono coniugali liber I. (VI, 319-340); de sancta virginitate liber I. (VI, 341-368); de nuptiis et concupiscentia libri II. (X, 279-334).

    Margines foliorum passim abscisi sunt. Notae interdum occurrunt, quae significant "hic" et "usque hic".


    LXXVII. (Darmst. 2078) membranaceus in quarto, saec. XII, foliorum 117.

    In prima pagina manu saec. XV. scriptum est: "Iste liber est facultatis arcium. Symon de Outdorp Notarius et Studii Coloniensis Bedellus."

    Insunt AUGUSTINI opuscula, de beata vita (ed. Maur. I, 297-312); de videndo deo ad Paulinam (II, 473-496, ep. 147); de fide et operibus (VI, 165-192); de praedestinatione; de moribus Manicheorum (Hypognost. liber VI, Vol. X, App. p. 42-50); Abecedarium contra Donatistas (Psalmus contra partem Donati IX, 1-8); in Salutationem epistolae ad Romanos disputatio (III, 2, 925-942); ad Simplicianum de solutione quarundam quaestionum (VI, 70-104); ad eundem de libris regnorum (VI, 103-120); ad Dulcitium de octo quaestionibus (VI, 121-140).

    Praeterea folio 58v. IERONIMUS de septies percussa (S. Hieronymi ep. I).


    LXXVIII. (Darmst. 2079) membranaceus in quarto, foliorum 96, saeculi IX vel X, splendide scriptus.

    Primo folio exciso titulus periit. Inscriptum est manu saeculi XIV: "Ecclesie Coloniensis est".

    Insunt S. AUGUSTINI de bono coniugali (ed. Maur. VI, 319-340); de sancta virginitate (ib. 341-368); ad Iulianam de viduitate servanda (ib. 369-386); ad Probam de orandi modo (II, 382-394, ep. 130).


    Seite 26

    LXXVIIIII. (Darmst. 2176) membranaceus et chartaceus in quarto, foliorum 53.

    Ea quae olim in hoc codice fuerunt, in primi folii pagina altera enumerantur, scilicet PETRUS BLESENSIS super Iob (fol. 2-17, manu saeculi XV, Opp. ed. Giles III, 19-62); deinde AUGUSTINUS de spiritu et anima, de dignitate humane condicionis, de verbo dei et anima, quae nunc desunt, foliis 18-35 perditis.

    Sequitur folio quod nunc 19 est, olim vero 36 fuit, Disputacio PETRI ALPHUNCII contra Moysen Iudeum, manu saeculi XIII scripta, quae pars tantum est operis in Biblioth. Patrum Lugdun. XXI, 173-221 impressi. Incipit: "Petrus ad Moysen. Vestri doctores dum in quibusdam" ..... Expl. "auctoritas faciat fidem" Folia 42-50, ut olim numerabantur, desunt; folia 51-58, nunc autem 26-33, quorum bina priora et ultima chartacea sunt, continent Vitam fratris Rogerii de Provincia auctore RAYMUNDO, manu saeculi XV foede scriptam. Summam huius libelli dederunt Antonius Florent. tit. 24, c. 9, § 9 et Waddingus Ann. Min. V, 160-164 ad a. 1287.


    LXXIX. (Darmst. 2080) membranaceus in quarto. foliorum 57, saeculo X ut videtur variorum manibus scriptus.

    Insunt in hoc codice, quae in primi folii pagina altera indicantur, PROSPERI epistola de gratia et libero arbitrio ad Rutinum (in Opp. S. Augustini X, App. p. 163-170); responsiones ad capitula calumniantium Gallorum (ib 197-208); responsiones contra capitula obiectionum Vincentianarum (ib. 207-214); responsiones ad excerpta quae de Genuensi civitate sunt missa (ib. 213-222). Deinde fol. 33. S. AUGUSTINI responsio ad Dulcitium (Opp. ed. Maur. VI, 121-140); fol. 49 liber yponosticon de praedestinatione contra Pelagianos hereticos (Hypognost. 1. VI, Opp. X, App. p. 42-50).


    LXXX. (Darmst. 2081) membranaceus in quarto mai., foliorum 148, saeculo IX splendide scriptus. Hunc codicem Hildebaldinis adnumerandum esse, notarum usus in margine arguere videtur.

    Insunt quae in folii primi pagina altera accuratius indicantur S. AUGUSTINI epistolae aliaeque ad eum directae, secundum ordinem in edit. Maur. observatum, 132, 135, 137, 156, 157, 149, 170, 191, 194, 214, 215. Praeterea fol. 45-61 eiusdem liber ad Bonifatium papam urbis contra epistolam Iuliani Pelagiani, Opp. X, 411-430, fol. 87-139 ad Valentinum monachum de correptione et gratia epistolae duae, Opp. X, 717-778.

  • Fol. 139v. Item epistola S. EVODI UZULENSIS ad abbatem Valentinum Adrimentinum, de qua v. S. August. Opp. II, p. 792 n. c.
  • Seite 27

  • Fol. 141v. Item epistola PAPAE CAELESTINI URBIS ROMAE ad episcopos Gallos pro gratia dei. Iaffé n. 163. Mansi IV, 454.
  • Fol. 146v. Item commonitorium S. AUGUSTINI quomodo sit agendum cum Manicheis, Opp. VIII. App. p. 37.
  • In fine indicis huius scriptum est:

    "Simul fient epistl. numr. XVIII."
    "Incolomis legas omnium nobilium lector."

    In ultima codicis pagina, mana non eadem sed coaeva, scriptum est:

    Augustine tuum redolet liber iste leporem
    Et quaesita diu explicat ore manu.

    Et in ima pagina:

    Augustine sacris nimium donate loquelis,
    Nunc recuba victor praeclarus stemmate fulvo.


    LXXXI. (olim CLXXVI; Darmst. 2082) membranaceus fol. min., foliorum 112, saeculo XI nitide scriptus.

    AURELII PRUDENTII Carmina cum glossis interlinearibus et marginalibus, quae simul cum textu ex vetere exemplari transscripta sunt. Multae ex his conveniunt cum Isonis magistri glossis, quas Weitzius a. 1613 ad calcem Prudentii sui publicavit. Ex his desumptas germanicas cum paucis latinis in Appendice X infra dabimus.

    Praemissum est fol. 1v. "Testimonium de historia illustrium virorum centesimum XL. VIII." scil. GENNADII. Carminibus singulis addita est indicatio metri, quo composita sunt. Tituli graeci satis mendose scripti sunt.

  • Fol. 2. "Liber Katamerinon."
  • Fol. 16. "Liber ΠEPI CTEφANON." Ordo carminum, cum Arevali editione comparatus, hic est: I. V. II. XI. XIII. XII. IV. XIV. III. VI. VII. IX. VIII. X. Sed permutatis quaternionibus quinto et sexto cum codex ligaretur. ordo turbatus est, quod iam manu saec. XV. adnotatum invenimus. \
  • Fol. 35v. post finem libri scriptum est: "Margine felici dat finem. KAΘHMHPYNON (quod male hic positum esse apparet). Incipit de opusculis suis trocheum et trimetrum endecasyllabon." scil. Epilogus.
  • Fol. 36. "Incipiunt tituli historiarum." scil. quos Dittochaeum Arevalus appellat.
  • Fol. 38. "Incipit AΠΘEΩCYC."
  • Fol. 54v. "Incipit AMAPTIΓHNIA." Qua finita fol. 62v. in spatio vacuo manu vel eadem vel coaeva scriptum est. "Christus lector fuit quando aperuit librum - benedixit apostolis." Quae ex codice quodam Vindobonensi edita leguntur in Catalogo Denisiano I, 1, 988. Sequuntur civitatum nomina quae infra dabimus.
  • Fol. 63 alia quaedam scripta sunt de vestibus ecclesiasticis et de ordine missae, excerpta e Hrabani de Institutione Cler. 1. I. c. 15 et sqq.
  • Seite 28

  • Fol. 65. "De octo principalibus vitiis." Haec iam pertinent ad Psychomachiam, quae ita inscribitur:
  • Aurelius Prudens virtutum proelia Clemens
    Cum vitiis cecinit metrica scolasticus arte.

    Per totum carmen spatia servata sunt picturis decoranda, quibus pictor defuit, nisi quod in principio operis f. 65v. tres angeli pro tempore illo non male picti sunt, quos genibus flexis veneratur vir saecularis, Prudentius scilicet. Foll. 66v. et 67 rudimenta quaedam imaginum apparent. Folio post f. 93 exciso desunt versus 840-901.

  • Fol. 94v. scripta sunt quaedam de domo caelesti et de XII lapidibus, quae ad Psychomachiam pertinent, et alia de Cappellanorum origine ex Walafr. Strab. de rebus eccles. c. 31.
  • Fol. 96v. Contra Symmachum libri II. Desunt folio post f. 110 exciso versus II, 876-977.

  • LXXXII. (Darmst. 2083) membranaceus fol. min. foliorum 87, saeculi IX.

    De contentis codicis huius vir doctus saec. XVIII, qui etiam in Prudentii codice quaedam adnotavit, Hartzhemius ni fallor, in folio chartaceo praefixo haec scripsit: "Codex 82a olim 137. S. PATERII de expositione Veteris ac Novi Testamenti de diversis libris S. Gregorii papae concinnati

    Liber I in Genesin.

    Liber II in Exodum.

    Liber III in Leviticum.

    "Liber primus mutilatus principio incipit a capite XXVII. Quod inter opera S. Gregorii papae impressa Tomo IV. editionis Parisinae secunda parte pag. 18 numeratur caput XXX. Iterum post caput XLVI parvus hiatus est in hoc MS. usque ad caput XLVIIII, quod ex impresso codice suppleri potest." Ibi folia duo membranacea, cum ligaretur codex, inserta sunt, sed nihil in eis scriptum est.

    Pergit idem vir doctus: "In hoc eodem volumine Codex 82b. Libri II Beati EUCHERII Episcopi Eruditionum seu de Quaestionibus difficilioribus Veteris ac Novi Testamenti, editi in Bibliotheca Coloniensi SS. Patrum Tomi V parte 1a pag. 756 ad 773 anno 1618, ante Romae editi anno 1564. Sed noster MS. codex contractior est impressis, etsi capita omnia complectatur utriusque libri." Extant etiam in Bibl. Lugdun. VI, 839-857. Titulus in codice f. 53v. scriptus est: "Inc. liber Eucherii episcopi eruditionum de his qui appellantur membra domini." Codex mendis innumeris scatet, quorum ne unum quidem correctorem invenit, quare valde dubito, num quisquam eum his mille annis legerit.


    Seite 29

    LXXXIII. (Darmst. 2183) membranaceus in quarto, saeculi vel IX vel X, foliorum 89.

    BOETII de arithmetica libri, prout extant in edit. Opp. Boetii Basil. a. 1570 p. 1295-1370.

  • Fol. 75. CASSIODORI SENATORIS de orthographia liber, ut extat in editione Gareti 11, 605-619.
  • Fol. 87v. "Inc. ortographia Esidori," scil. ISIDORI Origg. I c. 27 de orthographia.
  • Fol. 87. "In nomine dei summi incipit ars Mauri Seruii gramatici de centimetris." SERVII Centimetrum, quod correctum F. N. Klein Confluentiae a. 1825 edidit. Repetitum est in Keilii Corpore Grammatt. IV, 456 sqq.

  • LXXXIIIII. (Darmst. 2084) forma maxima, foliorum 219, a. 798 scriptus. In margine passim notis Tironianis corrigenda verba indicantur.

    In folio primo, cuius pars inferior abscisa est, legitur:

    CODEX SCI PETRI. SCRIPTVS SVB PIO PATRE
    HILDEBALDO ARCHIEPISCOPO.

    Post S. HIERONYMI Praefationem Chronici (Opp. ed. Vallars. VIII, 1-32) sequitur f. 5 "Incipit chronica Esidori iunioris." scil. ISIDORI Chronicon, ed. Roncall. 11, 419-462. Additae sunt computationes variae, quarum conclusionem in Monn. Germ. Vol. SS. XVI, 730 a Bethmanno descriptam Pertzius edidit. Quae haec est, folio 14v.: "Sunt anni ab initio mundi secundum Orosium usque ad aduentum Christi anni VCXCVIII. Ab Adam usque ad passionem Christi anni VCCXXVIII. sunt anui ab initio mundi secundum ueritatem hebreorum ut transtulit Hieronimus usque ad istum annum .XXXI. regni Karoli regis. Ipse est annus quando hospites (in margine corr. obsides) accepit de Saxonia tertiam partem populi et quando missi uenerunt de Grecia ut traderent ei imperium anni VDCCCCXCVIII. secundum uero LXX anni VICCLXVIII. Anni ab incarnatione domini DCCXCVIII. Cui uero sic non placet sudet et legal et melius numeret."

    Scripturae specimen invenies l. c. Vol. XVII tab. tertia.

  • Fol. 15. "Inc. Prologus sancti Esidori de numero," scil. ex ISIDORI Etymoll. libro III.
  • Fol. 37. "Item de XIIII diuisionibus temporum. Divisionis temporis quod sunt. M. XIIII. Idest athomus" .... Est dialogus inter Δ (διδάσχα-λον) et M (μαϑητήυ); f. 39 haec legimus: "Δ. Uesperum unde nomen accepit. M. Ab Espero rege a quo primum Speria idest Italia dicta est" .... Ubi supra vocem "Speria" manu coaeva scriptum est "langobardia", et in margine: "hispania ultima in occideute ubi hispani".
  • Seite 30

  • Fol. 45v. "Inc. ars computi quomodo inuenta est. Hanc artem philosophi inuenerunt aput grecos" etc. Post diversa huius generis scripta et calculationes sequitur
  • Fol. 72v.-76 Calendarium, ubi ad IIII. Id. Mart. in margine scriptum est: "Obiit heribertus choriepiscopus." et f. 75 ad XV Kal. Oct. manu coaeva additum: "Natalis sancti Lantberti martyris." SS. Virginum martyrum nulla mentio extat.
  • Fol. 76v. Cyclus paschalis ab a. 798-949, cui tres illae adiectae sunt notae quas Bethmannus exscripsit l. l. publicatas:
  • 810. Conbustio Coloniae.
    814. Obitus Karoli.
    818. Obitus Hildibaldi episcopi. In isto anno commissus est Hadebaldo episcopatus beati Petri.

  • Fol. 86 post tabulas astronomicas diligentissime factas sequitur BEDAE liber computi sive de ratione temporum.
  • Fol. 126. ISIDORI liber rotarum (de natura rerum. VII, 1-61 ed. Arevalo), praemissa epistola metrica Sisebuti regis quae sic inscribitur: "Incipit epistola Sisebuto (sic) regis Gotorum missa ad Isidorum de libro rotarum." Edita est l. l. p. 183-185 et Anthol. lat. ed. Riese I, 2, 9-13.
  • Fol. 146 in novo quaternione incipit liber quidam de caelo et stellis admodum corrupte scriptus, qui convenit cum codice Parisino Sangermanensi 778 Scholiorum in Germanici Caesaris Aratea, descripto a V. C. Alfredo Breysig in Arateorum editione Berol. a. 1867 p. XXVII. Inc. "Arati ea quae videntur" .... Expl. f. 171v. "opinabantur victoriam." l. l. p. 130. nondum finito opere, extrema enim duo folia excisa sunt. Litterae initiales ornatae sunt more antiquo, accedente tamen hibernicorum codicum imitatione. Pictus est Sol tanquam deus in cymba quadam stans, quae duabus rotis imposita est, equis duobus vectus. Astris pingendis locus relictus est, admodum pauca artificem invenerunt.
  • Fol. 172. "Inc. de communibus et embolismis annis." Est epistola DIONYSII EXIGUI, edita ap. Petavium de doctrina temporum, ed. Veron. a. 1735, II p. 499, post quam f. 173v. sequitur epistola CYRILLI, ib. p. 503; f. 175 PASCASINI episcopi ad Leonem papam epistola de ratione pachae, edita inter epistolas Leonis papae ed. Quesn. I, 209 ed. II; f. 181v. DIONYSII EXIGUI epistola ad Petronium edita ap. Petavium l. l. p. 498.
  • Fol. 184. "Domino vere meo ac dei servo Sesuldo arcidiacono. LEO inutilis atque omnium ultimum (sic) monachorum . . . Imperas . . . Sesulde - concinnantes." Epistola de computo paschali.
  • Fol. 188. "Inc. liber ANATHOLI de rat. paschal." ap. Bucherium in Doctrina temporum, Antw. 1634 fol. p. 439.
  • Fol. 197. "Inc. aepistola PAPE LEONIS ad Gallia (sic) et ad Spaniam de paschae sollennitatibus." Opp. I, 328.
  • Fol. 197v. HILARII PAPAE epistola ad Victorium. cum VICTORII epistola ad Hilarum, ed. ap. Petavium l. l. p. 504.
  • Seite 31

  • Fol. 201. "Disputatio HIERONIMI de sollemnitatibus paschae.". Extat in editione Maur. I, 1103 inter epistolas S. Hieronymi spurias.
  • Fol. 204. "Inc. anni ordo aput Aegiptios primus (sic) inventus ut refert Magrobius Theodosius. Archades" .... Ex MACROBII Satt. I, 12.
  • Fol. 205v. "Inc. interrogationes vel responsiones de dies septimane et dies mensium seu de punctu vel momenta nec non et horas vel quadrantes. Quibus modis dicuntur dies mensis" ....
  • Fol. 213v. Epistola CYRILLI ep. Alexandrini. "Sanctum Theofilum"....
  • Fol. 215v. "Capitulo XXIIII. de ponderibus. Ponderum ac mensurarum" .... ISIDORI Origg. XVI, 25.
  • In pagina codicis ultima, quae olim vacua relicta fuerat, nomina illa leguntur, quae Bethmannus l, l. p. 430 protulit, iüter quae pro "Othil" legendum esse videtur "Otzil."


    LXXXIV. (Darmst. 2085) membranaceus forma maxima, saeculi XII, foliorum 200.

    Foliis quatuor primis, quae aliquanto post praefixa sunt codici, inscripta est Vita S. Martini: "Igitur Martinus Sabariae Pannomarum – Maximum interfecit"

    Folio quinto titulus inscriptus est litteris magnis, versibus alternatim atramento et rubro scriptis: "In expositione beati Iob Moralia GREGORII PAPAE beatissimi per contemplationem sumpta libri V." Operum S. Gregorii ed. Maur. I p. 1-534, scil. tres partes priores vel libri XVI. Litterae capitulares passim ornatae sunt, et in ultimis quaternionum paginis numeri positi sunt vario modo exornati.

  • Fol. 198. "Inc. sermo divinus de festivitate omnium sanctorum quae celebratur Kal. Nov. Legimus in aecclesiasticis hystoriis quod sanctus Bonifacius qui quartus a b. Gregorio romanae urbis aepiscopatum tenebat, suis precibus" etc.
  • Fol. 200. "Item cuius supra de eadem festivitate. Hodie dilectissimi omnium sanctorum sub una sollempnitatis laeticia" etc.

  • LXXXV. (Darmst. 2086) membranaceus foliorum 121, in fol. min. binis columnis saeculo IX atramento pallido scriptus.

    In primo folio scriptum est: "In hoc codice continetur doctrina christiana sive expositio sancti evangelii Gregorii: seu interpretatio nominum veteris ac novi testamenti."

    Fol. 2. INCIPIT DOCTRINA
    DOGMA
    ECCLESIASTICA
    SECUNDUM
    NICENUM CONCILIUM.

    Seite 32

    "Credimus unum esse deum - etiam et anima incorporea esse credatur. libere confitemur imaginem in aeternitate similitudinem in moribus inveniri." Sunt capita LIII.

    Fol. 11. IN XPO (sic) NOMINE
    INCIPIT EXPOSITIO
    SCI EUANGL EDITA
    A GREGORIO PAPA
    URBIS ROME

    "Matheus sicut in ordine - gratiam spiritui (sic) sancti."

    EXPLICIUNT EXPOSITNS
    EUANGLR. postea additum est: Gregorii pp.

    Sunt expositiones evangeliorum S. GREGORIO attributae, sed ab editoribus Maurinis Vol. I Praef. p. VI. tanquam spuriae reiectae.

  • Fol. 68v. ISIDORI Allegoriae sacrae scripturae, editae in Opp. ed. Areval. V, 115-151. Sequuntur f. 86 alia quaedam: "Item de gladio secundum Lucam. Est enim locus" etc. f. 91v. "De septem formis Spiritus sancti." f. 95. "Amicus ad quem inedia nocte - adsistit."
  • Fol. 96v. Interrogationes et responsiones de rebus sacris; incipiunt: "Summum bonum deus est. Quid est deus - (f. 100v) respuuntur infideles. Capitul. de monachis. Unde dicuntur monachi - (f. 103) agustus quia sollemniter stat. Incipiunt questiones de litteris vel singulis causis. Quia video te de scripturis .... (f. 105) Incipiamus de sanctam scripturam - (f. 118) quia unum verbum genuit." "Hii sunt grados septem in quibus Christus advenit. Primus lector fuit. quando aperuit librum Isaiae" etc.
  • Fol. 120v. "Dicta LEONIS episcopi. Credo in deum patrem - per quod salvati sumus."

  • LXXXVI. (Darmst. 2087) membranaceus in folio, foll. 153, saeculo IX binis columnis scriptus.

    GREGORII MAGNI XL homiliae in Evangelia, ed. Maur. I, 1434 seqq.

    Codex humiditate et situ pessumdatus, postea resartus est. Post quat. XIV. lacuna est inter omelias 23 et 32; versus finem multa desunt. Folium primum littera quam uncialem vocant, olim conscriptum fuit, ex earundem homiliarum exemplari, ni fallor, desumptum. Hartzhemius anni numerum MCXXI ibi legisse sibi visus est, cum scriptum sit DOMC. XXI. Titulus, qui in altera eiusdem folii pagina scriptus erat, prorsus evanuit.


    LXXXVII. (Darmst. 2088) membranaceus in quarto, foll. 212, saec. XII.

    Teste viro docto, quem iam in descriptione codicis 82 memoravimus, continet primo Lectionarium. hoc est lectiones et evangelia omnium missarum de tempore et de festis sanctorum secundum ordinem ecclesiae Coloniensis Seite 33 a vigilia nativitatis dominicae; deinde a f. 179v. "INC. liber sacramentorum de circulo anni expositus a sancto GREGORIO papa", qui mutilus est. In fine sequitur aliud fragmentum ex eodem sacramentario.

  • Folio primo vacuo manu saeculi XIII nomina multa inscripta sunt; in ima pagina legitur: "In crastino Mathie obiit Iutta uxor Winrici de Gurlisdorp (?). Esterna Valentini obiit Elizabet mater eius." In f. 211v. scriptum est: "Hec sunt nomina confratrum beati Lamberti. Winandus (de Wurendale). Gertrudis. Conradus et Beatrix. Conradus et Aleidis. Willemus (Caudenborne) et Margareta" etc. Quae uncis inclusi, supra nomina virorum posita sunt. Nomina plurima male scripta et hic et in f. 212 sequuntur.

  • LXXXVIII. (olim 106; Darmst. 2089) membranaceus in quarto, foliorum 179, saeculo XI vel XII pulcherrime scriptus. Litterae aliquot capitulares auro et coloribus eleganter ornatae sunt.

  • Folio primo non numerato, quod veteri coopertorio adhaeserat, manu satis recenti in scriptum est "Codex S. Petri."
  • Fol. 1. "Sermo sancti .... (nomen erasum est) utrum sub figura an sub veritate hoc misticum calicis fiat sacramentum. Veritas ait Cato - (fol. 2) radiante sole." Sequitur officium S. Petronillae.
  • Fol. 3-8. Calendarium, cuius excerpta quaedam damus App. XI. post Dümmlerum, qui notas necrologicas ei adscriptas edidit, Forschungen zur Deutschen Geschichte VI, 123.
  • Fol. 9. Litania, in qua, ut iam vir doctus in indice codici praemisso adnotavit, "mentio inter Virgines S. Marthae, S. Saulae, S. Ursulae, sine ullo additamento." Deinde post "praeparationem prolixam ad Missam" et "orationes pro variis Missis":
  • Fol. 25: "In Christi nomine Incipit liber Sacramentorum de circulo anni a S. GREGORIO papa Romano editus. Qualiter missa Romana celebratur" etc.
  • Fol. 104v. "Explicit liber Gregorii. Incipit paefatio libri secundi a venerabili GRIMOLDO abbate ex opusculis sanctorum patrum excerpti." Integrum opus Iacobus Pamelius edidit in Liturgicon ecclesiae Latinae Tomo II. Coloniae 1571, praefationem ex hoc ipso codice Dümmlerus l. c. p. 124.
  • Fol. 178v. manus scaeculi XII, primo librario non multo recentior, intulit officium iudicii aquae, quod App. X. edimus.

  • LXXXIX. (Darmst. 2090) membranaceus in quarto vel folio minori, foliorum 100, saeculo nono vel decimo satis male scriptus in membranis inaequalibus et male praeparatis.

    GREGORII MAGNI de cura pastorali liber.


    Seite 34

    XC. (Darmst. 2091) membranaceus in folio minori, foliorum 112, a. 1459 pulchre scriptus in quinternionibus undecim; unicuique quinternioni in calce inscripta sunt prima sequentis quinternionis verba. Index capitum duo folia complet, quae ipsi libro praefixa sunt.

  • Fol. 66v. "Explicit liber dialogorum GREGORII. Scriptus per Theodricum de Alcmaria. Sequitur pastoralis GREGORII pape."
  • Fol. 112. "Expliciunt pastoralia beati Gregorii scripta per manus domini Theodrici de Alcmaria studentis in Colonia anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono."

  • XCI. (Darmst. 2179) membranaceus saeculi VIII, fol. min., foliorum 112. Cf. de hoc codice H. F. Knustium in libro: Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde VIII, 618.

    Primo folio vacuo manu satis antiqua inscriptum est: "Canon de diversis causis." Deinde versus :

    Qui cupis esse bonus: et vis dinoscere verum
    Ut mortis socium sic mordax effuge (vinum)

    Integrum carmen dat A. Caravita in libro: I codici e le arti a Monte Cassino (1870) II, 18.

  • Fol. 2. "Incipiunt capitula huius libri.
  • I. Ut omnis ministri aeclesiae symbolum et fide catholica memoriter teneant" etc. mendose et haec et reliqua exarata.

    Collectio canonum codicis Andegavensis, v. Frid. Maassen, Geschichte der Quellen und der Literatur des kanonischen Rechts, I, 821.

    Qua finita fol. 54 sequitur Synodus S. Patricii, ut legitur in Conciliorum Coll. Mans. VI, 523-528.

  • Fol. 57v. "Finit Patricii sinodus deo gratias. Incipit epistola S. GREGORII pape urbis Rome directa in Saxoniis Agustinum episcopum Anglorum interrog. De episcopis qualiter cum suis clericis - (f. 68) portat invitus:" I. e. X, 415-423.
  • Fol. 68. "Item epistola S. GREGORII pape urbis Romae ad Etherium episcopum Lugdoninsis. "Dilectissimo fratri Aetherio - incessabiliter persolvimus." X, 180-184.
  • Fol. 73. "Item epistola S. GREGORII papae urbis Romae ad Brunihilde reginam." X, 187.
  • Fol. 74. "Incipit decretum S. Gregorii ad clerum in basilica beati Petri apostuli. Regnante - permanserit anathema sit." Synodus Romana a. 595, ib. p. 434-438.
  • Fol. 77v. "Inc. epistola ORMISDE pape per universis provinciis. Si quis diaconus - videntur." ib. VIII, 527-530.
  • Fol. 80. "Inc. epistola YSIDORI episcopi ad Massono episcopo de restauratione sacerdotis. Domino sancto - (f. 82v.) UUittarici regis." Isidori Opp. VI, 563-565. Sequuntur excerpta quaedam ex cauonibus et Gregorii I epistolis; deinde:
  • Seite 35

  • Fol. 90v. "Incipiunt capitula quoadunata de paenententialis vel canonis." Poenitentiale CUMMEANI, impr. in V. C. Wasserschleben libro: Die Bussordnungen der abendländischen Kirche, p. 460-493.
  • Fol. 112v. in pagina ultima: "Incipit de penitentiali THEODORI de aeclesie vel de ordinatione diversorum", ut legitur l. c. p. 202; sed post ultima verba in fine paginae "ad sinodum ire nisi etiam" reliqua desunt.
  • Innumerorum quibus codex scatet mendorum ne unum quidem correctum est: neminem unquam eo usum fuisse putes.


    XCII. (Darmst. 2092) membranaceus in folio, foliorum 180, binis columnis satis angustis splendide scriptus; singula orationis membra plerumque littera prima maiore ante lineam posita a ceteris separantur. In prima pagina scriptum est:

    CODEX SCI PETRI SVBPIO PATRE
    HILDIBALDO SCRIPTVS.

    Imae foliorum margines humore putridae sunt passimque resartae.

    GREGORII MAGNI epistolae 252 selectae.

  • Fol. 1v. "Incipiunt capitula epistolarum b. Gregorii urbis Rom. pap." Prima est X, 43 ed. Maur., secunda XII, 34, ultima XI, 13. Post ipsas epistolas:
  • Fol. 169v. iterum legitur "Incipiunt capitula"; ibi non nomina tantum personarum indicantur, sed res quoque in epistolis contentae. Quorum capitulorum ultimum in fine paginae 180v. est 221, reliquis ut apparet deperditis. Sed quae minio subscripta sunt: "Expliciunt capitula", antiquam sane speciem habent, ut illud quoque, quod describebatur, exemplar mancum fuisse putes; accedit quod cod. 93 eisdem verbis finitur.
  • In ultima 17. quaternionis pagina in margine scriptum est GUNTHEL, nomen ni fallor scriptoris.


    XCIII. (Darmst. 2093) membranaceus in folio, foliorum 177, codicis 92, a quo descriptus est, simillimus, etsi paulo elegantior. Correctori passim quae emendanda erant, notis quas Tironianas vocant, indicata sunt. In ultimae paginae calce post epistolae 221 capitulum scriptum est:

    EPISTOLARIS
    BEATI GGRII
    SVBPIO PATRE
    HADEBALDO SRIPTVS (sic)
    ATQVE BEATI (sic) UICTORI TRADITUS.

    Hadebaldum a. 819 Hildebaldo successisse constat; beato Victori Xantense monasterium dedicatum fuit.


    Seite 36

    XCIV. (Darmst. 2094) membranaceus in folio, foliorum 201, saeculo X vel XI pulcherrime scriptus.

    In tribus foliis quae initio libri praefixa sunt, manu saeculi XI scriptus est "In assumptione sanctae Mariae sermo beati HIERONIMI presbiteri", scil. pseudepigraphus. "Hodie gloriosa semper virgo celos ascendit - circumdant eam venerationis gratia obsequentes."

  • Folio 4v. incipiunt GREGORII M. epistolae selectae, inde ab epistolis ed. Maur. VIII, 1-3. IX, 11. Ultimae sunt XIV, 1-13, quae quidem tertia decima fol. 160 in media sententia desinit, verbis "coram responsalibus". Sequuntur aliae eiusdem epistolae 52: "Incipiunt capitula diversarum epistolarum beati Gregorii papae urbis Romae." Sunt epistolae IV, 47. V, 10. 23. IX, 41 etc., ultima est XI, 13 ad Serenum Massiliensem; 52a in capitulorum indice indicata ad Paladium (XI, 2) omissa. "Expliciunt epistolae beati Gregorii papae."
  • Temporum notae hic ut in antiquioribus codicibus minio scriptae sunt.


    XCV. (Darmst. 2095) membranaceus in folio, saeculi XII, foliorum 179.

    GREGORII MAGNI Registrum, satis eleganter magna cum diligentia scriptum; singulorum librorum litterae initiales pulcherrime sunt ornatae.

  • Folio 1. scriptum est: "pertinet ad ecclesiam maiorem Colon." sed in suprema margine manu saeculi XIII: "Liber epistolarum beati Gregorii pape. Maioris ecclesie in Colonia. (pro quo habent primum et secundum sententiarum nostrum.)" Ultima haec sententia abstersa est reddito scilicet libro.
  • Fol. 1v. "Incipiunt capitula epistolarum Beati Gregorii papae Ind. VIIII. Quae fuit prima ordin. eius.
  • I. Symbolum quod dictavit b. Gregorius de fide trinitatis.
    II. Universis episcopis per Siciliam scribit. quod necessarium sit omnia uni personae committere. et ut semel in anno conveniant." (I, 1) etc.

    Sunt epistolae de indictione

    nona . . .

    82

    decima . .

    40

    undecima . .

    66

    duodecima .

    45

    tertia decima

    57

    quarta decima

    65

    quinta decima

    41

    prima ...

    39

    secunda . .

    92

    tertia ...

    26

    quarta ...

    50

    quinta ...

    18

    sexta ...

    55

    septima . .

    21

      697  

    Seite 37

    "Expliciunt capitula indictionum. De octava indictione nullae huc usque inventae sunt epistolae. Sed quae sequuntur usque ad finem libri. in alio volumine sunt repertae. sine certis indictionibus. Quas simili modo transcripsimus. numero .C. XL. V." Sed finito capitum indice f. 11v. numerus indicatur CXLIIII, qui verus est. Iidem indices singulis libris iterum praemissi sunt.


    XCVI. (Darmst. 2096) membranaceus in quarto maiori vel folio, foliorum 88, quorum postrema humore laesa sunt, saeculo XII scriptus.

    Folio 1 manu saeculi XV scriptum est: "Vita sancti Gregorii ex toto. Item pars Paterii."

  • Folio 1v.-63v. Vita Gregorii Magni auctore IOHANNE DIACONO, edita in Opp. Greg. IV, 19-188.
  • Sequuntur PATERII libri II-V de expositione Veteris Testamenti "excerpti de opusculis beati Gregorii", editi in Opp. Greg. IV. App. p. 53-130.


    XCVII. (Darmst. 2097) membranaceus in folio minori, foliorum 208, saeculi ut videtur X.

    PATERII liber I-XIII, quae est pars prima in editione Maur. l. c. p. 1-310.


    XCVIII. (Darmst. 2098) membranaceus in quarto, foliorum 166, saeculo octavo littera cursivae, quam vocant, simili scriptus. Folia 163 et 164 permutata sunt. Verba quibus capita vel particulae orationis incipiunt, etiam in medio versu minio scripta sunt; modo dimidia tantum, modo plura, unciali plerumque littera. In fine singulorum quaternionum aliisque passim locis adscripta est nota, quae "relegit" significat.

    ISIDORI quaestiones de veteri et novo testamento, usque ad finem libri Esther, Opp. V, 261-551.

  • Folio 158 verso manu coaeva scripta sunt nomina
    uuirinhere
    fredegart.

  • XCIX. (Darmst. 2099) membranaceus in quarto, foliorum 106, saeculi XI.

    ISIDORI opuscula.

  • Folio primo, quod quaternionibus praefixum est, manu coaeva haec sunt inscripta:
  • Continet iste liber veterum monumenta priorum,
    Legis et ipse nove signat honore patres.
    Seite 38 Presentis mundi reboabit tempora scripta,
    Cum varie redeunt, machina picta notat.
    5 Orbita solis habet lunarem concita lumen
    Stelligerosque globos circuit illa micans.
    Caetera demonstrat qua sint conpage conexa
    Lucida mille simul sidera caelifera.
    Eolidos flatus per freta labentia Spirant,
    10 Discerpunt rapidi terrea fructifera.
    Trifarius splendet trino ordine cursus ab ortu
    Mundi presentis qui fuit et fuerit.
    Cuncta simul dominus concordat pace quieta,
    Quae propriis manibus fecit et ipse suis,
    15 Ut maneant sine fine creata in laude perenni.
    His Egilbertum laudibus adde tuum.

    Insunt Isidori opera haec:

    I. Prooemia, Opp. V, 190-209. Inc. f. 2 "In nomine dei summi. Incipit liber PREMIORUM (correctum est: Proemiorum) de libris novi ac veteris testamenti plenitudine quam in canonica catholica recipit ecclesia iuxta vetustam tradicionem." Haec uncialibus quas vocant litteris scripta sunt.

    II. De ortu et obitu patrum qui in scriptura laudibus efferuntur, Opp. V, 152-189. Inc. fol. 16 "Incipit vita vel obitus sanctorum qui in domino praecesserunt." Finito libro f. 36 sequuntur excerpta quaedam de eucharistiae frequenti usu: "In veteri testamento ignis semper in altari - communicare non desinit." Deinde f. 37:

    III. Allegoriae quaedam sacrae scripturae, Opp. V, 115-151.

    IV. De natura rerum, Opp. VII, 1-61, omisso capite ultimo, cuius inscriptio adest. Additae sunt figurae. Mendosam scribendi rationem ostendit f. 53 initium operis ita scriptum: "DVMITEBPRESENtis ingenio" ubi correctum postea est "ingenii". Debet autem esse. "Dum te praestantem ingenio". Inscriptio in capite nulla est; post indicem capitum legitur: "Inc. liber testimoniorum."

    V. Differentiarum liber II. Opp. V, 77-114; inscriptus f. 83: "Inc. differentie Aesidori episcopi." Folio 104 verso -106 post inscriptionem "Inc. de solstitio" quaedam scripta sunt de solstitio, aequinoctio, anno et diebus: "Solstitium est cum sol stat - passio dominica celebratur."


    C. (Darmst. 2100) membranaceus in folio, foliorum 115, binis columnis saec. X scriptus, admodum mendosus neque ullo in loco correctus. Primae paginae littera capitali rustica, quam vocant, satis eleganti inscriptum est:

    "In hoc codice continentur dicta Esidori de diversis documentis. et quod deus summus sit et incommutabilis et de creature pulchritudine. et cetera sicut in capitulis cognosc potest."

    Seite 39

    Alteri eiusdem folii paginae manu saeculi XIV in summa margine inscriptum est: "liber iste est maioris ecclesie in Colonia."

    Insunt ISIDORI sententiarum libri III, Opp. VI, 115-362, qui in inscriptionibus et subscriptionibus huius codicis secundus, tertius et quartus liber appellantur. In principio rubro scriptam est: INCIPIT .II. LIBER QUOD DEUS SUMMUS ET INCOMMOTABILIS SIT. in fine fol. 108 verso: "Explicit hoc opus amen. deo gracias ago finit." Sequitur sine inscriptione : "Operius (leg. Operariis) primae horae - seminarium libidinis. Inficitur membrana - Christus." Ultima haec verba desumpta sunt ex S. Hieronymi epistola ad Eustochium de custodia virginitatis, et quod exempli gratia affero, pro "gemmis codices" scriptum est "gimis cohaticis". Sequitur expositio quaedam orationis dominicae e variorum sententiis composita et alia quaedam exigui valoris: "Pater noster hec supplicacio - (f. 110) saeculorum amen. Vox in Rama - et in morte ipsius peccatum Adae perit. finit finit finit. IN DEI NOMEN UUERDOLFUS."


    CI. (Darmst. 2101) membranaceus in folio minori, foliorum 71, saeculo X binis columnis pulcre sed mendose scriptus, tempore subsequenti diligenter correctus. Initio libri littera D capitalis eleganter exornata est. Alteri primi folii paginae manu recenti inscriptum est: "Liber Sancti Petri."

  • Fol. 2-71. ISIDORI de ecclesiasticis officiis libri II, Opp. VI, 363-471.
  • Paginae ultimae vacuae inscripta sunt nomina Blitgarius et aliquante inferius ADALUUINUS.


    CII. (Darmst. 2102) membranaceus in quarto maiori, foliorum 99, saeculi X et XI.

    Quae hoc in codice continentur, idem vir doctus, cuius iam supra p. 28 mentionem fecimus, in folio chartaceo ei praefixo adnotavit.

  • Fol. 1-6. Calendarium saeculo X scriptum, quod Coloniensia perpauca continet, complura vero quae Alamannicam eius originem indicant. Folium primum, cui Ianuarius mensis inscriptus erat, periit. Notatu digni sunt numeri graeci in prima Calendarii columna correcte scripti. Excerpta damus App. XII.
  • Fol. 6v. tabula scripta est de aetate lunae.
  • Fol. 7v.-20v. Cycli paschales decemnovales 27 ab a. 532-1044. His in margine adscripti sunt Annales Colonienses, quos post Hartzhemium et Pertzium denuo edimus App. XIII.
  • Fol. 21-48v. BEDAE liber de natura temporum, principio mutilus (Opp. ed. Giles VI, 152 a verbis "et lux ab Oriente" - 270). Scriptus est pulchra saeculi XI manu; in ima fol. 37v. et 38 margine saec. XIII. Seite 40 scriptum est fragmentum epistolae cuiusdam ab A. nescio quo scriptae ad dilectum dominum suum F. maioris ecclesiae in Paderbornen canonicum, qua criminationes aliquas refellere studet.
  • Fol. 49-52v. "De naturis rerum vel de computo. Annus solaris habet .IIII. tempora .DH. PA. TY. ϖ. NH. MΠϖ. menses XII - ostentum .1. et dimidium. Explicit enarratio tebr." Haec dimidia pagina prima continentur. Sequitur BEDAE libellus de tonitruis ad Herefridum, Opp. ed. Giles VI, 343-348. Et hic post capitum indicem litteris graecis scriptum est "incipit de presagiis climatum." In fine additum est caput, quod in editione desideratur, incipiens a verbis "In prima diei hora"; sed truncato codice mancum est.
  • Fol. 53-94. BEDAE Chronicon de sex aetatibus mundi, ultima scilicet libri de natura temporum pars, quae supra fol. 48 omissa est. Manu alia scripta, non, quod suspiceris, loco mota esse videtur. In margine folii 60 manu saeculi XII scriptum est: "Cuius sunt tabule fertur nequissimus esse."
  • Fol. 94-99. Variae quaestiones de computo, descriptae ex codice CIII.

  • CIII. (Darmst. 2103) membranaceus in folio minori, foliorum 190, Hildebaldi iussu scriptus, testante inscriptione primae paginae:

    CODEX SCI PETRI SVBPIO
    PATRE HILDEBALDO
    SCRIPTVS.
    Appinxit quidam. "probatio incausti", quod etiam in cod. CII legitur.

  • Fol. 1v. "Cursus lunae per XII signa."
  • Fol. 2. "Cicli lunares unde XX annorum per Kal. quasque."
  • Fol. 2v. "Ciclus solaris XX octo annorum per Kalendas."
  • Fol. 3-8v. "In Christi nomen incipit liber annualis." Calendarium scilicet, cum paucissimis sanctorum diebus festis, de quibus eos, qui adnotatione digni videntur, hic indicamus.
  • XII.

    Kal.

    Apr.

    Natalis sancti Benedicti abbatis.

    Nonas

    Iun.

    Natalis sancti Bonifacii episcopi et martyris.

    XVIII.

    Kal.

    Sept.

    Assumptio sanctae Mariae matris domini nostri Iesu Christi (sed haec secunda manu inserta sunt).

    Kal.

    Sept.

    Translatio corporis et dedicatio ecclesiae sancti Nazarii (in Lauresham a. 774).

    V.

    Idus

    Sept.

    Natalis sancti Gorgonii martyris.

    Kal.

    Oct.

    Natalis sanctorum Remegii et Germani episcoporum.

    VII.

    Idus

    Oct.

    Natalis sanctorum Dionisi Eleutheri Rustici martyrum.

    III.

    Idus

    Nov.

    Natalis sancti Martini episcopi.

    Rerum Coloniensium nihil inest.

    Seite 41

  • Fol. 9-22v. "Primus Dionisii circulus." Cycli paschales ab a. 532-1063, quibus in margine series imperatorum cum aliis paucis notis adscripta est ita, ut etiam ea; quae annis 1-531 conveniunt, nulla distinctione facta cum ceteris sint permixta. Haec App. XIV exhibemus.
  • Fol. 23 vacat; 23v.-35. BEDAE de natura rerum liber, Opp. ed. Giles VI, 100-122, quem f. 35-43v. excipit liber de temporibus, ib. p. 123-138, qui hic inscribitur "liber secundus. De temporibus." Sequuntur alia quaedam fragmenta: "Itaque stella Veneris ac Mercurii hoc a superi-(ori)bus tribus planetarum stellis differunt - (f. 44) de hapsidibus planetarum. Circulus Zodiacus qui XII - (f. 44v.) melius declarabitur. Hipparchus in eo opere - quod luna sit. Sicut VII dies sabb. - numerum reddit. Argumentum ad inveniendam XIIII lunam - (f. 45) multiplicare."
  • Fol. 45-51. BEDAE de aequinoctio vernali liber, in editione operum eius Coloniensi a. 1688 II, 230-232, inscriptus Wichredae, qui hic Uuicthaeda scribitur. Sequuntur numeri cardinales, ordinales, dispertivi, adverbiales, ponderales, graeci.
  • Fol. 52v.-184. BEDAE de temporum ratione liber, Opp. ed. Giles VI, 139-342, eleganter scriptus et diligenter emendatus, atque adnotationibus nonnullis illustratus. In fine quaternionis XVIII pagina cum altera dimidia vacua relicta est, cum nihil verborum desit; inter duos enim librarios opus divisum erat.
  • Fol. 184. "Si nosse vis" etc. Sunt Canones lunarium decennovalium circulorum, qui leguntur in editione Colon. II, 321, additis aliis quibusdam eiusdem argumenti sententiis - (f. 190v.) "et VIIII cogitur habere dies." Alia eiusdem temporis manus addidit: "Post resurrectionem - celebrare." scilicet Acta spuria synodi sub Victore papa per Theophilum episcopum celebratae, quae leguntur in Conciliorum Coll. Mans. I, 713-716. Multo post alia manus, quam saeculi XI esse puto, subiunxit: "Omnis paschalis luna - vacillet." Quae omnia, ut hic leguntur, sed foedissimis erroribus infecta, edita sunt in editione illa Colon. II, 232. 233. Descripta autem sunt inde a fol. 184v. in cod. CII fol. 94-99.
  • Simili quadam saeculi XI manu in ultima libri pagina versus scripti sunt hi:

    UERSUS CATONIS CONTRA LUXURIAM.
    Qui cupis esse bonus, qui vitam quaeris honestam,
    Dilige munditiam corporis atque animae.
    Munda domus mundi dominum retinere valebit,
    Nam tali semper hospite sospes erit.
    5 Cernitur omnipotens a mundo corde beatis:
    Cernere sordiduli non meruere deum.
    Luxuriam fugito si vis conscendere celsa,
    Nam petit inferna luxuriosus homo.
    Seite 42 Luxuria proceres multos detraxit ad ignes
    10 Prodolor et minimos semper ad ima trahit.
    Luxuria prorsus sensus detruncat acumen,
    Inficit et mentem sauciat atque gravat.
    Divitias animi pariter detexit ut aurum,
    Enervat vires, sordidat atque premit.
    15 Semper amat miseros piceis demergere flammis,
    Semper amat socios subdere demonibus.
    Ergo cave prudens nocitura libidinis arma,
    Scilicet ingluviem musticeamque lucem (sic).
    Crapula cum bibuli crassam repleverit alvum,
    20 Ad loca sordidulum luxuriosa trahit.
    Semper amat risus, semper crispare cachinnos,
    Semper luxuriam ventns (leg. venter) obesus amat.
    Ardua regna petis, ventris moderentur habenae,
    Ne stomachi currens frena remissa cadas.
    25 Si vis ergo poli, frater, conscendere regna,
    Dilige munditiam corporis atque animae.


    CIV. (Darmst. 2104) membranaceus in folio minori, saeculo vel decimo vel nono scriptus, foliorum 160.

  • Folio primo agglutinato manu saeculi XV inscriptum est BEDA super epistolas Pauli. Commentarius scilicet ineditus, e S Augustini operibus compositus, ab illo qui in veteribus Bedae operibus editus est, toto coelo diversus, sed in fine mancus. Tractantur in eo Pauli epistola ad Romanos, ad Corinthios prior, ad Galatas, Ephesios, Philippenses, Colossenses et ad Thessalonicensis prior, in hac vero mox post initium codex deficit.
  • Fol. 2. "INCIPIT LIBER BAEDAE PRBT SUPER EPISTOLAS PAULI. Paulus servus Christi Iesu apostolus etc. Ex libro contra quinque hereses. Ordo iste querendus" etc.
  • Fol. 75 in fine quaternionis X desinit prima manus; f. 118 in fine quaternionis XVI et epistolae ad Corinthios altera; ibi pagina cum dimidia vacua relicta est, scriptique sunt a librario versus, ut ei quidem videbatur, hi:
  • Hoc scedulum licet sit vili scriptu formatus (sic).
    Saltim devoti conpingunt hunc divisione quaterna.
    Cuius inicium proponit devotus Hadololdus scribendi.
    Sequens propositum mox eius Uuicbertus supplex.
    Tunc partem ternalem praesumens Grimbaldus indignus.
    Quem complens scribendo Cosmas concludit in finem.

    Quae Cosmas scripserat, perierunt.


    Seite 43

    CV. (Darmst: 2105) membranaceus in folio minori, saeculo vel decimo vel nono scriptus, foliorum 90.

    BEDA super parabolas Salomonis (Opp. ed. Giles IX, 53-185).

    Primo folio litteris, quas capitales vocamus, antiquo more inter se connexis titulus scriptus est: "Parabule Salomonis filii David regis Israhl." Quae preterea de ipsius libri contextu hac in pagina sequuntur, litteris uncialibus scripta sunt.


    CVI. (Darmst. 2106) membranaceus saec. IX, forma maxima, foliorum 74; quem variae manus exaraverunt, in his etiam manus Anglosaxonicae.

  • Fol. 1. "De precationibus per occasiones faciendis."
    ALCUINI expositio in psalmos poenitentiales, in psalmum 118, in psalmos graduales fol. 2-5, 6v.-17, 18-22, 27-44, 47-60 (ed. Frobenius in Alcuini opp. I, 342-389). [Praemissam libro ad Arnonem epistolam iterum edidit Iafféus in Bibliothecae rerum Germanicarum Vol. VI, p. 742-748, ubi videas quae de hoc codice, ab ipso Alcuino ad Arnonen misso, adnotavit Dümmlerus.]
  • Fol. 4v.-5. Precatio pro felici itinere.
  • Fol. 5v. De octo vitiis principalibus.
  • Fol. 17-17v. Versus de contemptu mundi: "Audax es vir iuvenis" (edidi in Cambridger Lieder n. XXIII ap. Haupt, Zeitschrift für deutsches Alterthum XIV, et edidit Mone, Lateinische Hymnen I, 395).
  • Fol. 22-22v. Precationes.
  • Fol. 23-26v. ALCUINI epistola ad pueros S. Martini (ed. Frobenius in Alcuini opp. II, 154-156). [Iterum edita est hoc codice adhibito in Bibliothecae Iafféanae Vol. VI, p. 574-581.]
  • Fol. 26v. ALBINUS ad regem, admonitiones et aenigmata (ed. Kunst in: Archiv für ältere deutsche Gesch. VII, 857). [Denuo edidit Iafféus l. c. p. 741.]
  • Fol. 44. Hymni ad primam, ad terciam, ad sextam, ad nonam (ed. Daniel, Thesaurus hymnologicus I, 56 n. 48; 50 n. 40; 51 n. 41; 52 n. 42).
  • Fol. 44v.-45. BEDAE hymnus de opere sex dierum primordialiam et de sex aetatibus mundi (ed. Mone, Latein. Hymn. I p. 1).
  • Fol. 45v.-46. BEDAE hymnus de Aediltryda (ed. in Bedae hist. eccl. IV, 20).
  • Fol. 46. Hymnus ad vesperam: "Lucis creator optime" (ed. Daniel, Thes. hymn. I, 57 n. 49); item ad vesperam: "O lux beata trinitas" (ed. Daniel l. l. I, 36 n. 26).
  • Fol. 46-46v. Hymnus ad completorium: "Christe qui lux es et dies" (ed. Daniel l. l. I, 33 n. 23).
  • Seite 44

  • Fol. 46v. Item hymnus ad completorium: "Te lucis ante terminum" (ed. Daniel l. l. I, 52 n. 43).
  • Oratio ad matutina et ad completorium.

  • Fol. 59. Hymnus ad deum: "Sanctae sator suffragator" (ed. Mone, Lat. hymn. I, 365 n. 269).
  • Fol. 60-60v. Versus: "Ad dominum clamaveram" (ed. Frobenius in Alcuini opp. I, 389-390).
  • Fol. 60v.-62. "Hymnum Luricae" (ed. Mone, Lat. hymn. I, 367 n. 270).
  • Fol. 62-63. Confessio.
  • Fol. 63v. Oratio pro inimicis.
  • Fol. 63v.-64. Confessio peccatorum.
  • Fol. 64. S. AMBROSII oratio.
  • Fol. 64v. Oratio utilis.
  • Fol. 65-71. BEDAE dicta de psalmis (ed. Frobenius in Alcuini opp. II, 96-102: Collectio psalterii Bedae).
  • Fol. 71-71v. Precationes.
  • Fol. 71v.-72v. Notitia provinciarum et civitatum Galliae, edita in APP. XV
  • Fol. 73-74v. Litania.

  • CVII. (Darmst. 2107) membranaceus saec. IX, forma maxima, foliorum 122.

    ALCUINI commentariorum in S. Iohannis evangelium libri IV (ed. Frobenius in Alcuini opp. I, 460-591). [Cf. Bibliothecae rerum Germanicarum Vol. VI p. 530 et p. 588.]

  • Fol. 3 in margine dextro sunt glossae Germanicae in Genesin, editae App. XVI.

  • CVIII. (Darmst. 2108) membranaceus saec. IX, forma maxima, foliorum230.

    ALCUINI commentariorum in S. Iohannis evangelium libri VII. Initium epistolae Gislae et Rodtrudae ad Alcuinum deest (ed. Frobenius in Alcuini opp. I, 461-648). [Cf. Bibliothecae rerum Germanicarum Vol. VI p. 529 et p. 588.]


    CIX. (Darmst. 2187) membranaceus saec. IX, forma maxima, foliorum 152.

    ALCUINI commentarii in S. Iohannis evangelium, a libri I capite 1 (cuius initium deest) ad libri V exitum (ed. Frobenius in Alcuini opp. I, 467 -591).

    [Hos quatuor Codices Iafféus descripsit]


    Seite 45

    CX. (Darmst. 2109) membranaceus saec. X in folio minori, foliorum 82.

    Primae paginae manus recentior saeculi XVII inscripsit: "Liber Sancti Petri Coloniensis." Antiqua manu ibidem crux picta est, litteris artificiose dispositis plena, quae hos versus efficiunt:

    Te Genesis crux alma beat tua munera laudat.
    Exodus atque canit transitus carmen amore.
    Iura sacerdotis Leviticus optime psallit.
    Ast Numerus cantat magnalia mira triumphi.
    Nam Deuternomium renovantis gaudia dicit.

    Sequens eiusdem folii pagina crucem hac multo artificiosiorem exhibet, hos versus continentem:

    Crux mihi certa salus, crux est quam semper adoro.
    Crux domini mecum, crux mihi refugium.

    Hic antiqua manu scriptum est LIBER SCI PETRI, idemque alia saeculi XV manus asserit.

    Versus HRABANI esse puto, cuius iam sequitur opus de institutione clericorum. Foliis initio avulsis incipit in libri I capite XIX.


    CXI. (Darmst. 2110) membranaceus in quarto, saeculi XII, foliorum 214.

  • Fol. 1. S. IOHANNIS apocalypsis. "Incipit liber apocalipsin Iohannis apostoli."
  • Fol. 12. HAIMONIS commentarius in apocalypsin. Est codex paulo antiquior, fortasse saeculi XI, variorum manibus scriptus; quat. I incipiens. Inscribitur: "Incipit expositio Ambrosii in apocl." sed manu saec. XV vel XVI correctum est: "haymonis ep. haluerstadensis."
  • Fol. 213v. in fine operis iterum subscriptum est: "Explicit exposicio Ambrosii in apocal. Iohannes apostoli." In folio ultimo scriptum est fragmentum Commentarii cuiusdam in Ieremiam: "Verba eiremyę. Si laueris te nitro" etc.

  • CXII. (Darmst. 2111) membranaceus in folio minori, foliorum 114, saeculi XII.

    RUPERTI ABBATIS TUITIENSIS opus de glorificatione Trinitatis et processione Spiritus sancti.

  • Fol. 1. "Liber domni Růberti abbatis." In sequenti pagina incipit epistola dedicatoria, fol. 3 capitula, fol. 12 ipse liber; primus versus litteris uncialibus scriptus est, quae colore rubro, caeruleo, viridi ornatae sunt; sequitur versus atramento scriptus, alter caeruleus, tertius ruber, quartus viridis, idemque lusus iteratur. Litterae aliquot capitulares eleganter pictae sunt.

  • Seite 46

    CXIII. (Darmst. 2112) membranaceus, forma maxima, binis columnis variorum manibus scriptus saec. XI, foliorum 162; humore laesus et diligenter resartus.

    Collectio canonum.

  • Fol. 1. LIBER HERIBERTI ARCHI EPISCOPI.
  • Id in summa pagina scriptum est. Nulla operi inscriptio praemissa est, sed inscriptio primi canonis rubro picta saeculi XV est; inscriptiones antiquae etiam in medio opere paene evanuerunt. Incipit: "Quod omnes heretici de filio dei et spiritu sancto male sentientes in perfidia iudeorum et gentilium inueniuntur. Quod siquis paciatur deum patrem et deum filium et spiritum sanctum deos dici" etc. Ultimum caput vir doctus, quem iam supra commemoravi, Hartzhemius ut puto, adnotavit esse Concilii Constantinopolitani a. 553 collat. VIII. "Explicit deo gratias amen." Teste Hinschio in editione Collectionis PS. Isidorianae in Add. p. 770 pars est huius collectionis; f. 144v.-146 Capitula Angilramni scripta sunt.


    CXIV. (Darmst. 2113) membranaceus forma maxima, foliorum 248, saeculi XI an potius XII? Humore laesus est et resartus.

    Collectio pseudoisidoriana, Hinschio cod. 28; cf. Praef. p. XLVI.

    Primae paginae manu saec. XVI inscriptum est: "liber S. Petri Colon. M."


    CXV. (Darmst. 2114) membranaceus in folio, foliorum 225, binis columnis splendide scriptus. Primo folio, cuius dimidia pars abscisa est, inscriptum:

    CODEX SCI PETRI SCRIPTVS
    SVBPIO PATRE HILDEBALDO ARCHI
    EPO

    Descripsit b. m. Knustius in libro: Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde VIII, 619.

    Canonum Collectio Dionysio-Hadrianea.

    Post finitam collectionem f. 225 scriptum est "Usura est qui aliquid prestat - in appetendis rebus." Deinde non multo post f. 224 v. et 225 ALCUINI epistola ad Audoinum (Opera ed. Frob. II, 127 et in Iafféi Bibl. VI, 824) et eodem adhuc saeculo nono scripta excerpta quaedam de coniugiorum impedimentis: "XV. In synodo Zachariae pp. urbis Romae capitulo scripsimus de gradibus cognationum - observare generationem. In constituto Gregorii pp. Si quis de propria cognatione uxorem duxerit anathema sit. In Aethimologiarum sancti Ysidori libro septimo capitulo XXX. Primo de agnatis - terminatur. Item in synodo Zachariae pp. in septimo capitulo. Si quis - habuerit anathema sit."


    Seite 47

    CXVI. (Darmst. 2115) membranaceus in folio, binis columnis variorum manibus scriptus, saeculi octavi vel noni, foliorum 54, in fine mutilus.

    Collectionis Dionysio-Hadrianeae Pars I usque ad Conciliorum Africanorum canonem XXIII.

    Hartzhemius, ni fallor, qui in folio chartaceo codici praefixo contenta in eo indicavit, haec addidit: "Est igitur hic Liber unus ex illis exemplaribus quae Hadrianus Carolo Magno donavit auno 775. Quatuor huiusmodi exemplaria transierunt in bibliothecam Ecclesiae Coloniensis et adhuc hoc anno 1751 in eadem insunt. Deo gratias."


    CXVII. (Darmst. 2116) membranaceus in folio minori vel quarto, saeculi noni, foliorum 97. Folio primo manu saeculi XVI inscriptum est: "Liber S. Petri Colon."

    Collectionis Dionysio-Hadrianeae Pars I de Conciliis. Initio glossis plurimis instructa est, quae paulatim rariores fiunt, postea omnino deficiunt. Quod in aliis quoque huius bibliothecae codicibus passim observavimus.

  • Fol. 61. "Incipiunt capitula de ordine paenitentium." Sunt HALITGARII liber IIIV. Capitis ultimi pars maior amisso folio deest.
  • Fol. 69. "Canon. In qua lingua dicitur et quid interpretatur. Canon grece latine regula dicitur - (f. 89) ante absidam manus ei inponatur. Amen. Expliciunt Interrogationes." Sunt excerpta ex ISIDORI Etymologiarum libris.
  • Fol. 89v. "Incipit Humelia. Fratres karissimi intellegimus quia per bonam uoluntatem - (f. 92) ab origine mundi. Ipso auxiliante - seculorum." . .
  • "Nominatim scire cupio sex synodi principales pro quid adunatae esse uidentur - (f. 92v.) scripserunt cap. VIIII."

    In ima folii 92 margine manu coaeva scriptum est: "habens quaterniones .X. et dim. minores .II." et in altera eiusdem folii pagina, eodem loco: "Iste thomus continet folia XCI (sunt autem XCII) et quaterniones minores duos."

    Additus est huic tomo alius quinque tantummodo foliorum in forma quaternaria. In folii 93 pagina altera, nam prior vacua relicta est, incipit relatio de Synodo Ticinensi, quae anno 865 ut videtur, convenit, cum GUNTHARII archiepiscopi Coloniensis epistola ad Hincmarum, quas ex hoc ipso codice edidit Hartzhemius, Concill. Germ. 11, 327-333; cf. V. D. Dümmleri librum: Geschichte des Ostfränkischen Reichs I, 579. Paginae ultimae vacuae in medio campo inscripta sunt verba, quae correctius hic proponimus:

    "Istum quaternionem exemplari facite in aliis quaternionibus quam pluribus. et unum date Liutberto archiepiscopo et ad alios episcopos quantum plus potestis peruenire facite. Ad Coloniam unum exemplar dirigite Seite 48 ita ut in manus fratrum perueniat. et illi etiam exemplari faciant et ad episcopos mittant. Uuillibertus specialiter inde prouideat (hic supra lineam additum est: "et Arnulffus pp. et Madalfridus; videtur et tertium nomen. scriptum fuisse quod evanuit) et Ingilfridus et Baldricus et Eremboldus similiter inde prouideant. et ceteri qui speciales esse uolunt fratres."


    CXVIII. (Darmst. 2117) membranaceus in quarto, saeculi X, foliorum 80, ab initio et in fine mancus.

    Obiter descripsit V. D. Wasserschleben in libro: Beitraege zur Geschichte der vorgratianischen Kirchenrechtsquellen, Leipzig 1839, p. 13. Primum est fragmentum Collectionis Remedio attributae. Excerpta sunt decretalium epistolarum plurimum falsarum, quarum originem Vir Doctus in margine adnotavit.

  • Pag. 30. "Ex epistola S. AGUSTINI ad Bonifacium de reparatione lapsi. Ut enim constitueretur - apostolus mansit. Sermo S. Agustini direddisdicimis (leg. de reddendis decimis). Propitio Christo fratres mei karissimi prosint dies - redimere noluisti."
  • Pag. 33. "Incipit epistola RHABANI archiepiscopi ad Ragindum (corr. Reginbaldum) episcopum. Reuerentissimo - sempiterna." Ex hoc ipso codice edita est in Hartzhemii Concill. German. II, 214-219.
  • Pag. 45. Eiusdem ad Humbertum epistola, ib. p. 226-228. Sed in fine hic addita sunt verba: "Beatitudinem tuam incolomem ad multorum salutem Christi diuinitas diu conseruet sanctae (sic) pater memorem nostri."
  • Pag. 49. NICOLAI I papae epistola ad Charolum archiepiscopum S. Mogonciacensis ecclesiae (Iaffé 2046) ex hoc ipso codice edita a V. D. Wasserschleben l. e. p. 165-167.
  • Pag. 52. Interrogatio AUGUSTINI: "Usque ad quotam generationem" etc. cum responsione GREGORII.
  • Pag. 54. HRABANI epistola ad Heribaldum, Hartzh., Concill. Germ. II, 191-212 collato hoc codice edita. Sequitur index eorum quae huc usque inde a pag. 33 scripta sunt: deinde p. 95-99 ultima pars libri poenitentialis, qui infra p. 135-155 legitur. Quo finito leguntur "Orationes ad visitandum infirmum et unguendum. In primo fatiant - (p. 101) desperatio futuri. Incipit Sermo sancti AGUSTINI de penitentia. Admoneo fratres - (p. 104) in infernum."
  • Pag. 104-121. Capitula synodi Uuormacensis a. 868. Sequuntur "Dicta AGUSTINI in libro de sermone domini in monte. His qui sunt in coniugio confirmandum consilium. De his qui uxores atque uiros dimittunt ut sic maneant. Ex conc. Africano. Placuit ut secundum - abstinendos. Ex epistola pp. Innocencii qui ad testimonium sunt admittenda (sic). Testes - produxerit. De presb. diaconis et reliquis ex clero. Fecit sanctus Siluester - mistica ueritas."
  • Pag. 124: "CAP. XV EX ECLESIASTICA REGULA. CP. LVII."
  • "Vt episcopus accusatores fratrum excommunicet. et si emendauerint Seite 49 uitium recipiat eos ad commumonem. CAP. XLVII. Querendum est in iuditio cuius sit conuersionis et fidei hic qui accusat et is qui accusatur."

    Ultimum est: "DE REGULIS PATRUM. XLII. Pro inreligiosis clericis. eius qui frequenter litigat. et ad accusationem facilis est. testimonium nemo absque grandi examinatione recipiat."

  • Pag. 125-135. Capitula HINCMARI a. 852, quae edita sunt in Dom. Mansi Coll. Concill. XV, 475-481 c. XX lin. 4 "interdicimus." Deest praefatio, nullaque posita est inscriptio.
  • Pag. 135. "INCIPIUNT CAPITULA DE IUDIO (sic) PAENITENTIUM." Canones poenitentiales, quos edidit V. C. Wasserschleben, Beitraege p. 126-145; cf. ej. Bussordnungen p. 38 et p. 248, ubi sub Bedae nomine editi sunt. Ea quae pag. 155 scripta sunt, excipiunt ea quae leguntur p. 95-99. Quae librarii confusio est, non bibliopegi.
  • Pag. 156-160 finem facit "Ordo in agenda mortuorum", inc. "Primo ut anima" qui mutilo in fine codice abrumpitur in verbis: "cum patre. ALIA."

  • CXIX. (Darmst. 2118) membranaceus in qu. maiori, foll. 204, saeculo XI binis columnis nitide scriptus.

    Continet auctore Knustio, qui a. 1835 codicem perlustravit, BURCHAEDI WORMAT. Decretum; sed mutilato antequam ligaretur codice desunt quaterniones primi novem (liber I totus, II usque ad capitis 196 verba "ut nullatenus aliquis praesumat"), quat. XXXIV (lib. XIX a cap. 102 medio usque ad finem libri) et in fine reliqua libri XX pars inde a cap. 57 medio.


    CXX. (Darmst. 2119) membranaceus in quarto, folioram 172, saeculo decimo scriptus.

  • Folio primo manu eiusdem fere temporis inscriptum est:
  • Expone si vales.
    Nuntius transmissus qui non loquebatur,
    Indiculum defert quod non legebatur.
    Nuntiat in domo quid agitur in mundo.

    Columba scilicet, ex arca emissa. Praeterea haec ibi leguntur: "De rebus ecclesiarum quae ab eis per XXX annorum spacium sine ulla interpellatione possessae sunt, testimonia non recipiantur. Et nullo eas licet ordine commoveri."

  • Folio primo verso usque ad f. 122 CRESCONII Concordia canonum; v. b. m. Knustium in libro: Archiv der Gesellschaft für altere deutsche Geschichtskunde VIII, 620. Maassen, Geschichte der Quellen und der Literatur des canonischen Rechts I, 806. Desinit verbis his: "Ut praeter scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur." Cap. 301 omissum est.
  • Fol. 122 nulla inscriptione praemissa sequitar: "CAPITULO I. Sicut sancta synodus" .... scil. Capitula presbyterorum a. 806, quae ex Martenii Seite 50 Collectione V. C. Pertzius edidit in Monn. Germ. Inst., Legg. I, 138. Quae cum longe melius hic legantur, panca quaedam adnotanda videntur. Pag. 138 l. 31 legitur "ab honore presbiteratus", l. 36 "sanguinem minuere", p. 139 l. 6 "decet sacerdotes", l. 7 "presbiter super alium basilicam", l. 25 "ad meliora sicut scriptum est: Declina a malo et fac bonum."
  • Fol. 123v. "Incipiunt alia capitula." Sunt capitula GERBALDI episcopi Leodiensis, quae epistolae Caroli Magni a. 810 ad episcopum illum subiuncta leguntur in Martenii et Durandi Coll. VII, 23-26, multo hic correctius scripta. Quibus finitis f. 126 sola littera capitulari maiore distincta sequuntur alia capitula: "De ordine baptisterii qualiter unusquisque presbiter scit et intellegit. Uel qualiter infans cathicuminus efficitur .... XVIII. De praecipuis festis atque sollempnitatibus anni circuli quomodo adnuntiantur ucl qualiter caelebrentur et quomodo plebs obseruet." Deinde tres versus erasi sunt. Inceperat scilicet librarius ibi scribere quae sequuntur, sed in novo folio 128, capitula 34 epistolae Hrabani.
  • Fol. 129. "Incipit aepistola RHABANI archiepiscopi ad Heribaldum Alcedronensis aecclesiae episcopum." Edita est in Hartzhemii Coll. Conciliorum II, 190-212.
  • Fol. 150v. "Incipiunt alia capitula sequentis operis," quae duodecim sunt. Opus hoc efficitur e HRABANI epistola ad Reginbaldum, l. l. p. 214-219, HRABANI epistola ad Hunbertum ib. p. 226, cum sententia in fine addita, ut supra in cod. CXVIII; NICOLAI PAPAE epistola ad Karolum archiepiscopum, ib. p. 244-245. Sequuntur alia tria capitula: "X. De his qui sacramento se obligant ne ad pacem redeant. XI. De muliere quae infantem suum incaute oppresserit. XII. De incestis."
  • Fol. 162v. "Item alia capitula sequentis operis", quorum primum est de his qui noxia sacramenta conficiunt, XVII. de refugis ac perfidis laicis. Deinde GREGORII II Synodus a. 721, cuius acta plenius leguntur in Dom. Mansi Collectione XII, 261-264.
  • Fol. 167v. "Incipit epistola sancti GREGORII papae ad univergas provintias. Ecce manifestissime - pollutus est mente." Eam Iafféus posuit inter Hormisdae, cui alibi tribuitur, scripta spuria n. CCVII.
  • Fol. 170v. "Qualiter synodus habendus sit ab episcopo cum presbiteris. Presbiteri ad synodum evocati - (f. 171v.) VIII. Qualiter populum doceant diebus dominicis et in sanctorum festivitatibus. Item capitula solis presbiteris abta (sic). Sicut sancta synodus - (f. 172) et permissione episcopi." Haec postrema capitula eadem sunt, quae etiam supra f. 122 leguntur, usque ad finem capitis septimi. Ultima pagina vacua relicta est.

  • CXXI. (Darmst 2120) membranaceus in folio minori, saeculo XI nitide scriptus; foliorum 88, sed in principio et in fine mutilus.

    Est Collectio Canonum, quae Dacheriana vocatur, de qua videndus est V. C. Maassen in libro: Geschichte der Quellen und der Literatur des cano- Seite 51 nischen Rechts, I, 849, ubi hic est cod. 19. Incipit in medio indice capitum libri primi, cap. XXXV. Ultimum est libri tertii caput CXLVI.

    Folium 9 compactoris errore loco motum est; inserendum erat post fol. 17.


    CXXII. (Darmst. 2121) membranaceus in quarto, foliorum 151, saec. IX.

    Canonum Collectio Dacheriana, inter Codices a Maassenio l. c. p. 848 eriumeratos hic est 5. Collectioni ipsi praemissus est index capitum, qui in imo folio 15 desiuit in libri tertii cap. XCIII. Videtur igitur post quat. II (nam primi quaternionis primum folium abscisum est) folium, quod ibi olim insertum fuerat, excidisse. Fol. 16 textus canonum incipit, praefatio desideratur. Textus ipse diligenter correctus est; f. 33 et 34 notae tironianae in margine apparent. Saepe adscriptum est R, quod nescio an "require" significet; f. 87 ad verba II, 88 "si tamen indiget" virgulis notata: "deest in al."

    In fine codicis capita III, 151-159 manu alia graciliori suppleta sunt.


    CXXIII. (Darmst. 2122) membranaceus in folio minori, foliorum 146, saeculo decimo inaequaliter scriptus.

    Canonum Collectio Dacheriana, apud Maassenium l. c. cod. 15.

    In folio primo manu paulo recentiori nitimum capitulum de epistola formata iterum scriptum est, addita in fine tabula, quae Graecorum numeros eorumque signa et nomina explicat.

    In medio capitulo II, 68 inserta sunt folia 5, scil. 76-80, quibus manu aequali inscriptum est: "Cap. XX Africanorum. Ut dioceses nisi ex consensu episcopi proprii episcopum non accipiant. Epigonius episcopus dixit - placet. Item in canone Africanorum cap. LXV. De plebibus que numquam episcopos habuerunt proprios. Placuit et illut - accipiat. Item in canone Africanorum unde supra cap. LXXXVI. Ut si quam diocesem episcopus ab heresim (sic) liberans triennio possiderit, nullus eam repetat. Item placet - cathedram " Alia manu in folio 79v. addita sunt excerpta ex Isidori Origg. I, 23 et alia quaedam etymologica. Deinde f. 80: "Ordo defunctorum qualiter agatur erga defunctum a morte detento (sic). Mox ut viderint - lavarent." Verum multo maioris pretii sunt, quae in imo hoc folio et in altera eius pagina scripta sunt, Acta Synodi Confluentini a. 922, quae ex hoc ipso codice edidit V. C. Wasserschleben in libro: Beitraege zur Geschichte der vorgratianischen Rechtsquellen p. 186-189, excepta scribendi ratione, quae mutata est, correcte. Capita postrema XI-XIIII, quae in priori editione deerant, in calce folii 79v. scripta sunt, et fortasse ab alio addita; nam cum prior ille librarius ubique exhibeat "aeclesia," hic "eclesia" scribit.

    Fol 146 in fine capitis ultimi (158) manu alia scriptum est:

    Seite 52

    Num tuo seruo faue plus clementer deus
    Atque tecum longam deducere uitam.

    His, quae sensu carent, interpositis sequitur canon. "De honore monachis competente et ut nullus eorum temtet eclesiastica aut secularia inquietare negocia. nec alienum seruum preter conscientiam domini eius suscipere. ("Synod. Calcedonensis" in margine) Qui uere et sincere - prouidentiam gerere."

    In ultima pagina alius aliquis scripsit. "Incipit orologium. Ianuarius et December hor. I et XII ped. - habet dies CCCLXV." Itemque alius haec:

    "In Christi nomine. Domine deus omnipotens qui fecisti cęlum et terram, mare et omnia quę in eis sunt. Si culpabilis est homo ill. de causa ista, aut si sapit aut inuiolamt (sic), aut partem recepit: Si culpabilis est, iget (sic) panis iste. Si culpabilis non est, non iget (sic). Deus angelorum, deus archangelorum, deus prophetarum, deus patriarcharum, deus apostolorum, deus martirum, deus confessorum, deus virginum, deus omniumque sanctorum tuorum, deus Michael, deus Gabriel, deus Raphael, deus Oriel, deus Tobiel, deus Raguel, deus Salathiel, deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob, deus Moisi, deus Aaron, deus qui liberasti tres pueros de camino ignis ardentis, Sidrac, Misac, et Abdegago (sic). Susannam"

    Ibi in fine folii abrumpitur obtestatio.


    CXXIV. (Darmst. 2123) membranaceus in folio minori, foliorum 240, saec. XI.

    Collectio Canonum in quatuor libros divisa, de qua videndus b. m. Knustius in libro: Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde VIII, 621, et V. C. Wasserschleben l. c. Beitr. p. 20-28 et Bussordnungen p. 38.

    In primo folio, quod ante codicis quat. I insertum est, manu eiusdem fere temporis scriptum est: "Ysidorus iunior hispaniensis ecclesię episcopus. Christus post triginta annos baptizatus - et diei adventum."

    "De presbiteris vel ecclesię (sic) accusatis."
    "Si autem presbiteri vel diaconi - agnoscat et finiat."
    "Inc. canon. Constituta vel religio Qualiter custodiatur A Silvestro Episcopo."
    "Presules nisi in LXXII testes - superius legitur."
    "Item alium canon."
    "Si quis autem episcopo - esse communionem."
    "Alium."
    "Cum resedisset in synodo Constantinus - nuptam (sic) traditas."

    Haec postrema scripta sunt in pagina codicis prima, quam rasam esse apparet, ibique Knustius praefationem scriptam fuisse putavit. Sed cum nulla omnino litterarum vestigia ibi discerni possint, equidem eam vacuam relictam fuisse arbitror.


    Seite 53

    CXXV (Darmst. 2124) membranaceus in quarto, saeculi noni, foliorum 49.

    Libri III a synodo Aquisgranensi a. 836 Pippino regi transmissi.

    Editi sunt, hoc ipso codice adhibito, in Hartzhemii Collectione Conciliorum Germanicorum II, 91-126.


    CXXVI. (Darmst. 2125) membranaceus in folio, saeculi XII, foliorum 137, in fine mutilus.

    GREGORII CARDINALIS Collectio Canonum Policarpus dicta.

    Primo folio manu saec. XV inscriptum est: "Gregorius cardinalis tytuli sancti Grisogoni ad Dydacum sancti Iacobi ecclesie episcopum." Desinit in libri VII titulo de hereticis et scismaticis, in verbis "vel etiam pro Christo sanguinem."


    CXXVII. (Darmst. 2513) membranaceus in folio maximo, foliorum 309, saec. XII binis columnis eleganter scriptus. Vetus quod in hoc codice mansit, coopertorium ita comparatum est, ut corii, quo asseres tecti sunt, laciniae margines tegant eosque a pulvere defendant. Funiculi, quos registra olim appellabant; insunt complures.

    GRATIANI Decretum.

  • Folio secundo supra praefationis initium scriptum est: "Ista sunt decreta beati Petri in Colonia."
  • Fol. 9, ubi ipse operis contextus incipit, littera capitalis pulchre picta exhibet archiepiscopum, qui ab imperatore per sceptrum investitur.
  • Inter annotationes marginibus inscriptas, fol. 38 ad XV dist. 37: "Quare prohibetur christianus poetica figmenta legere" haec leguntur: "nisi fiat pro necessitate intelligentie." Et f. 39 ad dist. 38: "Nota membrum esse diaboli qui discere recusat."

    Formatae, quae fol. 64v. in dist. 73 omissae sunt, in fine operis sunt suppletae. Folio ultimo arbor consanguinitatis delineata est.


    CXXVIII. (Darmst. 2521) membranaceus in folio maximo, foliorum 300, saec. XII binis columnis eleganter scriptus.

    GRATIANI Decretum integrum.

    In folio membranaceo quod tegumento libri agglutinatum est, legitur:

    "Si decreta romanorum pontificum non habetis. de neglectu et incuria estis redarguendi. Si habetis et non observatis. de ignorancia et temeritate culpandi estis."


    CXXIX. (Darmst. 2126) membranaceus in folio, saeculi XII vel XIII, foliorum 162, mutilus in principio et in fine.

    GRATIANI Decretum.

    Seite 54

    Sex quaternionibus amissis incipit in medio XII dist. 81. Litterae capitulares et pleraeque inscriptiones capitum desunt. Liber binis columnis sat bene scriptus, diversorum librariorum manibus continuatus, iam perdita ultima parte desinit in 5 XXXII qu. 1.


    CXXX. (Darmst. 2127) membranaceus in folio maximo, foliorum 342, saec. XIV in membrana Italica manu Italica scriptus.

    Decretalium libri V cum glossa.

    Praefixum est folium, in quo Gregorii X papae constitutiones (Mansi XXIV, 81) scribere librarius coeperat, rescriptum scilicet, quo magistris et scholaribus Bononiae commorantibus eas dirigit, cum titulo primo. Initium est: "Cum nuper in generali concilio". Primae litterae loco vacuo alius aliquis haec scripsisse videtur: ......... scrissit male scrissit."

    Alibi in eadem pagina inter plurima ibi scriptitata legitur "buccadurus equs", et in summa pagina sequenti: "Ista est pulvis utilis stomacho. Primo masticis uncia meza semis. anisi untia semis. Macis uncia una. sene libra meza. spica nardi uncia una. Zucari uncias iiij."

  • Fol. 338 in fine textus legitur:
  • Explicit liber decretalium deo gratias. Amen. Amen. Amen.
    Qui scrixit scribat. semper cum domino vivat.

    Quibus alia manu haec sunt interposita:

    Qui mel in ore gerit et me retropungere querit,
    Eius amiciciam nolo michi sociam.

    Et paulo inferius:

    Qui scripsit scripta sua dextera sit benedicta.

    Apparatus, in cuius fine legitur: "Explicit apparatus quinti libri decretalium." alia, sed non multum diversa manu ita scriptus est, ut margines tegat; quas ut compleat, haud raro ultimi versus inaequaliter scripti sunt, et in ultima linea vel simplices calami ductus vel verba sensu carentia subiuncta, ut e. g. fol. 160v. (ubi in principio pauca erasa sunt): "......... umdumbrumfrimbumblacumfundumbrimmrotuntubi |..... nitudinitatibus bornagangowagn, biassyrae. wadaldaridramb." Sed in imo fol. 162 versus legitur:

    Omnibus omnia non mea sompnia dicere possam.

    Et in f. 163:

    iac wet en frugha iwaeraeldet waere haenna lif tha wil iac aera.

    De quo versu veteri Suedorum lingua scripto, conferas quae V. C. K. Maurer dixit in annali Germania dicto XVII, 444. In folio ultimo legitur: "Caucio Iohannis de colonia ac hilger de Colonia et theoderici de...... exposita in cista de laugehoum pro tribus marcis in die commemoracionis omnium animarum anno domini M0 CCCo lviij. et tradatur Iohanni predicto vel eius procuratori."


    Seite 55

    CXXXI. (Darmst. 2186) membranaceus in folio, saec. XIV male et anguste scriptus, foliorum 194.

    Decretalium libri V; sed principio codicis perdito incipiunt in medio titulo nono libri primi.

    Margines lati, apparatui recipiendo apti, vacui relicti sunt. Folio 148 legitur: "Explicit liber quartus."

    Laus tibi sit Criste quoniam labor explicit iste.

    Idem versus etiam f. 193 in fine operis scriptus est; sed illo loco alia quaedam sequuntur, inter quae et haec aenigmata:

    Arbor inest silvis que scribitur octo figuris;
    Inde tribus demptis mulier vix una manebit.
    - (est castanea)
    Est animal parvum quod nunquam pascit in
    agrum arvum (sic),
    Quod si vertatur, quadrupes ferus inde ligatur.


    CXXXII. (Darmst. 2128) membranaceus in folio, saec. XIV et XV, foliorum 106.

    Statuta ecclesiae Coloniensis.

  • Folio 1v. inscriptum est: "Hunc librum legavit quondam dominus Fredericus de Scheytterhusen al. de NUSS. Canonicus ecclesie Coloniensis ecclesie sue."
  • Fol. 2. "Incipiunt Capitula statutorum ecclesie Coloniensis a bone memorie domino Conrado archiepiscopo Colon. edita. Primo de manifesta cohabitatione clericorum." Incipiunt ab a. 1260. Quaternio tertius, alia manu scriptus et postea insertus, continet statuta Wicboldi. Eodem modo etiam ultima Walrami statuta resecta sunt et denuo scripta, additaque statuta Wilhelmi et successorum eius usque ad a. 1491. Finem facit in ultimo folio statutum Hermanni archiepiscopi s. d. de executoribus testamentorum.

  • CXXXIII (Darmst. 728) membranaceus in folio, saec XIV, foliorum 45, in tegumento antiquo, aeneis munimentis ornato; corii laciniae dependentes latera tutantur.

    Statuta ecclesiae Coloniensis.

    Codex hic vel in singulis ornamentis praecedenti est simillimus; desunt autem statuta illa Wicboldi, finemque facit statutum Wilhelmi de a 1354.

    In folio tegumento agglutinato legitur. "Liber statutorum synodalium Colon. Reynerus de dalen al. de orselen (?)."


    CXXXIV (Darmst. 2129) membranaceus in quarto, saec. XV, foliorum 162.

    Statuta ecclesiae Coloniensis.

    In folio 1v. libro praefixo Officium scriptum est: "Sic recipiuntur fratres est sorores. Ecce quam bonum" etc.

    Seite 56

    Libro ipsi praemittitur WILHELMI DE MONTE LAUDUNO tractatus de interdicto, fol. 2 "De modo observandi quotlibet interdictum. Memoriale quoddam pro simplicibus colligendo et correctioni subiciendo. Sciendum quod quando universus locus vel terra ecclesiastico subposita (sunt) interdicto. secundum iura que vigent et viguerunt a. d. Mill. ccc. primo hij articuli sunt tenendi. prout inferius probatur idest tempore Bonifacii pape octavi - Et sic a iure. Wilhelmus de Monte Lauduno." Sunt articuli 49 cum probationibus suis.

    Deinde fol. 15 incipiunt capitula statutorum usque ad Henrici cap. 83 de pauperibus mendicantibus in ecclesiis. Primum est f. 20v. Conradi statutum de libertate clericorum de a. 1246, quantum scio ineditum.

    In imo fol. 21 scriptum est "woneholthusen".

  • Fol. 87 post caput illud 83, ubi in margine scriptum est "usque ibi", sequitur "Constitucio dudum vel super cathedram", scilicet famosa Bonifacii constitutio per Clementem V XII kal. Martii anno pont. sexto promulgata. Deinde post Walrami et successorum eius statuta usque ad a. 1379 alia manu addita sunt statuta a. 1381-1389. Sequuntur a f. 148 edicta pontificum Romanorum de festi visitationis b. Mariae V. institutione et nativitatis eiusdem cum ieiunio celebranda vigilia: postremo tractatus de modo faciendi confessionem, qui incipit: "Hec sunt illa in quibus instruimur."
  • In ultimo folio 162 scripta est confessio fidei "Ich geloyue in got vader - ewelich leyuen."


    CXXXV (Darmst. 2130) membranaceus in folio minori, saec. XIII vel XIV in membrana Italica manu Italica scriptus, foliorum 134.

    Primo folio inscriptum est:

    Summa GOFFRIDI DE TRANO.

    Sunt libri quinque super rubricis decretalium, ut ipse ait.


    CXXXVI chartaceus saeculi XV, qui nunc desideratur, teste Hartzhemio Sessiones nonnullas Conciliorum Constantiensis et Basiliensis continebat; deinde (p. 146) Historiam Caroli Magni in officio divino recitandam, cum antiphonis et missa; postremo Tractatum de praerogativis Romani Imperii Anonymi, et de eadem materia tractatum MAGISTRI IORDANI. Quibus pag. 151 additur in membrana scriptum Manuale Magistri PETRI CANCELLARII CARNOTENSIS de Mysteriis ecclesiae, et chartaceum fragmentum de officio missae, collectum in universitate studii Lipsiensis sub a. 1440 per aestatem.


    CXXXVII (Darmst. 2131) membranaceus in quarto, saeculi IX, foliorum 183. Margines multorum foliorum abscisi sunt et postea resarti.

  • Folio 2 manu recenti inscriptum est: "Liber S. Petri metropolitanae Coloniensis Ecclesiae "
  • Seite 57

    Liber Sacramentorum.

    Hoc codice praecipue usus est Pamelius in libro: Liturgica Latinorum, Col. 3571, II p. 179 sqq. ubi additiones antiqua manu in margine scriptas lectionesque varias commemorat.

    Folii primi primae paginae manu paulo recentiori inscriptum est: "Deus qui non mortemte miserante propitiabile." Quae Pamelius omisit.

    Textus antiquus folio 1v. incipit verbis "Vere dignum". Litterae capitales V et in principio canonis missae T ornatae sunt eo modo, qui Scottorum morem refert, avium capitibus et lineolis varie implexis, sed atramento tantum subfusco pictae, non, ut ait Hartzhemius, litteris aureoalbis in membrana purpurea.

  • Folio 92 GRIMOLDI continuatio incipit (Pam. p. 388), sed nec nomine eius addito, nec inscriptione ulla distincta, quod falso Hartzhemius retulit. Ea scilicet leguntur in codice 88. Virgulae, quibus Grimoldus particulas aliquas post Gregorium additas iugulatas esse dicit, in libro nostro non apparent, nam qui fol. 14v. nunc videntur obeli, plumbo multo post appicti sunt.
  • Folio 153v. sine inscriptione, sed indice capitum praemisso, missae duodeviginti sequuntur, quas Pamelius edidit p. 517-544. Folio 169 ad verba "martyris tui" adscriptum est "Reginoldi", et mox iterum "Reginoldo".
  • Fol. 174 nulla distinctione facta "Benedictio ramorum in die palm." scripta est; deinde Benedictiones a Pamelio p. 544 sqq. editae. A folio 179 Benedictiones aliae manu non eadem, sed aequali scriptae leguntur, et fol. 181v. manu alia eiusdem fere temporis Letania, cuius Hartzhemius meminit. Ibi martyres post Cyprianum soli commemorantur Alexander, Gereon, Victor, Cassius, Florentius ; virgines solae Felicitas, Perpetua, Petronilla, Agatha, Agnes, Cecilia, Lucia, Praxedis, Columba, Iuliana, Cristina, Regina. Maxime memorabiles preces sunt hae:
  • "Ut Formosum apostolicum et cunctum eclesiasticum ordinem in sancta religione conservare digneris, te rogamus.

    "Ut Arnolfum regem perpetua prosperitate conservare digneris, te rogamus.

    "Ut Herimannum antistitem nostrum in sancta religione conservare digneris, te rogamus. Audi nos.

    "Ut clerum et plebem sancti Petri conservare digneris, te rogamus."

    Ex quibus cum Formosus m. Sept. a. 891 electus sit, m. Maio a. 896 mortuus, Arnolfus m. Apr. a. 896 imperator factus, tempore satis angusto eae preces circumscribuntur.

  • Folio 182v. Missa votiva pro amico vivente aliquanto post inscripta est.
  • Marginibus inde a f. 138, quo preces pro defunctis leguntur, persaepe nomina hominum inscripta sunt, defunctorum ut videtur, quae App. XVII damus.


    CXXXVIII (Darmst. 2132) membranaceus formae quadratae, foliorum 44, saeculo nono in membrana male praeparata atramento pallido Seite 58 per librarium scribendi satis imperitum scriptus. Folio primo inscriptum est: LIBER SANCTI PETRI COLONIEN.

    Ordo Romanus.

  • Folio 1v. inscriptio est rubro ornata: "In nomine domini Incipit ordo librorum qui in ecclesia Romana ponuntur ad legendum. In primis in septuagesima - Augustini legunt."
  • Fol. 5. "Ord. processionis ad ecclesiam sive ad missam. Primo ommum - Sicut diaconus."
  • Fol. 19. "Incipit ord. vel denuntiatio pro scrutinio ad electos qui tertia ebdomada in quadragesima secunda feria initiantur. Scrutinii diem" etc.
  • Fol. 44. "Incipiunt laudes festis diebus." Editae sunt in Hartzhemii Catal. p. 103. Ibi legitur: "Domno nostro a deo decreto summo pontifice (sic) et universali papae vita."
  • "Domno nostro il. augusto a deo coronato magno et pacifico imperatori vita et victoria. Eiusque procellentissimis (sic) filiis regibus vita. Exercitui Romanorum et Francorum vita et victoria."

    Quae Caroli Magni temporibus conveniunt.


    CXXXIX (Darmst. 2133) membranaceus in quarto vel folio minori, foliorum 132, saeculo XII eleganter scriptus.

    Pontiticale ecclesiae Coloniensis.

  • Folio 1 manu paulo recentiori scripta est "Benedicto ad lintheamina altaris."
  • Folio 1v. in principio ipsius libri "Ordinatio episcopi."
  • Ibi fol. 4v. "Incipit examinatio in ordinatione episcopi secundum Gallos." Ubi f. 6 hae occurrunt interrogationes:

    "Vis beato Petro suaeque ęcclesiae cui a deo data est potestas ligandi. atque solvendi. eiusque vicario. successoribusque eius fidem. et subiectionem per omma exhibere? Volo. Vis sanctae Coloniensi ęcclesiae. michi. et successoribus meis. fidem et subiectionem exhibere? Volo."

  • Fol. 21. "Incipit ordo ad regem benedicendum."
  • Quem hoc ipso codice usus edidit V. C. Waitzius in commentatione sua: Die Formeln der Deutschen Königs- und der Römischen Kaiser-Krönung (1873) p.33-45.

  • Fol. 39v. "Ordo qualiter in Romana ęcclesia sacri ordines fiunt." Ultima est "Benedictio super consecratos vel ordinatos"; paulo post addita est "Benedictio novae domus".

  • CXL. (Darmst. 2441) membranaceus eiusdem formae saeculi XII foliorum 138. Folio 1 scriptum est "Liber sancti Petri ecclesie Coloniensis."

    Pontiticale ecclesiae Coloniensis, altera scilicet pars, praecedenti per omnia aequalis.

    Seite 59

    Incipit fol. 1v. "In purificatione Sancte Mariae. Benedictio super Candelas." Singula in hoc et in priori illo volumine contenta Hartzhemius enarravit.


    CXLI. (Darmst. 2136) membranaceus in folio minori, eiusdem fere cum duobus praecedentibus formae, foliorum 188; saeculo XI ut videtur, vel, ut Waitzio visum est, decimo exeunte, magnifice scriptus est, coloribus praeter nigrum rubro, caeruleo et viridi. Initiales litterae variis coloribus, auro et argento ornatae sunt.

  • Folio primo manu saeculi XV inscriptum est: "Liber sancti Petri ecclesie Coloniensis."
  • Liber pontificalis.

    In folio olim tegumento agglutinato, non numerato, scripta est "benedictio caltiamentorum et caligarum", fol. 1: "In ordinatione episcopi quando induitur sandaliis dicatur haec oratio ab aliis episcopis" etc. Quae manu non multum recentiori postea addita sunt.

    Liber ipse folio 2v. incipit his verbis: "In nomine domini incipit liber episcopalis. Capitula sequentis libri.

    "I. Ordo ad pueros consignandos" etc.

    Ultimum est "L. Ordo qualiter agatur synodus." Sed hoc in ipso libri textu non scriptum est.

    Indicem hunc capitulorum, qui totus litteris uncialibus variisque coloribus scriptus est, Hartzhemius edidit, iterumque Waitzius in commentatione supra commemorata p. 15.

  • Folio 5v. in principio textus S. Maria cum filio picta est, quae totam paginam implet; iterumque f. 77v. in adventu domini tota pagina picta est; ibi annuntiatio quae dicitur S. Mariae V. cernitur.
  • In ordine benedicendae ecclesiae fol. 56v. inter confessores post Martinum et Nicolaum Benedictus et Vedastus scripti sunt litteris uncialibus; deinde S. Gaugericus, qui Cameracensium episcopus fuit.

  • Folio 124v. in ordinatione episcopi haec leguntur: "Vis fidem et subiectionem sanctae ecclesiae matri Remensi omnes dies vitae tuae servare? Volo " Haec causa fuit Hartzhemio, ut librum hunc pontificalem Remensem appellaret, cum Cameracensis potius esse videatur. Nam in Remensi S. Remigius omitti non potuit.
  • Fol. 153 legitur "Ordo qualiter consecretur Romanus pontifex", f. 153 -165. "Ordo ad consecrandum regem," quem Waitzius edidit l. c. p. 76-87.
  • Fol. 166-168 "Ordo Romanus ad benedicendum imperatorem," editus ap. Waitzium l. c. p. 62-67; f. 168v.-171 "Ordo ad benedicendam reginam," ed. ib. p. 45-48; f. 171v.-174 "Ordo ad armandum ecclesiae defensorem vel alium militem" legitur.
  • Ultima est f. 185 Benedictio novi vini; folio verso alia manu scripta est Benedictio crucis: Benedic domine Iesu Christe hanc crucem tuam" etc. Ubi in summa pagina legitur: "Istud non scribatur usque in finem."

    Seite 60

  • Fol. 188. manu recentiori preces aliquae in presbyterorum ordinatione adhibendae scriptae sunt.

  • CXLII. (Darmst. 2137) membranaceus in quarto, foliorum 36, saeculo XIV eleganter scriptus.

    Ordo ad visitandum et unguendum infirmum.

    In letania f. 20 et 22 inter martyres Lambertus et Quirinus, inter confessores Severinus, Heribertus et Kunibertus invocantur, inter virgines Coloniensium nulla mentio.


    CXLIII. (Darmst. 2138) membranaceus saeculi X in folio minori, foliorum 158, quorum primum et ultimum asseribus agglutinata fuerunt.

    Lectionarius.

  • Fol. 2 manu saec. XV scriptum est: "Liber sancti Petri ecclesie maioris Coloniensis quem Euergerus archiepiscopus dedit, continens epistolas Pauli quantum ad missas per annum."
  • Folium 3v. totam pictum est; in campo superiori, purpura tincto, litteris aureis magnis scriptum est

    Nexus alme pater uitiorum solue potenter.
    Paule deo lectus pariter tu solue reatus.
    Consequar ut ueniam Christo donante supernam.
    EVERGERVS ARCHI EPC

    In campo inferiori Evergerus ipse pictus est, humi prostratus, manibiis manipulum aureum tenens.

  • Fol. 4 e regione altera imago est, panniculo linteo interposito munita, quod aliis quoque locis in hoc et in aliis codicibus factum est.
  • Ibi Petrus et Paulus sedentes picti sunt, nominibus graecis litteris adscriptis:

    AΓIOC ΡHΘPOC
    AΓIOC ΡAVΛVC

    In circumferentia tabulae legitur:

    PRESVL EVERGERVS CVIVS SVM NOMINE SCRIPTVS
    HOS VOCAT ESSE SVOS DEVOTA MENTE PATRONOS.

    Evergerus sedit ab a. 985 ad a. 999.

  • Fol. 5v. ornatissime scriptum est: "Lectio epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos"; fol. 6 nihil nisi FRS; f. 6v. "Paulus servus Christi Iesu." Fol. 7 initium textus ipsius auro intra margines coloribus ornatas scriptum est; deinde reliqua atramento, sed omnia pulcherrime scripta in membrana vitulina optime praeparata. Litterae omnes capitales forma simplici quadrata, sed auro scriptae sunt, cuius nitor ubique quasi recentissimus splendet. Passim etiam capitum principia ambitiosius ornata sunt.

  • Seite 61

    CXLIV. (Darmst. 2139) membranaceus in quarto minori, foliorum 133, eiusdem ut videtur temporis; nam plane eodem modo exornatus est, etsi simplicior et tabulis carens. Asseri anteriori tabula vel eburnea vel aurea inserta quondam fuit.

    Evangeliarius.

  • Fol. 1 manu saec. XV. scriptum est: "Liber sancti Petri ecclesie Coloniensis continens euangel."
  • Textus incipit: "Inde ab illo tempore cum esset desponsata". Inde a f. 131v. recentiora quaedam nullius momenti scripta sunt.


    CXLV. qui nunc desideratur, Hartzhemio teste similis Evangeliorum liber fuit, saec. XII.


    CXLVI. nunc perditus, Hartzhemio auctore (p. 125) saeculi X fuit, hisque verbis describitur: "Inc. capitula lectionum. (Index) "In nomine domini nostri Iesu Christi in hoc continentur explanationes excarpsatae lectionum sine epistolarum dominicis diebus seu festiuitatibus nec non et ferias a vigilia de natiuitate domini hora nona usque in ascensa domini. Idest Pars prima Lectionarii."

    Quae iterum eisdem fere verbis occurrunt in codice CLXXII. Sed in illo praeterea inerat in extremo codice litania saec. VII vel VIII usitata, ut Hartzhemius p. 139 ait. "Quo et librum refero, nisi ad saeculum nonum promovendus cuipiam videatur." Porro teste eodem p. 145 tabula epactarum et Calendarium eidem inerant.


    CXLVII. Missalis Coloniensis pars hiemalis, saec. XIV.


    CXLVIII. Missalis Coloniensis pars aestiva, saec. XIV. Uterque liber nunc desideratur.


    CXLIX. (Darmst. 2135) membranaceus in folio, saec. XIV, foliorum 74.

    Canon seu ordo missae solemniter cantandae cum praefationibus multifariis, ut ait Hartzhemius. Foliis 1 et ultimis duobus orationes quaedam manu alia inscriptae sunt. Textus ipse magnis litteris pulcherrime scriptus notisque musicis instructus est, et admodum eleganter exornatus colore rubro et caeruleo, addito etiam in litteris capitalibus maioribus violaceo. Folio 51v. Crucifixi imago magna cum diligentia picta est, f. 52 minor quaedam tabula sacerdotis hostiam elevantis imaginem exhibet, margine splendide ornata.

  • Fol. 1 haec leguntur: "Anno domini Millesimo Trecentesimo Quinquagesimo septimo .X. Kal. Marcii Obiit dominus Conradus de Rennenberg, Decanus Ecclesie Coloniensis, qui legauit hunc Canonem Ecclesie sue Seite 62 predicte pro memoria eterna, cuius anima per dei misericordiam requiescat in pace."
  • In ima pagina haec scripta sunt:

    "Hunc librum ego Gosuuinus Gymmenich Vicarius Metropol. Ecclesiae Colon. obtinui per heredes D. Georgii a Zon´┐Żlim Cantoris dictae ecclesiae et Sacellarii Rdi Dni Gerlaci Comitis ab Isenburgh, Scholastici eiusdem ecclesiae. A. d. 1583.


    CL. (Darmst. 2141) membranaceus saec. XIV, foliorum 43.

    Canon missae. Preces nonmillae manu recentiori additae sunt. Codex superiori simillimus, minus ornate scriptus est.


    CLI. (Darmst 2142) membranaceus in folio minori, saec. XV, foliorum 82.

    Canon missae, notis musicis carens. Variae missae de tempore et de sanctis, et alia nonnulla addita sunt, in fine etiam inde a f. 69 Sequentiae, quarum ultima est "De patronis huius ciuitatis. Gaude felix Agrippina - patroni propicii."

  • Fol. 10v. imago Crucifixi picta est.

  • CLII. (Darmst. 2143) membranaceus in quarto, saec. XIII male scriptus, foliorum 42, initio mutilus.

    Libri missalis fragmentum.


    CLIII. (Darmst. 2144) membranaceus in oct, saec. XII binis columnis nitide scriptus, foliorum 31, in fine mutilus. Folio 1 manu coaeva inscriptum est LIBER SANCTI PETRI. Recentior quasi tituli loco scripsit "Septuagesima."

    Inest Ordinis Romani explicatio quaedam.

  • Fol. 1v. nulla inscriptione praemissa incipit: "Septuagesima computatur secundum tytulationem sacramentarii et antiphonarii VIIII ebdomadibus - (fol. 27v.) in adventu domini nostri Iesu Christi. Expl. de libro primo. Incipit de libro II. De XII lectionibus. Sex lectiones ab antiquis - (fol. 31) accephibilem. Ex libro tercio. De signis quibus congregamur in idipsum. Signum quod in nostra - chrysma dicitur unctio."

  • CLIV. qui nunc desideratur, chart. in folio, Hartzhemio teste fuit Ordinarius Maioris Ecclesiae Coloniensis, sive Director Rubricarum. Folio primo inscriptum erat: "Hunc libellum ego Io. Schalhorn alias Speys de Andernaco, Vicarius Altaris S. Alexii in Maiori Ecclesia Coloniensi, practicavi et ordinavi in istas regulas inferius scriptas Seite 63 ex meo ingenio et arte. Incepi pro a. d. 1488 finivique a. d. 1493." Inerat etiam Kalendarium teste Hartzh. p. 140.


    CLV. chart. Missale, et


    CLVI. chart. De officio Missae, nunc desunt.


    CLVII. (Darmst. 2206) membranaceus in quarto, foliorum 207, saeculo XII splendide scriptus. Codex vel ignis calore vel humore in marginibus foliorum laesus est, qui hic illic etiamnum tanquam conglutinati firmiter cohaerent.

    Ordo missarum per annum.

    Initio deest quaternio, si numeros saec. XV quaternionibus inscriptos spectas. Verum is completo codici originali postea demum additus fuisse videtur. Scilicet f. 110 ad Kal. Maias haec legitur adnotatio: "Eodem die Waburgis (sic), quere in prima pagina libri." Et f. 114v. "Nonas Iunii Bonefatii. quere in prima pagina libri." Quibus supplementa quaedam indicari videntur, quae cum codex denuo colligaretur, iam deerant.

  • Folio quod nunc primum est, sed nullo numero insignitum, rubro inscriptum est: "In quatuor temporibus quando ordines debent fieri. hoc ordine compleantur" etc. In eiusdem folii pagina altera nihil scriptum est nisi "Liber Sancti Petri ecclesie maioris Coloniensis", manu recenti, quae eadem verba etiam in imo folio primo scripsit.
  • Fol. 1. "Lectio sequentis paginae. Si vis scire unde constet" etc. de cyclis solaribus, qui in sequenti tabula ad invenienda festorum tempora scripti sunt ab a. 1091 ad a. 1595.
  • Fol. 2 inc. Kalendarium admodum copiosum, in quo nulla dies sancti alicuius nomine caret; quod Leodiense potius esse quam Coloniense iam Hartzhemius perspexit, probaturque adscripta ad diem II Non. Sept. nota coaeva "Obiit Heinricus", scil. Heinricus II Leodiensis, defunctus a. 1164, qui eidem huic diei adscribitur in Necrologio S. Maximini ap Honth. Prodr. I p. 986, cum vulgo d. II Non. Oct. obiisse tradatur.
  • Fol. 8. inc. orationes vel preces sacerdotis ad officium missae se praeparantis: "Quando presb. se pectit, dicit" etc. Fol. 16v. est imago Christi in throno sedentis; f. 17 ubi ipse canon missae incipit; UD i. e. "Vere dignum" artificiose ornatum, eodemque modo f. 17 v. TE; f. 18 imago crucifixi inter S. Mariam et S. Iohannem positi.
  • Fol. 24 inc. Missale seu Officium de tempore et de sanctis et ob diversas causas; Romanum est, sed Leodium spectat f. 137 Officium S. Lamberti cum vigilia. Praeterea f. 129 Officium S. Arnulfi conf. ad d. XVII. Kal. Sept. ad partes nostras pertinet.
  • Inde a f. 186 sequuntur benedictiones variae, f. 190-203 benedictiones in missis per totum annum.

    Seite 64

    Postremo foll 205-207 alia manu preces scriptae sunt "Summe sacerdos et vere pontifex - sitiam in aeternum."


    CLVIII-CLXI. et in hac collectione desiderantur, et in catalogo Hartzhemiano non commemorantur.


    CLXII. (Darmst. 2146) membranaceus in folio, saeculo XII binis columnis pulchenime scriptus, foliorum 119 Capitales litterae in singulorum librorum principiis elegantissime ornatae sunt rubro, caeruleo viridique colore. Singulis paginis titulus libri inscriptus est. Quaterniones ita numerati sunt, ut sextum excipiat quintus decimus, eum nulla in contextu lacuna sit.

    IOSEPHI Antiquitatum Iudaicarum libri I-XIII.


    CLXIII. (Darmst. 2147) membranaceus in folio, foliorum 224, praecedentis omnino similis.

    IOSEPHI Antiquitatum libri XIV-XX.

  • Fol. 101-224. IOSEPHI de bello Iudaico libri I-VII. Fol. 172 ad libri IV verba: "sed aperte quid esset pontificatus, propter rusticitatem penitus nescienti", nota marginalis, quales per totum librum frequenter apparent ab ipso librario factae, legitur "Ruralis homo pontifex statuitur." Ibi saec. XIV haec verba quidam addidit "Nota pro nobilibus canonicis." In fine libri scriptum est "Belli iudaici a Flauio Iosepso luculentissime digesti. liber septimus explicit." Et manu saeculi XV: "liber iste pertinet ad Capitulum Coloniense."

  • CLXIV. (Darmst. 2147) membranaceus in folio minori, saeculi IX inc., foliorum 115. Librarii alius alium in scribendo exceperunt. Verborum coniunctio et distinctio admodum mendosa est.

    Gesta Pontiticum Romanorum.

    In primo folio nihil scriptum est; nisi manu satis recenti "Liber S. Petri Colon."

  • Fol. 2. "Inc. epistola beati Hieronimi presb. ad beatissimum Damasum episcopum urbis Romae. Beatissimo - papa. Rescriptio beati Damasi papae ad Hieronymum presb. Damasus - feliciter."
  • "Incipiunt nomina beatorum pontificum sanctae apostolicae sedis. Beatus Petrus - XCVIII. Leo." Deinde alia manu additus est XCVIIII Stephanus (816-817) et porro alii deinceps; ultimus "CVIII Iohannes" (VIII, 872-882).

    In ima huius paginae margine scriptum est: "Si quis dei et ecclesiae ganetae amator erit scribat in ante."

    Seite 65

  • Fol. 3. "In dei nomine incipiunt gesta suprascriptorum pontificum." Deducuntur ea usque ad Stephanum III, ubi ultima verba (Murat. III, 176) sunt: "probatissimos viros scilicet." Paginae ultimi quaternionis extremae pars vacua relicta est.'
  • Fol. 23v. ad vitam Innocentii I manu eiusdem temporis adnotatum est: "hic archadii tempore filii theodosii gothi ital. inuadunt. uuandali et halani gallias. et alaricus rex gotborum romam inuasit. partemque eius cremauit. post edificationem eius millesimo. C. LXIIII. anno."
  • In margine pluribus locis posita est nota, quae "hic" significat, nonnunquam (foll. 31v., 81, 83, 96v.) addito rq. (require?).

  • Fol. 75 in vita Gregorii II, ubi obsessae per Agarenos urbis Constantinopolitanae mentio est, in margine legitur: "hucusque (quod nota significatum est) Beda presb."

  • CLXV. (Darmst. 2149) membranaceus in folio minori, foliorum 118, saeculo vel VI vel VII scriptus littera unciali quam vocamus proxima, illius, cuius specimen ex Hilarii codice a. 510 scripto Mabillonius dedit, simillima, in membrana crassa et male praeparata; paginae aliquot, ubi atramentum effluebat, vacuae relictae sunt; foramina aliaeque membranarum inaequalitates passim occurrunt. Ruber color, quo sententiarum verba prima scripta sunt, fere plane evanuit.

    Insunt Patrum veterum verba, scilicet operis, quod Vitas Patrum ab antiquis appellatur, in editione Heriberti Rosweydi (Antw. 1615) liber V a p. 562 usque ad p. 603, ubi post libelli decimi § 68 verba ultima codicis nostri textus in media pagina finitur. Non igitur, ut Hartzhemius ait, mutilatus est codex, sed priorem libri partem solam continet. Libellorum autem divisio in codice nulla est.

    Pagina prima vacua relicta est, altert in summa margine litteris evanidis inscriptum: ..... PATRUM. Deinde rubro: "Incipiunt adbortationes patrum."

  • Folio 49 ad verba lib. V, 31 p. 577 Rosw. "Quia ex quo factus sum monachus,- non sum saciatus pane" etc. in margine saeculo IX vel X aliquis adscripsit: "bonum est."
  • In pagina ultima inter alia nomina et verba mania, manu antiqua bis scriptum est "hilduinus episcopus,a eius ut videtur nomen, qui 842-849 ecclesiae Coloniensi praefuit.


    CLXVI. (Darmst. 2191) membranaceus in folio minori vel quarto maiori, foliorum 262. Primo folio inscriptum est LIBER SCI PETRI.

    Codex uncialibus quas vocamus litteris scriptus in membrana aequali, firma et bene praeparata, etsi foraminibus sat multis perforata, Carolo Halmio saeculi VII esse visus est. Scriptura pulcherrima est, verba singula Seite 66 plerumque iam inter vallis exiguis disiuncta. Graeca specie a latinis non multum differunt, sed mendis plurimis scatent; pro θ saepe th ponitur. Corrector coaevus eodem scribendi genere usus est, alius vero cursiva quam vocant littera et quam Merowingicam vocare possis, aetatis ut mihi videtur fere eiusdem. Hic quae scripsit, Halmius editor modo glossematis loco habuit, ut f. 93 p. 172, modo textui inseruit, ut f. 230 verso, p. 302. Singulis his locis inter textus verba scriptum est hd (hic deest) et in margine hp (hoc pone ?).

    Litterae initiales alio quidem ornatu carent, sed punctis minutis rubris circumdatae sunt, more Scottis usitato.

    Quaterniones in ultimo folio verso numerati sunt, sed errore quodam inde a quarto quaternione uno plures numerantnr quam oportebat; quod mature, ut videtur, animadversum est et correctum; quaterniones autem XXVIIII. XXVIII. XXVII. ordine hoc inverso, cum liber compingeretur, positi sunt.

    Textui orationis multis locis interposita sunt schemata, quorum aliquot servavit editor, scripta atramento alio, pallido, particulis quibusdam lucidis splendente, quod alius cuiusdam coloris olim fuisse suspiceris.

    Primum locum occupant

    CHIRII FORTUNATIANI artis rhetoricae libri II.

    Quos novissime hoc nostro codice adhibito edidit Carolus Halm inter Rhetores latinos minores, Lips. 1863 p. 79-151.

    Duo priora quaternionis primi folia desunt, quo factum est, ut liber capite carere videatur. In summo folio primo pictum est Schema:

    Genera ciuilium quaestionum tria.

    Demonstratiuum.

    Deliberatiuum.

    Iudiciale.

          /      \       /      \       /      \

    La

    Uitu

    Sua

    Diss

    Accu

    Def

    v

    per

    si

    ua

    sati

    ensi

    s

    ati

    o

    si

    o

    o

    o

    o

    Deinde sequitur rubrica haec: INCPT CONSULTI ARS RHETORICA "Quisquis - callem." Versus scilicet operi praemissi, minio continue scripti.

  • Fol. 21 verso post verba ultima "apui litigantes" rubro:
  • SCHOLICA. C CHIRII AD EXP LIB. I.
    FORTUNATIANI. EXPL. ARS. CONSULTI
    RHETORICA. INCP. LIBER. II. FELICITER.

    Quod sequebatur folium, ultimum scilicet quaternionis secundi, excisum est; nihil tamen deesse videtur. Fol. 22 inc. ID "Reperto - septem", quae rubro scripta sunt, primi scilicet versus duo.

    Seite 67

    Fol. 40. C. CHIRII. FORTUNA
    TIANII. ARS. RHETORI
    CA. SCHOLICA. LIB. II.
    EXPLICIT.
    INCIPIT. LIBER. III. FE
    LICITER.

    Puncta, quibus verba distinguuntur, terna vel quaterna posita sunt.

  • Fol. 50 finito Fortunatiani libro, sed nulla in codice distinctione facta, nisi quod scriptum est NOTABILE FINIT, alius liber sequitur, ut iam L. Carrio olim in margine adnotavit.
  • "De officio oratoris. Oratoris officium - exorsus est."

    AURELII AUGUSTINI de Rhetorica liber, ed. C. Halm l. c. p. 135 -151; in ed. Maur. Vol. I. App. p. 33-38 inter spuria Augustini opera.

    Fol. 62. ARS. RHETORICA. LIB. III.
    EXPLICIT
    INCPIT DEDIALECTICA.
    LIB. IIII

    "Dialectica est bene disputandi" etc.

    AURELII AUGUSTINI Principia Dialecticae, in ed. Maur. ,Vol. I. App. p. 15-22 inter spuria. Novissime edidit et Augustino auctori vindicavit W. Crecelius in Progr. schol. Elberfeld. a. 1857.

    Inter folia numeris recentibus 70 et 71 signata folium unum perditum est, iterumque aliud post fol. 74, quod terminatur verbis "fit aliud ex nominatiuo. aliud", quo facto periit illius libri pars ultima, simulque eius qui sequitur, inscriptio et initium; hunc tamen qui sit, recte iam perspexit I. G. Graevius, et qualiter res se habeat, in margine adnotavit. Sunt autem

    VICTORINI explanationum in Rhetoricam M. Tullii Ciceronis libri II;

    ed. C. Halm l. c. p. 153-304.

    Verba Ciceronis litteris quas capitales vocamus, scripta sunt, sed initio tantum; ea enim scriptura cum librario molesta esset, mox tantum crassius delineata prima littera lemmata distinxit.

  • Fol. 184V. atramento nigro et rubro alternatim scriptum est:
  • .Q. FABII LAVRENTI EXPLATIONVM (sic) INRHE TOC.
    LIBER. PRIMVS. EXPLICIT.
    INCPT. LIBER. II FELICITER.
    DE ADTRIBVTIS PERSONAE.

    Ubi sequuntur tria capita "Cum sint .XI. attributa - gestione proueniunt." edita ad calcem Victorini ap. Halm. p. 305-310. Deinde f. 189v. nulla distinctione facta, Victorini liber II.

  • Fol. 222 ad locum de translatione, verba "supponere exempla" (ed. Halm 276, 7) manu illa 2 haec scripta sunt, quae a scribente intellecta fuisse vix putaverim: "Deliberatiua sie facta sepe ratione et eius beneficii quod ammisit. ac postrema deducenda est, ad formani deliberatiuae. ut ita agatur. quasi suadeat aut dissuadeat orator faciendum. auf non faciendum: Seite 68 quoniam accusatoris partes utique ut dissuadeat. defensoris uero. haec omnia contraria actione conuertat: cum ille accusator ausus fuerit coniecturali respondeat. item ira finem adsumat argumenta officii. ipsius autem conpensationis contra nos."
  • Idem fol. 231 scripsit: "hd. Lege desuper in summo lucernario." addito signo. Quae hic supplenda erant, in summa margine paginae praecedentis invenics. Folio eodem verso scripsit. "lege in capite paginae" scilicet ad verba "aut hominum", quibus liber olim finiebatur, addita subscriptione:

    EXPLICIT LEBER (sic) ARTIS RHETORICAE.

    Quae hic deerant, manus illa 2 supplevit, et rubrica illa partim deleta, subiunxit FINIT.

  • Fol. 232. INCIPIT LIBER ALIUD. (rubro). "Munera ex auro" etc.
  • CENSORINUS de die natali.

    Codex primarius, ex quo Vaticanum saec. X descriptum esse demonstravit Martinus Schanz, in Specimine critico Gottingae a. 1867 edito.

    In hac codicis parte multa correeta sunt unciali littera, quae primi librarii aequalis esse videtur, sed ab editoribus novissimis ea reprobantur. Folio 234 manu, non saeculi X, ut Hultschius editor putabat, sed aequali, littera unciali minori, haec adscripta sunt (p. 70 l. 20 ed. Hultsch.)

    Uerg. hin (sic) lapides
    pirrei actos satu
    rinia (corr. rnia) rgna (sic) et alibi
    quo tempore primum
    deucalion uacuum
    lapides. i. a. c. t. u.
    i. o l i.

    Et hunc igitur librarium, quae in exemplari suo videbat, minime intellexisse patet.

  • Fol. 256. "MEDIANOX DE NATURALI" etc.
  • Ibi abrupto Censorini libro incipit fragmentum, quod etiam cum illo in editionibus coniungi solet; finitur in calce folii 262, quod quaternionis XXXIIII tertium est. Ita mutilatum codicem iam L. Carrio ante a. 1583 vidit.

    Spicilegium e codice Censorini Coloniensi nuper edidit W. Crecelius in Annalibus scholl. Elberfeld. a. 1872.


    CLXVII. (Darmst. 2150) membranaceus formae quadratae minoris vel octavae, foliorum 131, saecc. XII-XIV.

    Legendae Sanctorum.

  • Fol. 1. "Passio sancti Iacobi apostoli maioris. Apostolus domini nostri - cum Iacobo martir effectus perrexit ad dominum." Ultima enim verba, quae in omnibus legendis fere eadem sunt, hic omisi.
  • Seite 69

  • Fol. 6. "Passio apostolorum Simonis et Iude. Simon Chananeus et Iudas - et ultima de decimo."
  • Fol. 17v. "Passio sancti Andree apostoli. Passionem sancti Andree- ad cognitionem veritatis venire.a
  • Fol. 25. "Incipit passio beati Bartolomei apostoli. Indie tres esse - pax legentibus et custodientibus."
  • Fol. 31v. "Passio sancti Mathei apostoli. Quoniam cura est deo - dominari peccatum."
  • Fol. 41. "Passio sancti Iacobi apostoli. Sanctus apostolus domini nostri - celestibus signis glorificatur." Haec scilicet a praecedenti, folio primo scripta, diversa, alia manu exarata est in duobus foliis postea insertis.
  • Fol. 43. "Thebeorum martirum sacratissimam - eorum iungamur consortiis."
  • Fol. 50. "Lectio evangelii secundum Lucam. In illo - et reliqua. Omilia ven. BEDE presbiteri. Electurus apostolos - fide curavit. Tu autem"
  • Hoc loco folia 12 inserta sunt, manu saeculi XIV exarata; f. 51: "In natali sancti Francisci. Apparuit gratia - in cruce pependit."

  • Fol. 53. "In natale sancti Alexii. Alexius fuit filius - XVI. kal. Augusti."
  • Fol. 56v. "De sancto Dominico. Ethymologia nominis. Dominicus dicitur - peciit et aecepit."
  • Deinde alia 14 folia inserta sunt, manu aliquante antiquiore exarata; in quorum uno (73) eadem, ut foll. 2, 17, 18, saeculi XV manu margini inscriptum est: "Hic incipient ad refectorium."

  • Fol. 63. "De invencione sancte crucis. In anno sexto - cum sancta dei genitrice Maria. De exaltacione sancte crucis. Tempore illo postquam Constantinus - Christum induistis."
  • Fol. 76 vacat; deinde sequuntur folia 9, in quibus saec. XIV scripta est Passio sanctae Margaretae: "Post passionem dominique in suas preces memoretur vos apud dominum nostrum."
  • Fol. 86 vacat; sequitur iam codicis primi, saeculo ut videtur XII exeunte scripti, pars altera.
  • Fol. 87. "Thome apostoli XII Kal. Ian. Patriarcha regionis Indorum - operari non desistit."
  • Fol. 92v. Homilia in nat. domini. "Haec est dies quam fecit dominus - ad regnum caelestis vitae."
  • Fol. 93v. "Stephani ...... VII. Kal. Ian. Beatus levitar - post pas" ubi in fine paginae codex desinit. Sequitur quaternio, alia saeculi XII manu scriptus.
  • Fol. 94. "Passio sancte Barbare virginis et martiris. Temporibus imperatoris Maximiani - et preside Martiano."
  • Fol. 97. "Vita sanctissimi Egidii. Sanctus Egidius patre Theodoro - inferri impetret celestibus. a
  • Seite 70

    Postremo foll. 102-131 addita est Legenda sanctae Mariae Magdalenae cum translatione et miraculis, alia saeculi XII mauu scripta: "Quamquam per quatuor - sua largiflua pietate."


    CLXVIII. (Darmst. 2151) membranaceus, forma quadrata, foliorum 230, a. 1399 in membrana Italica scriptus.

    Praecedit folium indicis capitum mutili; sexterni singuli in folio Ultimo et numeris et primis sequentis sexterni verbis insigniti sunt.

  • Foll. 1-169, quae antiqua manu numerata sunt
    IOHANNIS BOCCACII DE CERTALDO de casibus virorum illustrium ad insignem militem Maghinardum de Cavalcantibus, praeclarum regni Siciliae marescallum, libri IX.
  • Quibus finitis librarius haec subscripsit:

    Nomen scribentis si ta cognoscere velis,
    Bor statuas primo, medio char, dus sit in ymo.
    Qui scripta vitiat, scriptorum sufflat in ersgat.

    Sed postrema verba verecunde erasa sunt. Subiunxit grandiori littera: "Anno domini Millesimo CCCo Nonagesimo nono completus iste liber per manus et cetera .B. de hoya." et minori littera addidit: Pontificatus pape Bonifacii Noni Anno Nono Ind. Sexta Rome in mense Septembr." Sequitur alia manu scriptum:

    "In hoc libro sunt colligate .xiij. pecie."

    Quae peciae sive sexterni non eiusdem omnes sunt ambitus; constant enim ex foliis 10, 12, 14, 15 et 16. In ima pagina legitur: "Mauritius Comes de Speygbelberghe Canonicus Coloniensis est dominus libri."

    Nunc vero cum hoc libro alius compactus est foliorum iam olim numeris signatorum LIX, eodem fere tempore, sed paulo elegantius scriptus:

    IOHANNIS BOCCACCII DE CERTALDO liber de mulieribus claris.

    Post ipsum librum incipit tabula eius, quae in altero folio non numerato ad finem perducta est. Librarius nihil adscripsit, sed qui librum hunc cum praecedenti emit, haec subiunxit:

    "Hunc librum emi pro precio competenti in civitate Coloniensi Ego Mauritius Comes de Speighelberghe Canonicus Coloniensis anno domini M cccc liij ipso die sancti Panthaleonis.

    a

    r

    R

    v

    v

    Quos characteres compendium nominis esse apparet.


    CLXIX. (Darmst. 2152) membranaceus et chartaceus in fol. minori, foliorum 91, saec. XV.

    I. Pars eius prima foll. 1-61 ita comparata est, ut singulorum sexternorum folia et exteriora et media membranacea sint, reliqua chartacea. Seite 71 Sexterni in ima ultimi folii margine primis sequentis sexterni verbis distincti sunt.

    IOHANNIS HILDESHEIMENSIS historia translationis trium regum.

    Nomen auctoris, quod soli Trithemio debemus, hic non legitur, nec inscriptio ad Florentium ep. Monasteriensem directa, quam editio per Iohannem Guldenschaff a. 1486 publici iuris facta praebet. Capitum tabula, quam editor in fine posuit, hic praemittitur.

    II. Foll. 62-66 chart. manu eadem scripta

    HENRICI LANGENSTEYN dicti de Hassia epistola ad Everhardum de Ypelborn, ecclesiae Moguntinae decanum, de modestia in praelatura servanda.

    Scripta est, cum Everhardus a. 1383 decanus factus esset, inedita adhuc, sed in aliis quoque codicibus obvia. "Amicorum sincerissimo - prudenter determinans." Folia 67-71 vacant.

    III. Foll. 72-91 alius sequitur codex chartaceus, manu, ut videtur, paulo antiquiore binis columnis scriptus.

    ALPHONSI BONI HOMINIS HISPANI epistola ad Hugonem ord. Praed. magistrum, cum translatioue epistolae Raby Samuelis de adventu Messiae. Quae pluribus locis impressa est. Anni numerus hic ponitur 1330, cum alias sit 1339.


    CLXX. (Darmst. 2181) membranaceus forma maxima, foliorum 135, saeculi XV.

    Sermones in quadragesima legendi.

    Incipit: "Feria quinta lectio sancti evangelii secundum Matheum. In illo tempore etc. Omelia b. Augustini, Audivimus cum evangelium" etc. Folia 13-17 transposita sunt et confusa.

    Ultimus est sermo in passione domini. Quos sermones Hartzhemius a. 1400 scriptos esse ait, "ut in extreme libro adnotatum leges." Sed ibi nihil inveni, neque vero liber in tegmine numero aliquo notatus est; reliqua autem, quae de cod. 170 Hartzhemius refert, in nostrum hunc codicem quadrant.


    CLXXI. (Darmst. 2153) membranaceus, forma quadrata, foliorum 97. In primo folio legitur:

    CODEX SCI PETRI SVB PIO
    PATRE HILDIBALDO SCRIPTVS.

    "Omelia excerpta (sic) diuersorum patrum de diebus festis."

  • Folio 2 textus libri incipit. "De admonitione ante diem natalis domini. Sancti Faustini. Propitia divinitate - sed neglegunt lectionis Studium."
  • Praeter Faustinum ter Gregorii papae, semel Augustini nomen adscriptum est; plerisque in locis auctorum nomina omissa sunt.


    Seite 72

    CLXXII. (Darmst. 1254) membranaceus in fol. min., foll. 132, saeculo decimo, ut videtur, in membranis male praeparatis scriptus.

    Homiliarius.

    Post indicem capitulorum fol. 3v. haec leguntur:

    "In nomine domini nostri Iesu Christi in hoc codice continen. explanationes exscarpsate lectionum siue pistolarum dominicis diebus seu festiuitatibus nec non et ferias a uigilia de natale domini hora nona usque in ascensa domini, id est pars prima."

  • Fol. 4. "In vigl. natl. domini de nona.- Lec. epi. b. Pan. apostoli ad Rom. Fratres Paulus semus - secundum carnem et rel. Oml. lec. eiusdem. Gaudeamus fratres" .....
  • In margine adscriptum est AUG.

    Multis in locis manu satis recenti in margine scriptum est "Haimonis episcopi."


    CLXXIII. (Darmst. 2155) membranaceus oct. min., foll. 76, saeculi XII.

  • Foll. 1-42. ALCUINI de virtutibus et vitiis liber ad Widonem comitem (Opp. ed. Frob. 11, 128-145).
  • Fol. 1 minio scriptum est:
  • Liber cintillarum .........
    ........... m. pro salute
    animę. ita dicens.

    Quae punctis indicavi, diligentissime erasa sunt. "Dilectissimo filio (hic recenti manu scriptum est: Wiedoni) humilis (leuita Alclmuinus - verba erasa quidem, sed ita ut legi possint) salutem. Memor peticionis tuę - dilectissime fili."

    "Incipiunt capitula sermonum."

    "I De sapientia - De uirtutibus quattuor. Expliciunt capitula. De sapientia primum capitulum."

    "Primo omnium - dignus efficitur. Explicit. Hęc tibi dulcissime Wido - coronabitur gloria."

  • Fol. 42 sequitur: "Hęc sunt instrumenta bonorum operum. Inprimis dominum deum diligere - diligunt eum."
  • Fol. 44. "Incipit sermo S. AUGUSTINI episcopi. Apostolica lectio fratres karissimi hunc sonitum redidit (sic). Tempus breue est. reliquum est. ut et qui habent uxores (I Corr. VII, 29) - gaudere valeas. Quod - amen."
  • Quem sermonem inter S. Augustini opera frustra quaesivi.

  • Fol. 47. "Vita sanctę Marinę uirginis, Erat quidam secularis nomine Marinus - Marinę uirginis." Desumpta est ex libro, qui Vitas patrum inscribitur, ed. Rosweyd. p. 393.
  • Fol. 48v. "Incipit libellus sancti CYPRIANI episcopi de gradibus abusionum. Duodecim abusiva - in futuro. Expliciunt gradus abusionum." Editus est inter Cypriani opera spuria.
  • Seite 73

  • Fol. 69v. "Incipit sermo sancti CESARII. qualiter verbum dei vel desiderari debeat. vel audiri. Inter reliquas beatitudines" etc. Editus in Bibliotheca maxima Patrum Lugd. VIII, 845.
  • Postremo lectiones aliquot ex evangelio secundum Lucam scriptae sunt.

    In folio ultimo, quod olim tegumento agglutinatum fuit, manu saec. XV scriptum est: "Orate pro magistro Iohanne de Wachendorp sacre theologie pro .... i eximio."


    CLXXIV. (Darmst. 2156) membranaceus forma octava, foliorum 65, saeculo vel nono vel decimo satis rustice, atramento pallido scriptus.

    ALCUINI de virtutibus et vitiis liber, omisso prologo et epilogo, nulla inscriptione munitus. "Primo omnium - efficietur. Auxiliante - sęculorum."

  • Fol. 45v. "Explicit libellus salutaris.
  • Nomina archangelorum.

    "Gabrihel archangelus cum tonat habe in mente. et non nocebit tibi. Michahel cum te mane leuas in mente habe et letum diem habebis. Orihel contra aduersarium tuum in mente habe et omnia uincis. Raphahel cum panem tuum et potum intaminas in mente habe et omnia habundabit (sic) tibi. Raguhel cum in itinere exieris in mente habe prospera agebis. Barachahel cum iudicem alicum (sic) potentem salutare uolueris in mente habe et omnia explicabis. Pantasaron cum in conuiuio ueneris in mente habe et omnes congaudebunt tibi."

  • Fol. 46. "Oratio sancti GREGORII pape," nescio quae, certe apocrypha. "Dominator domine deus - seculorum amen." Deinde quatuor versus erasi sunt.
  • Fol. 49 manu alia multo elegantius scriptus sequitur ALCUINUS de animae ratione, sine auctoris nomine, ita inscriptus:
  • "In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Incipit libellus de origine animae uel situ eius atque eiusdem natura seu exitu ipsius ualde utilis ad legendum feliciter. Lege in pace fili karissime."

    "Igitur carissime fili sanctae sollicitudini tuae - meritorum claritate."

    "Explicit feliciter libellus de ratione animae deo gratias amen."

  • Fol. 63v. Orationes ad matutinas ceterasque horas canonicas.
  • In folio primo, indici capitum praemisso, nomina quaedam manu satis antiqua scripta sunt, haec scilicet:

    ...... Rodingus. Starculfus. Hurmarus. Lesumus. Uuiliorus.

    ...... Raginbertus. Engelboldus. Hartbertus. Uulferus.

    Feria III. Blithelmus. Hedenoldus. Uuoldradus. Uulherus. Herradus.

    Feria IIII. Uuinedulfus. Amulricus. Teodericus. Rotmarus. Elifridus.

    Feria V. Amulbertus. Teutboldus. Rotfridus. Erchenbertus. Engles.

    Feria VI. Uitalis. Rodoldus. Adelmannus. Fragibertus. Hargerus.

    Feria VII. Fulcradus. Trasmarus. Rohingus. Reginfridus. Ansboldus."

    Seite 74

    Aliorum quoque sub istis nominum vestigia rasa, alia in inferiori paginae parte evanida apparent; in summo folio 26 scriptum est: "Constantinus Doda."


    CLXXV. qui nunc desideratar, teste Hartzhemio chartaceus fuit, continens homilias in evangelia per annum, inchoatas a dominica proxima ante septuagesimam. Ultima erat in natali sanctorum apostolorum Philippi et Iacobi. "In vestibulo liber a quopiam vicario scriptus et donatus dicitur anno 1437."


    CLXXVI. qui nunc desideratur, teste eodem item chartaceus fuit, continens sermones sacros ex variis patribus collectos a magistro IOANNE DE SEGOBIA, sed in alio loco collectio attribuebatur IOANNI DE COROLLA. Initium erat: "Omnes qui aliquod opus, quod volunt esse stabile, proponunt construere". In fine: "Liber Ioannis Weidenfeldt Coloniensis. Orate pro eo. Hunc librum scribi feci Basileae, Concilio generali in octavo eius anno ibidem perdurante 1438."


    CLXXVII. deperditus. Teste Hartzhemio chartaceus in quarto. "Sermones ascetici latini per dominicas et festa habiti. Circa annos 1490. 1500. 1506."


    CLXXVIII. deperditus. Eodem teste chartaceus in quarto. "Sermones ascetici in varia Scripturae loca, ex quibus nonnulli ad Universitatem Coloniensem dicti fuere."


    CLXXIX. (Darmst. 2157) membranaceus forma maxima, foliorum 233, saeculo XIII eleganter scriptus, marginibus amplissimis, qui scribendo commentario apti essent, sed vacuis.

    PETRI LOMBARDI Sententiarum libri IIII.

    In summa primae paginae margine scriptum est: "Liber Sententiarum Maioris ecclesie in Colonia. pro quo habent primum et secundum Sententiarum fratrum."


    CLXXX. (Darmst. 2158) membranaceus, forma maxima, foliorum 172, saec. XIII.

    PETRI LOMBARDI Sententiarum libri IIII.

    Codex praecedenti simillimus. Folia bina in initio et fine adnotationibus repleta sunt, quae nec legi commode possunt, nec nullius pretii esse videntur. Marginibus quoque passim adnotationes inscriptae sunt. In pagina ultima haec leguntur:

    Seite 75

    "Iste liber datus est ecclesie Coloniensi perpetue ibidem permansurus per quendam bone memorie dominum Iohannem pastorem in Elsich, cuius anima in pace requiescat. Amen."


    CLXXXI. (Darmst. 2189) membranaceus forma paulo minori, foliorum 216, saeculo XII pulcre scriptus. Auctoritates in marginibus minio scriptae sunt

    In prima pagina legitur: "Liber Sanctorum Martyrum Primi et Feliciani atque Pancratii Pleyse", in loco scilicet nunc Oberpleis vocato, ubi tunc fuit praepositura coenobii Sigebergensis. In verso folio primo textus libri incipit.

    PETRI LOMBARDI Sententiarum libri IIII.

    Quibus finitis eadem manu f. 215v. alia quaedam adiecta sunt: "In concilio apud Vermeriam. Si quis eum matre et filia - coniugii maneat. In concilio Triburiensi. In lectum mariti - privetur. De peccatis nolentium. Augustinus in libro questionum - breviter dicimus." Sequitur de peccatis criminalibus et venialibus, aliaque millius momenti.

    In fine libri subscriptio diligenter et accurate erasa est.


    CLXXXII. (Darmst. 2159) membranaceus in fol. min., foll. 160, a. 1347 scriptus in membranis male praeparatis, quae ab altera parte candidae sunt, ab altera subflavae, quales Italorum esse solent. Sexterni singuli in fine et cifris et primis sequentis sexterni verbis insigniti sunt, folia quoque cuiusque sexterni singula cifris.

    THOMAE HIBERNENSIS Manipulus florum.

    In folii olim tegumento agglutinati fragmento manu saec. XV scriptum est: "Dominus Wilhelmus de Duren, olim Rector Capelle beate Margarete Coloniensis, legavit hunc librum ecclesie Coloniensi, ut ad novam librariam ipsius ecclesie ponatar, et ibidem cathenatus perpetuo remaneat. Orate pro eo."

  • Folio 2: "Incipit tabula originalium sive manipulus florum secundum ordinem alphabeti extracta a libris XXXVI auctorum edita a Magistro Thoma de Ybernia quondam socio scolarium domus de Serbona (sic) Parisius civitatis. Abiit in agrum" etc.
  • Fol. 154: "Explicit manipulus florum Deo gracias (hic aliquot verba erasa sunt) Hoc opus est compilatum a Magistro Thoma de Ybernia quondam socio domus magistrorum de Sarbona (sic) Parisius." Sequitur tabula.
  • Fol. 156 Enumeratio librorum quibus auctor usus est.
  • Fol. 160: "Explicit consignatio librorum sanctorum doctorum ecclesie et aliorum quorundam auctorum, penes sua inicia seu principia et fines, manipulo florum annexa. Finita anno domini 1347. mensis Februarii die sexta, ad laudem Dei omnipotentis, gloriose virginis Marie et omnium Seite 76 sanctorum, et utilitatem legentium in eo et proficientium. Deo graciarum actio per infinita seculornm secula. Amen."
  • Opus hoc plus semel typis expressum prodiit.


    CLXXXIII. (Darmst. 2145) membranaceus, forma maxima, foliorum 171, saeculo XIV eleganter scriptus. Littera capitalis T in principio libri pulcherrima est.

    GUILIELMI PERALTI Summa de vitiis, inedita quantum scio.

  • Fol. 1: "Tractatus iste continet IX partes" etc.
  • Fol. 6: "Dicturi de viciis incipiemus de vicio gule" etc.
  • Fol. 171v. "tacere vero numquam."
  • "Explicit summa de viciis."

    Alia manu additum est: "compilata et edita per fratrem Wilhelmum Burgundum ordinis fratrum predicatorum."


    CLXXXIV. (Darmst. 2160) membranaceus in forma quadrata, foliorum 135, saeculo nono exeunte egregie scriptus in membranis optime praeparatis.

    IONAE AURELIANENSIS EPISCOPI libri tres de institutione laicali. Editi sunt in Dacherii Spicilegio I, 258-323 editionis secundae.

  • Folio primo verso prologus incipit: "Dilecto in Christo" post quae verbum 4 vel 5 litterarum crasum est; pariter erasa sunt quae sequantur "Mathfredo Ionas", sed legi possunt. Post prologum sequitur index capitum, deinde in folio quinto verso, praeterea vacuo, scriptum est INCIPIT TEXTUS. Finitur f. 135 his verbis: "in aeternum vivamus. Explicit liber tertius feliciter amen."
  • In prima pagina manu saec. XIV scriptum est: "Iste liber est ecclesie Coloniensis", in ultima litteris uncialibus: "Liber sancti Petri."

    In marginibus passim invenitur r vel R nescio qua de causa positum. Liber diligenter emendatus est per correctorem, qui notis Tironianis usus est; plerumque erasae sunt, remansit foll. 24, 42 et 80 nota, quae "huc usque" significat. Foll. 53 et 115 versus aliquot, qui omissi fuerant, suppleti sunt signis hd et hp positis, ut in cod. 166.


    CLXXXV. (Darmst. 2176) membranaceus, forma quadrata, foliorum 96, saeculi X.

    BOETII de Arithmetica libri duo, cum figuris et cum glossis simul cum textu descriptis. De quibus hanc f. 65v. ad l. 11 c. 32 additam, ita ut scripta est, apposui:

    "AMNA. Conveniens et apta rerum omnium dicitur commissa conexio et cum fistulę organi per ordinem copulate legitime tenent graciam cantilene et cordarum aptus servatus ordo armoniam suam. nuptie non habent Seite 77 quando christiano viro gentilis mulier non legitime copulatur ubi nupcie armonia ubi armonia deus iungit ubi non est pugna atque diffensio est quia non est adeo quia deus caritas est."

    Quae et mendose descripta et satis antiqua esse patet.

    Textus in folio primo verso incipit his verbis: "INCIPIUNT DUO LIBRI DE ARITHMETICA. ANITII MANILII SEUERINI BOETII. UC ET INL. EXCSL ORD PATR. DOMINO SUO PATRITIO SYMMACHO. BOET. In dandis accipiendisque" etc.

    In margine passim posita est nota vel monogramma, cui elementa insunt XP, quibus alibi adduntur NO. Quae χρήσιμον significare notum est


    CLXXXVI. (Darmst. 2161) membranaceus forma quadrata, foliorum 120, saeculo nono, ut videtur, litteris minutis scriptus; sed nec eadem manu nec eodem tempore omnia exarata esse videntur.

  • Foll. 1-69. BOETII de Arithmetica libri duo, cum glossis numero paucioribus et figuris minus eleganter delineatis, quam in cod. 185.
  • Incipit fol. 1 versibus alternatim minio et colore viridi scriptis ANICII. MANLII SEUERINI. BOETII EX CONSULARIBUS ORDINARII. PATRICII LIBER PRIM INCIP INSTITUTION ARITHMETIC ARTIS

    "Domino patri Simacho Boetius. In dandis" etc. Correctum est "Domino suo patricio Simmacho" et in inscriptione "Manilii" et "ordinariis".

    Haec libri pars male scripta est in membrana bibula. Sequitur fol. 70: "Si vis scire in naturali numero. quotam summam eligeris. quot fiant;

    si numerus est par" etc. scilicet numerorum multiplicandorum ratio, adiectis tabulis.

  • Foll. 71v.-119v. CICERONIS Somnium Scipionis cum commentario MACROBII.
  • Commemoratur hic codex in L. Iani editione operum Macrobii, Prolegg. p. LXXI.

    Qui in medio Somni textu incipit quaternio, numero I notatus est, unde apparet, commentarium solum prius scriptum fuisse, Somnium postea praemissum, in membranis rescriptis, in quibus fol. 73 inscriptio apparet: ANICII MANLII SEVERINI BOETII EXCONS. ORD .... Puto Boetii Arithmeticam ibi vel scriptam fuisse vel inchoatam.

    Inscriptio operis haec est: "Sommum Scipionis. M. Tullii Ciceronis excerptum ex libro sexto de re publica. Cum in Africam - solutus sum."

  • Fol. 75. Commentarius incipit: "Inter Platonis et Ciceronis libros. quos de re .p. utrumque constituisse constat". Quae verba Hartzhemium in errorem duxerunt, cum p. 157 codici inesse dicat "Collationem inter libros Platonis et Ciceronis de Republica". Praeterea numeros 185 et 186 confudit.
  • Fol. 119 finito commentario, qui manu satis antiqua passim emendatus est, sequuntur Carmina Anthologiae Latinae ab Al. Riese editae n. 639. Seite 78 394. 395 de mensibus, mendis plurimis scatentia; deinde aliud: "Item de duodecim signis", "Ianus adest - ludere pisces." quod in Meyeri Anthol. Lat. n. 1028 legitur.
  • Fol. 120 claudit agmen Notitia provinciarum Galliae, quam in App. XV cum altera codicis CVI coniunxi. In summo folio 120 scriptum est "sanctae Colonie".

  • CLXXXVII. (Darmst. 2160) membranaceus vere maximus, foliorum 56, saeculi undecimi ut videtur, certe non septimi, ut ait Hartzhemius. Codex humore laesus, deinde resartus, sed ita ut foliorum ordo misere turbaretur. Scriptus est satis bene, passimque variae lectiones manu antiqua in marginibus additae sunt, inter quas etiam nota illa .r. saepe apparet; verum figurae et Schemata ubique omissa sunt, spatiis vacuis relictis.

  • Folio 1v. scribi coeptus est Prologus infra f. 5 repetitus: "Hiemantis — recubantem." Inferius legitur versus:
  • Ingenium mores cunctos lucrantur honores.

    In media vero pagina manu saeculi XIII scriptum est: "Liber maioris ecclesię in Colonia."

  • Folio 1v.-5: "Isagogae PORPHYRII translatae de greco in latinum a VICTORINO oratore. Cum sit necessarium Chrisaori - communitatisque traditionem."
  • Foll. 5-10. 16. 15. 18. 17. 11. 12. 23. 24. 13. 14. 19. 20. BOETII in Porphyrium dialogi duo. "Hiemantis anni - tractabitur."
  • Foll. 20v. 25. 26. 32. 33. 21. 22. 27. 28. 34. 35. BOETII in Porphyrium commentorum libri. "Secundus hic arreptae - neque individua de speciebus." Quae sunt verba libri tertii, p. 77 ed. Venetae. Magna deinde patet decem quaternionum lacuna; nam cum haec folia sint 32 sive quaterniones 4 hisque numeris insigniti, sequens quaternio f. 44v. XV numeratus est.
  • Foll. 43. 29-31. 36-38. 44. 39-42. 45-56: BOETII de musica libri. Inscriptio initio posita est: "Incipit musica Anitii Mallii Seuerini Boetii "
  • Fol. 56v. in pagina libri ultima, cuius pars maior vacua relicta fuerat; manu saec. XII hi versus scripti sunt:
  • Omne quod est esse cum primum tendit ad esse,
    Esse petit simplex, esse nouand (sic! an nouando?) duplex.
    Sic pater Heinricus, patris omnipotentis amicus,
    ΠCΥΚΗ˫CΝ (sic pro ΠCΥΗΧΝ ) dando polo, reddidit ossa solo.
    Huius preteritam qui uult cognoscere uitam,
    Percurrat breuiter carminis huius iter.
    Condidit hanc sedem, post sedem condidit edem,
    Quasque uides alias condidit ęcclesias.

    Seite 79

    Inter varias "probationes pennae" legitur: "Lantbertus Christi alleta (sic) commendans curam ouium Christo." In ima vero pagina litteris minutis scriptum est:

    "Reverendissimus et amplissimus Dominus Iohan. Gehlemus vicarius in spiritualibus vidit et visitavit. 1628 27 Maj."


    CLXXXVIII. (Darmst. 2162) membranaceus in folio saeculi XI, foliorum 120.

    BOETII Commentarii in Porphyrium a se translatum, ed. Basil. a. 1546 p. 46-131.

  • Folio primo manu eiusdem fere temporis hi versus inscripti sunt:
  • Hic labor est nostris vox dum sonat ore legentis.
    Ille levat alium. prurit quis molle labellum.
    Alter ut aegrotus nausat ne sit studiosus.
    Dum quis hoc studium, puerum qui quęris honestum.
    Nudus honor docto. laus. gloria. tempore multo.
    Sed quid ais? recave perdas ne nomen inane.
    Hoc tibi sit lucrum. hoc merces. spesque salutis.
    Cum fervent studio, fastidiunt (corr. fastidunt). curre legendo.
    Tempora condentur. nam ludrica plura petuntur.
    Sic sic perplacidos face. qui sunt nempe rebelles.

    In quibus etsi quaedam obscura manent, audimus tamen scholasticum invitis pueris Boetii scripta exponentem.

    In eiusdem folii pagina altera textus incipit, nulla inscriptione praemissa: "Secundus hic arreptaepraedicamenta servanti." Sequitur f. 119v. tabula praedicamentorum, et in f. 120v. alia; praeterea probationes pennae.


    CLXXXIX. (Darmst. 2163) membranaceus in quarto, saeculi vel X vel XI, foliorum 32.

    BOETII in Porphyrium a Victorino translatum Dialogi, ed. Basil. p. 1-34.

  • Fol. 1 rubro scriptum est, manu saeculi tertii decimi: "Liber Ecclesie Beati Petri in Colonia." Sequitur tabula quae in editione laudata p. 25 legitur.
  • In altera eiusdem folii pagina inscriptio posita est, versibus alternatim minio et atramento scriptis, litteris quas unciales vocamus, satis mendose exarata: "Anicii. Manlii. Severini. Boetii. u c. et ills. etcons. ordinibus. acpatricii. etmagistri. offitiorum. inisagog. Porphirii. commentatorium. edicionis prime. Lib. II. edicionis secundae. libri .V. hoc habent exordium. Incipit edicionis prime liber primus."

    "Hiemantium — ad substantiam hominis efficiendam unaquaeque earum" (edit. p. 34 media). Ibi in fine quaternionis textus abrumpitur; reliqua perierunt. Textus diligenter correctus est.


    Seite 80

    CXC. (Darmst. 2864) membranaceus in octavo, saeculi XI, foliorum 22, littera admodum minuta scriptus.

  • Fol. 1-10 BOETII de syllogismo categorico libri II, ed.Col. p. 580-605. "Incipit liber Boetii de catheg. sillogismis. Multa Grai veteres - meditabitur."
  • Fol. 11-19 BOETII de differentiis topicis libri III priores, ib. p. 857-879. Quae hic in subscriptione libri I simpliciter Topica vocantur.
  • "Omnis ratio disserendi - reservemus."

  • Fol. 20v. adiectus est littera minutissima eodem fere tempore scriptus Commentarius in Canticum canticorum, qui finito fol. 22v. continuatur in foll. 19v. et 20 recto. "Tribus nominibus nuncupatus est Salomon, ędida; ecclesiastes, Salomon - Mandragora herba est habens similitudinem cum omnibus membris humanis sine capite. per quam gentes accipimus, quę cum essent rationales, caput tamen Christum non habebant." cf. Cant. 4,20.

  • CXCI. (Darmst. 2165) membranaceus in folio, saec. XI, foliorum 132; olim laesus et passim resartus. Textus multis in locis correctus est, et quae omissa erant, in margine suppleta, addita littera h, cui in ipso versu respondet littera d.

  • Fol. 1-22v. PORPHYEII Isagogae interprete VICTORINO. Legitur in editione Boetii Col. a. 1570 commentario ipsius inserta p. 5-111. "Isagogae Porphirii translatae de greco in latinum a Victorino oratore. Cum sit necessarium Chrisaori. et ad eam quę est apud Aristotilem - communitatisque traditionem." In marginibus et huic et sequentis libri priori parti commentarius additus est.
  • Fol. 23-70. ARISTOTELIS Categoriae, ea scilicet translatio, quae in Commentario Boetii p. 115-214 legitur. "Cathegoriae Aristotelis. Aequivoca dicuntur - omnes sunt enumerati."
  • Fol. 71-99. "Inc. Liber perigermenias. Primum oportet constituere - inesse contraria."
  • ARISTOTELIS περί έρμηνείας liber interprete Boetio, qualis legitur in Boetii commentario l. c. p. 216-288.

  • Fol. 99-124. CICERONIS Topica, omissis rubricatoris culpa inscriptionibus et litteris initialibus. In marginibus variae lectiones annotatae sunt, additis f. 111v. ad locum c. X § 45 his verbis: "In alio libro ita inveni." Fol. 124 ad c. XIX § 76 adscriptum est: "huc usque commentum Boetii."
  • Fol. 132 praeter alia quaedam parvi momenti scriptum est: "Iste liber est sancti Petri (?) in Colonia (?)." Quae verba erasa sunt, vestigiis tarnen litterarum relictis.

  • CXCII. (Darmst. 2167) membranaceus in forma quadrata, foliorum 123, saec. XI ut videtur.

    Seite 81

  • Folio 1v., quod olim involucro agglutinatum fuit, haec inscripta sunt: "Restitutus bybliothecae S. Petri maioris ecclesie Coloniensis die 1 Octobris 1540 per Hieronymum Vnicornium eiusdem ecclesie subcustodem." Et in ima pagina: "II mar."
  • CHALCIDII in Platonis Timaeum commentarius.

  • Fol. 2 manu saec. XV scriptum est "Calcidius super Platonem."
  • Fol. 3 incipit vetus codex : "Socrates in exhortationibus - ad affectionem institutionis ingenuę.
  • Chalcidius in Timaeo explicitur (sic) feliciter."

    Textus figuris mathematicis, varietate lectionis et glossis instructus est. Quae passim a librario omissa fuerant, in margine suppleta sunt, addito signo đ, ubi verba omissa inserenda sunt, et ħ, ubi suppleta sunt.


    CXCIII. (Darmst. 2168) membranaceus in forma quadrata, foliorum 201, saeculo X ut videtur, distributis inter librarios singulis quaternionibus, exaratus. Margo inferior hic illic abscisus est.

    MARCIANI CAPELLAE de nuptiis Philologiae et Mercurii et de septem artibus liberalibus libri.

    Breviter de hoc codice egit C. F. Hermannus in praefatione editionis Koppianae a. 1836 p. VIII. - Fr. U. Kopp codice, qui Federi benignitate ipsi transmissus fuerat, in adornanda editione usus est.

  • Folio 1v. praemittuntur quaedam de auctore operis ipsoque libro: "Iste Martianus genere Cartaginensis fuit - desiderat propagari."
  • Deinde scriptum erat: "Incipit liber." Quibus deletis alius aliquis scripsit: "Incipit Martianus."

    Glossae plurimae, sed quae sensim rariores fiunt, cum ipso verborum contextu descriptae sunt, aliae manu et ipsa satis antiqua additae esse videntur; etiam lectionis varietas adnotata est, praemissis foll. 11v. 16 et 33 verbis: "quidam Codices habent".

  • Foll. 98. 119v. 120v. locis et versibus, qui vel non suo loco positi vel interpolati sunt, signum - praemissum est.
  • In fine codicis addita est tabula similis eius, quam e codice Monacensi F. U. Kopp p. 726 dedit.


    CXCIV. (Darmst. 2169) membranaceus in forma quadrata, foll. 157, saec. X vel XI diversorum librariorum manibus scriptus. Sed quaterniones septem priores aliquanto antiquiores esse ridentur, in membrana male praeparata minus eleganter scripti, et usu detrita est ultima eorum pagina fol. 56v. Insunt

    Glossae operis MARCIANI CAPELLAE in cod. 193 contenti.

    Continue scriptae sunt, interpositis Marciani verbis. Inc. f. 1v. "Titulus iste" - sed is omissus est - "quatuor nomina dat auctori suo."

    Seite 82

    Expl. f. 155v. "in principio et in fine istorum sunt." Sequuntur sententiae e Iuvenalis et Persii satiris excerptae.


    CXCV. qui nunc deest, teste Hartzhemio continebat "Abbreviationes et declarationes in libros Physicorum et Metaphysicorum ARISTOTELIS", saec. XVI.


    CXCVI. (Darmst. 2440) membranaceus in forma quadrata, foliorum 63, saeculo XI eleganter scriptus. Margines foliorum passim abscisi sunt.

    Libellus Prorae et Libellus puppis, inediti, auctore E. quodam presbytero, qui eos dedicavit Alboldo episcopo, Adalboldo scilicet Ultraiectensi a. 1010-1027, cuius in scholis Notkeri Leodiensis episcopi, ut videtur, socius fuerat. Egit de hoc codice collega coniunctissimus C. Bartsch in annali qui inscribitur Germania XVIII, 310-353.

    Initio fol. 1 scriptum est:

    "Incipit libellus prorae distinctę.
    Secundus vocatur puppis erata. ad Alboldum episcopum."

    Sequitur dedicatio:

    "A. Gratia dei episcopo. litterarum studiis admodum instituto. E. Servorum dei humillimus presbyter. ut eam cui pręest ecclesiam digne in dei oculis regere, et in extremis verbo. et opere cum grege suo summo pastori possit placere."

    "Ambo olim a pueris apud scolares alas in uno auditorio militavimus. quo magis novimus nos inter nos. et ideo confidentius privatumque magis alloqui te. quia fretus de te. hoc rustici sermonis opusculum. emendandum audeo commendare. In communi enini sermone. multi sepe multa loquuntur. et plurimis ad usum necessariis exemplis. illa vulgi sententia profertur. quod quidem hausi. mecum id reputans. quod in his plurima versarentur utilia. et si aliquatinus retineri possent perspicua. que quoniam nusquam scripta fuissent. quo magis memori pectore servarentur indiligentes propterea facerent auditores. Unde ego quę comminisci per horas interdiu noctuque potui. singulis ea versiculis sepe duobus. interdum tribus. uti in ordine scriptos videbis. preterea novis atque vulgaribus fabellis. aliquid divinisque paucis interserens. in duobus tantum coacervavi libellis. Nam non his qui sunt assidua lectione ad virile robur exculti. sed formidolosis adhuc sub disciplina pueris. operam dedi. ut dum absentibus interdum preceptoribus illa manus inpuberum. quasdam inter se nullas tamen in re nenias aggarriret. uti in his exercendis et crebro cantandis versiculis ingeniolum quodammodo acueret. turn istis potius uteretur. Quo circa si ad hanc rem ut- ^ cunque Opus sit codicello. eo iure in tuam sinceram commendo fidem. ut errata corrigas. superflua reseces. ut in te primo post deum permanendę securitatis querat asilum. Non enim quisquam ita ut sciam. et tu perliquido Seite 83 nosti. inventum hinc aliquid scriptitans. posteris monimentum de se ullum reliquit."

    Sequuntur versus:

    Nilus ut Egyptum perfundit flumine dextro,
    Sic tua percurrat peto lingua diserta libellum.
    Lintris foeta iocis diversa apiustria portat,
    Cuius prora nitet vario distincta colore.

    Inde initium faciunt sententiae singulis versibus comprehensae, quarum prima est:

    Sic me iuvisti velut ardens flamina tectum.

    Glossae plurimae additae sunt; foll. 13 et 14 magna ex parte abrasis alia vel diversorum homiuum manibus vel eadem diversis temporibus scripta sunt; eodem modo passim plurima emendata sunt et suppleta.

  • Fol. 16v. "Hic sensus in duobus invenitur versiculis."
  • Fol. 26: "Modo sensus in tribus versibus", quorum ultimus hic est:
  • De Martyrio hodierno.

    Martyrio iam non potes istud tradere corpus.
    Quid prohibet saccos habiti vacuare peculi? vel bona dilapidare

    Martirium crucis est hodie collecta dedisse. Manu recentiori additum est aliud epigramma quatuor versuum:

    De malo studio.

    Ut nunquam studium sic friget ubique scolare.

    Quippe domi sollertia militięque negatur.
    Lectio quid preter plorare ministrat alumnis?
    scil. lectio       inutilis
    Rara quidem; nauci, cum venerit, et salis expers.

    Sequitur f. 28 "De quatuor versiculis" et f. 28v.

    "De quatuor versiculis et reliquis indifferenter."

  • Fol. 47: "Incipit secundus libellus Puppis aeratę."
  • Comminus aeratę succedunt postera puppis,
    Cuius non dolabro est sed cesa crepido securi.

    Finiuntur f. 63:

    Et quę Martinum cepisti pars pia quondam,
    Huc assis eadem forma fugiente eruenta.

    Nulla distinctione facta subiectus est hymnus de nativitate Domini. "Dulce melos cum organo sonet - gaudens efficitur Iherusalem." cum notis musicis, et fol. 63v. "Oratio pulcra." "O lux mentium - deus unus in saecula saeculorum amen."


    CXCVII. (Darmst. 2170) membranaceus forma octava minori, foliorum 49, sed parte postrema perdita mancus; saeculo XI vel XII littera admodum minuta scriptus, mendis scatens.

    Commentarius in Ciceronis Rhetorica.

    Seite 84

  • Fol. 1 manu recentiori s. XV inscriptum est: "M. Tullii liber Rethoricorum primus incipit." Sed ipsum Tullii opus libro non inest. Prima Commentarii verba sunt haec:
  • "Quam Greci vocant rethoricam, Latini dicunt artrficiosam eloquenciam. Unde etiam liber intitulatur: Incipit liber rethor. id est preceptorum datorum in artificiosam eloquenciam."

  • Fol. 10v. haec leguntur in l. I c. VIII § 10:
  • "Aut cum causa pendet ex eo, quod non aut his agit quem oporteret, sicut si quis exigeret a canonico quod non fuerit in matutinis, preter decanum. vel is agit quem oportet, sed non cum eo quicum oportet; ut si decanus reprehenderet alium de negligencia epistole, quam illum cuius septimana esset. Vel et is reprehenditur quem oportet et a quo oportet, sed non apud quos. Ut si canonicus iudicetur apud laicos. Quo tempore, ut in quadragesima. Qua lege, Longobardorum vel Romana."

    Quae iam nostri temporis vir doctus nescio quis signo appicto memoratu digna esse observavit: ostendunt enim explicationem hanc operis Tulliani in canonicorum aliquo collegio Italico fuisse propositam.

  • Fol. 47v. ad l. II c. XIV § 45:
  • "Quod factum sit quod non oportuit, hoc est signum alicuius rei. Ut si monachus invenitur alicubi collectis sarcinis. hoc factum, quod non oportuit, signum esse fuge."

  • Fol. 48 ad l. 11 c. XIV § 46:
  • "Questio in hoc loco valet tantum quantum tortura. Inde questionarii vocantur, qui in urbibus aliquem torquent aut verberibus aut per aliam penam ad hoc ut ab eo veritatem exquirant. Testimonium est quod sine tormento sapiens aliquis testatur, aliquit esse factum aut dictum."

    Ultima verba sunt haec in l. 11 c. XV § 49:

    "Dignitas est in ornatu verborum et sententiarum. Et hos tres ornatus notat hic in communibus locis, ubi dicit: In quibus et suavitatis id est elegantię, et gravitatis id est compositionis plurimum consistit. Et omnia que in inventione sententiarum et verborum a. etc. hic dignitas intelligitur."

    Quibus in locis exscribendis menda aperta sustuli et correxi.


    CXCVIII. (Darmst. 2171) membranaceus fol. min., foliorum 98, saeculo X vel XI in membrana male praeparata scriptus.

    Primo folio scriptum est: "Gloria in excelsis deo" etc. additis notis musicis. In eiusdem folii parte altera Prologus libri Topicorum Tulliani scriptus est: "Maiores nos res - accedere." manu satis antiqua. Subiecta est tabula de partibus philosophiae. Sequitur f. 2. BOETII Commentum in Topica Ciceronis. Inscriptio in codice nulla est. Sed praemissa sunt haec:

    "Incipientes quamcumque rem scribere, ante quam scribamus, eam commendare debemus ut Virgilius (Ge. IV, 3):

    Ammiranda tibi levium spectacula rerum.

    Sed errant qui hoc dicunt. Non enim laus in isto principio, sed dif- Seite 85 finitio continetur. Orator quippe ea quae sibi gravia sunt, in principiis solvere aut curare debebit. Ut in (oratione de) domo sua caput illud videtur esse commune, sed vide quem admodum facit illud Tullius speciale: Cum multa divinitus, pontifices, a maioribus nostris inventa sunt. Poterat hoc et Clodius dicere. Clodius enim solo religionis iure certabat, Cicero iure puplico, quia nec poterant pontifices contra religionem ferre sententiam. Res enim consecrata fuerat, et Clodius religionis iure pugnabat. Videamus quomodo illud solvit. Bene inquit maiores nostri, qui nos (leg. vos) non solum de iure religionis, sed et de iure puplico, iudices instituerunt, ut tam vobis ius puplicum, quam ius religionis tuendum sit. Et cum eos dicit de iure puplico iudicare, illud estimandum relinquit, sine causa Clodium consecrationis iure pugnare, quod ad pontinces pertinet, cum illi etiam hoc iudicaturi sint, utrum deberet consecrari, quod pertinet ad ius puplicum. Modo ergo Tullius scripturus de arte rethorica, quae sunt gravia necesse habet in principiis purgare. Quę sunt igitur gravia? Sententia Platonis et Aristotelis. Plato enim eloquentissimus fere omnium philosophorum, dicebat artem rhetoricam non esse artem, sed esse civilis scientię partis umbram. Hoc enim asserebat in illo dialogo quem Gorgiam vocavit. Quicquid, inquit, omnes faciunt, non est industria sed natura.a Cf. Cic. de Or. I c. 11.

    Inde sola rubrica, sed nulla inscriptione distinctum sequitur opus Boetii abunde notum, quod finitur f. 74 his verbis: "Talis est enim (ibi supra lineam additum est: vis) fortuitarum rerum."

    Passim ubi verba vel sententiae omissae fuerant, in marginibus suppletae sunt, appositis litteris d et h linea transversa notatis, quod iam in aliis eiusdem aetatis codicibus plus semel observavimus.

    In pagina cuius dimidia pars vacua fuerat, infra Boetii commentarium manu non multo recentiori haec scripta sunt:

    "Sume ordines indictionum ut puta mortuo Heinrico imperatore Leodie LXXIII. indictione XIIII. hos per quindecim multiplica. adde semper regulares XII. et indictionem illius anni de quo queris. ut puta in presenti .XV. et annos domini invenies." Quae vitiis scatent. Sed folio quoque 76 in margine scripta est tabula annorum ab a. MCV. ad a. MCXXXIL cum indictionum, epactarum et concurrentium numeris litteraque dominicali, ubi soli anno MCVI nota addita est: "Heinricus imperator mor."

  • Fol. 74 manu aliquanto recentiori subiuncta est explicatio mystica verborum: "Expoliavi me tunica", Cant. V, 3. Altera eiusdem folii pagina vacua relicta est, quae fuit ultima quaternionis VIIII.
  • Sequuntur f. 75:

    CICERONIS Orationes Philippicae splendide scriptae, sed imperfectae. Post fol. 97, quod finitur his verbis Or. II. c. XXXI § 77: "Ergo ut catamitum neque opinato cum os" .... folium intercidit; in sequenti folio 98 scriptum est: "acta Dolabellę - requiro." scilicet extrema capitis XXX verba. Maior eius folii pars abscisa est, sed nihil amplius ibi scriptum fuisse apparet; nam in aversa pagina, olim vacua, manu recentiori scripta sunt quaedam nullius pretii, argumenti mythologici.

    Seite 86

    In summo folio 76 manu satis antiqua haec scripta sunt:

    "Ad furtum inveniendum. In panc subcinerio scribe et da comedere reo. AKPICA. KPOKA. PICKAPIT. APICAPIT."


    CXCIX. (Darmst. 2623) membranaceus forma oct., foliorum 63, binis columnis littera minutissima diversorum librariorum manibus; saec. XI ut videtur scriptus.

  • Fol. 1-26. "Incipiunt Glose Lucani. Expulsis regibus ob sui superbiam - calcantem id est contempnentem eos qui ibi servabant vallum quod putabat se ibi facilius transiturum quam in alio loco valli. Explicit opus Lucani." Quae in scholis Leodiensibus proposita esse videntur; excerpta damus infra App. XVIII.
  • Sequuntur f. 26 quaedam quae referenda sunt ad eum qui sequitur Commentarium in Macrobium: "Ordinem tractandi talem habet Macrobrius (sic) - verba somnii."

  • Fol. 26v.-38v. Commentarius in Macrobii librum de Somnio Scipionis. Inscriptio omissa est negligentia miniatoris, qui et capitales litteras omisit; recentior manus scripsit "Macrobii."
  • Initium est hoc: "Loco prologi premittit quedam que nisi prius exponendo solveret, somnii expositionem interrumpi oporteret."

    Finis in extremo folio 38 hic est: non esse te mortalem (II c. XII). Mors diversa dicitur esse secundum philosophos. Mors enim alia separatio, alia vitę privatio, alia de non esse ad esse (sic) transitio. Alia de substantiali differentia ad aliam transitio. Mors separatio convenit tam animę quam corpori, quia utrique separantur ab invicem. Mors vitę privatio convenit corpori tantum, quia anima inmortalis est. Mors de esse ad non esse transitio propria est accidentium, nam substantia numquam transit ad non esse penitus. Mors id est de substantiali differentia ad aliam transitio sic de" ...... Reliqua perierunt. Fol. 38 ad locum Macrobii II c. VII § 15 haec annotata sunt: "Thebaidos] non de illis Thebis dicit Cathmi, sed de Thebea provintia, unde beati fuit Mauricii exercitus."

  • Fol. 39-58. Commentarius in Satiras Iuvenalis: "Materiam habet Iuvenalis et modum et intentionem communem omnibus satiricis. Materia satyricorum sunt vicia non singulariter alicuius determinate personę, sed tocius populi communiter. Videndum quid sit et unde dicatur satyricus id est reprehensor. Dicitur autem satyra a satyra scutella quę diversis ciborum ferculis repleta in sacrificiis deorum apponebatur. ita iste diversorum vicia reprehendit. - pertinet ad summum ducem remunerare milites faleris et ornamentis equorum. Torquibus id est aureis circulis quos ponebant in capitibus. Expliciunt Glosę."
  • Fol. 58v.-63v. Commentarius in Satiras Persii: "Satirę proprium est ut verba humiliter dicat. - Ergo poeta hoc dicit: Quantacumque avaro habundantia crescat, non saciatur. et sic infinitum cupiditatis desiderium extendit, ut qui eius avaricię finem voluerit ponere, facilius videatur etiam silogismum Crisippi diffinire."
  • Seite 87

    Sequuntur quaedam de origine vocis Satira: "S ...... lancis — satira vocabatur."

    In utroque opere miniator nec titulos nec initiales litteras apposuit; recentiori manu initio scriptum est "Iuvenalis" et f. 58v. "Persii"; alia in fine: "Expliciunt glosę", et: "Glose Lucani. Macrobii. Iuvenalis."

    Utriusque commentarii excerpta infra damus App. XIX. Quos in scholis, in Gallorum Germanorumque confiniis positis, Leodii fortasse, ortos esse existimo.


    CC. (Darmst. 2190) membranaceus formae vere maximae, foliorum 170, scriptura pulcherrima exaratus, quae Carolorum aetati proxima, saeculo decimo certe non inferior est. Tabulae, quae codicem continent, corio albo inductae sunt aeneisque laminis et ornamentis munitae. Margines hic illic abscisi sunt. Manu saeculi XV in loco raso scriptum est: "Liber Mauricii comitis de Spigellenberch prepositi Embricensis."

    PRISCIANI ars grammatica, libri I-XVIII.

    Additae sunt glossae plurimae tam interlineares quam marginales, quarum maior pars una cum ipso libro descripta est, quod vel mendis admodum frequentibus, quae in eis apparent, probatur. Notae quas Tironianas vocamus, a librario adhibitae sunt f. 3v. ad I, 14 "Quod si esset verum", ubi adscriptum est: ut f esset semivocalis"; f. 4v. f. 5, 5v. 7v. 11, 12v. f. 130v. "proavus quasi pro avus." Fol. 131 glossa quae perperam in contextum verborum irrepserat, erasa est et ab ipso librario repetita in margine, signo quodam appicto. Sententiae "Focae grammatici" foll. 45v. 46v. 47, "Servii expositoris" foll. 65v. 132. 135 in margine appositae sunt.

    Glossarum specimina pauca, eas vero quae Germanica lingua scriptae sunt omnes, in App. XX exhibemus.

    Inscriptio libri nulla est; in capite primi folii manu aliquanto recentiori scriptum est:

    "Me legat antiquas vult qui proferre loquelas.
    Qui me non sequitur, vult sine lege loqui."

    Graeca ita mendose scripta sunt, ut librarium eius linguae ignarum fuisse appareat; litterae sunt maiusculae, latinis simillimae; supra verba illa linea transversa ducta est: Voces vel sententiae omissae litteris d et h positis supplentur, quod in huius aetatis codicibus frequenter neri vidimus. Praeterea hic illic in margine (χρήσιμον) et r (require) scriptum est.

    In nova Prisciani editione M. Hertz Praef. p. XX huius codicis mentionem fecit, quem perperam saeculo XII scriptum esse putavit.

  • Fol. 43 in fine libri quinti versibus alternatim rubris et nigris scriptum est:
  • "Artis Prisciani Caesarieusis uiri aeloquentissimi grammatici. Lib. V. finit. Incipit VI. feliciter. Scripsi ego Theodorus Dionisii U. D. Memorialis Seite 88 Sacri Scrinii epistolarum et adiutor U. M. Questoris S. Palatii urbis Romae

    Constantinopolio Libro. UC."

  • Fol. 87: "Artis Prisciani uiri dissertissimi grammatici Cesariensis doctoris urbis Romę Constantinopolitanę pręceptoris mei liber .VIII. de uerbo explicit feliciter. Incipit eiusdem lib. VIIII. De generali uerbi declinatione."
  • Fol. 120v: "Explicit liber .XII. de pronomine. Incipit liber tertius decimus. Teodorus memorialis SS. (superscr. id est sacri scrinii) epistolarum. et adiutor questoris spi. scripsi manu mea. in urbe Roma Constantinopoli. Non. Feb. Mauortio consul.
  • Fol. 139v. in calce libri XVI: "Prisciani grammatici partes orationis de nomine libri .VII. de uerbo libri .III. de participio liber .1. de pronomine libri .II. de praepositione liber .1. de aduerbio et interiection liber .1. de coniunctione liber .I."
  • Sequuntur f. 140 fragmenta duo, quae M. Hertz edidit in calce libri XI et libri XIV: "Pronomina - addebat finit. Paulisper - perniciter." Ibi olim libri finis fuit; in averso folio quondam vacuo, manu saeculi XI ut videtur, scripta est FULGENTII expositio sermonum antiquorum, edita in Mythographis latinis cur. A. van Staveren p. 767-783: "Sandipilam (sic) - delenifica. Fxpikckt fxcfrptxm fxlgfntkk fpkscppk bdcblckdkxm grbmmbtkcxm." i. e. Explicit excerptum Fulgentii episcopi ad Calcidium grammaticum.

    Inferius scriptura illa elongata, qua in privilegiis primus versus scribi solet, pictum est: "Subdiaconus Uolfridus malus est propter peccata sua."

  • Foll. 141-169 manu alia, quae iam in praecedentis libri marginibus passim quaedam adnotavit, saeculi XI ut videtur, inaequali, atramento pallido, scripti sunt Prisciani libri XVII. XVIII. praemisso fragmento illo, quod ex hoc ipso codice M. Hertz edidit II, 107: "Flavius Lucius Theodorus .VD. memorialis sacri scrinii epistolarum et adiutor VM questoris sacri palatii scripsi manu mea astem (corr. in artem) Prisciani viri disertissimi grammatici doctoris mei in urbe Roma Constantinopoli. die quinto Kal. Mar. Mauortio .VC. pp. Vt uel - amare ut inter se."
  • Prisciani librorum XVII et XVIII, qui hic in unum contracti sunt, nulla inscriptio est; sed in summa foll. 149 et 161 margine legitur: "Liber Prisciani de constructione."

    Et in fine: "Explicit liber .XVII. Prisciani V. D. grammatici de constructione siue de ordinatione partium orationis. Priscianus grammaticus Simmacho. (Fol. 170) Omente (leg. Omni te) Simmache - culminis. De figuris numerorum, quos antiquissimi habent Codices. Sciendum - duabus quam sunt." Quae l. c. p. 406 et 407 leguntur; sed hic in media sententia et in media pagina textus abrumpitur. Loco versuum graecorum scriptum est GR.

    Paginae ultimae manu quadam saeculi XIII vel XIV inscriptum est:

    "Evernandus solvit 2 geltas et dimid. de agris iacentibus in monte. Seite 89 Gerlacus 2 (?) geltas. Albertus et Otto 12 gelt. et dim. Helias 2 et dim. Sifridus et idem Helias duas et dim."


    CCI. (Darmst. 2182) membranaceus forma octava alta sed augusta, foliorum 74, saec. XI binis columnis eleganter scriptas littera admodum minuta. Frequenter lacunae occurrunt, ubi librarius de exemplaris lectione dubius fuerat; fol. 58v. tota pagina cum dimidia praecedenti vacua relicta est. Rubricator codicem non attigit, quem a nemine unquam lectum fuisse apparet.

    Commentarius in Prisciani libros I-XVI.

  • Fol. 1 manu recentiori minio scriptum est: "Liber iste vocatur ars grammatica", prima scilicet contextus verba, quae cum arcano quodam scribendi modo, tam macula postea illita obscurata sunt. Eorum forma haec est:
  • "L b : r st : u :: c ....... t c . ex quo nomine materia eius demonstratur. Gramma enim grece. littera latine interpretatur. Inde grammatica vel litteralis ars nominatur. quia de litteris tractat. Set quatuor diversis modis" etc.

    Finis hic est: "Alię autem pene omnes. Pene dicit quia istę duę coniunctiones .et. atque. non possunt postponi nisi poetica auctoritate. Equidem. saltem. et alias huiusmodi preponere et postponere licet tam poetis quam oratoribus. Ast. autem. eiusdem sunt potestatis. copulatę scilicet atque. equidem. diverse sunt potestatis. Nam equidem approbativa est."


    CCII. (Darmst. 2172) membranaceus, formae maximae, saeculo XI splendide scriptus, foliorum nunc 204.

    PRISCIANI de arte grammatica libri I-VII usque ad verba c. 91 incipientis "ut hic senatus". Excisa sunt folia, quae olim primum et tertium fuerunt, in quibus et praefationis initium usque ad verba e. 2 "vicia quecunque antiquorum", et libri I initium usque ad verba c. 4 "litteralem vocem quasi" scripta erant. Utroque loco pauciora verba desunt, quam quae in ceteris singulis foliis leguntur; ex quo apparet, initia haec diligenter fuisse ornata. In fine quaterniones post XXVII reliqui desunt.

    Glossae adscriptae sunt multae, quarum pars maior cum ipso textu descripta esse videtur. Excerpta quaedam damus App. XXI.

    Graeca admodum perverse scripta sunt.

  • Fol. 112v. in calce libri quinti rubro scriptum est: "Artis prisciani grammatici cęsariensis. uiri eloquentissimi libri .V. (corr. liber Vtus) id est quartus de nomine explicit. liber .VI. id est quintus de nomine feliciter incipit. Scripsi ego theru (corr. theodorus) dionisii. uiri disertissimi me- Seite 90 morialis sacri scrinii aepistolarum et adiutor uiri magni questoris sacris (corr. sacri) palatii. in urbe roma constantinopoli olibrio. VCS."

  • CCIII. (Darmst. 2173) membranaceus forma quadrata, saec. XIII, foliorum 85.

    PRISCIANI libri XVII-XVIII, c. 157, usque ad verba: "gloriari student doctrine." Quibus verbis multi codices terminantur. Margines ampli relicti sunt, sed passim abscisi. Glossae adscriptae sunt paucae; multis vero in locis plumbo notae adscriptae sunt, sed plurimae postea deletae; pars littera minutissima atramento repetita. Titulus in principio scriptus est: "Incipit liber Prisciani de constructionibus."

  • Foll. 72v.-80v. Liber de accentibus eidem attributus, ed. Keil III, 519-528.
  • Foll. 81 usque ad finem DONATI: liber de barbarismo etc. ib. IV, 392 usque ad verba p. 400: "Perifrasis est circumlocucio que fit aut causa turpis rei celande. aut ornande que pulchra est, ut iam post (sic) novo spar" . . . Reliqua perierunt.

  • CCIV. (Darmst. 2175) membranaceus in quarto, saeculi X, foliorum 226.

    Ars grammatica, e Prisciani aliorumque operibus collecta, littera grandi et satis eleganter scripta.

  • Fol. 1v. rubro inscriptio posita est:
  • PARTIUM HIC TEXTUS
    BREUITER DIGESTUS HABETUR.

    "Grammatica est scientia recte loquendi et origo et fundamentum liberalium litterarum. vocata a literis. quas Greci gramma vocant" etc. usque ad fol. 24v. "quod producit penultimam."

    Caetera quae superant scioli supplere laborent."

    Litteris rubris maioribus additur:

    "Primus hic accubitus tendat sua castra libellus,
    Ut maiora docens alius documenta sequatur.
    In quo tardilegis veterum quos tedet alumnis
    Multa manent breviter studio collecta laboris."

    "Comparatio est nomen intentionis" etc. usque ad fol. 202v. "non inmerito preponuntur."

    "Incipit exceptis lector constructio verbis
    Nominis et verbi reliquis in partibus istic."

    "Quoniam in supradictis de singulis dictionum vocibus eligantiora succincte diseruimus" etc. Finitur f. 226v. verbis his: "Non enim potest duplex possessio construi sine genitivo possessivi."

    Quae adhuc restabant, manu alia, littera minuta, scripta sunt in libri pagina prima et in ultimae paginae extrema parte. Pertingunt usque ad Prisciani libri XVIII caput CXXXVIII. "Nominativum et dativum et abia- Seite 91 tivum invenimus pro accusativo - Invideor tamen Horatius ponit in arte poetica. Tu autem domine miserere nobis. deo gratias."

    In marginibus libri passim adscripta sunt excerpta quaedam alia eiusdem generis; glossae praeterea, ut e. g. fol. 59v. "Incolumis tractum est a columnis quae mortuis superponebantur. dictum quasi sine columnis, id est vivens."

  • Fol. 85v. "cerimoniae] sacrum Cereris vel lex frumentorum." et in margine: "non ceremoniae ut quidam volunt a Cerere. dictae cerimoniae quasi carimoniae. quod his careat mortalis." Conf. Isidori Origg. VI, 36.
  • Fol. 100 "Como id est capillo. unde comatus. capillatus. geharider."

  • Addimus quae in Catalogo Hartzhemiano sequuntur de codicibus nunc deperditis:

    CCV. chartaceus, alt. 11, lat. 8 unciarum.

    Dictionarium pauperum clericorum, quo verba difficiliora Scripturae, etymologia, grammatica explicantur. De interpretatione, orthographia, accentibus varia adsperguntur.


    CCVI. chartaceus, alt. 12, lat. 9½ unciarum.

    Mammotrectus eum duplici prologo.


    CCVII. chartaceus. Orationes quodlibeticae, in Facultate Artium Coloniae habitae. Prima a. 1483, quae fuit Iacobi de Stralen Vicecancellarii pro Salentino Isenburgico, ut in fine lego.


    CCVIII. Variae Orationes habitae in Promotionibus Universitatis Coloniensis. Liber magistri nostri Henrici de Horse.


    Sequuntur reliqui Codices, in veteri catalogo non contenti, qui cum olim ad ecclesiam Coloniensem pertinuerint, eum illis quos Hartzhemius descripsit, redditi sunt.

    CCIX. App. I (Darmst. 2140) membranaceus fol. min., saec. XIV, foliorum 8 et CLXI, quae manu antiqua numeris insignita sunt, cum aliis quatuor foliis, quae vacua manserunt. Manu viri docti, nescio an Hartzhemii, folio primo vacuo inscriptum est: "Codex 145. Continet Officium Canonicorum Ecclesiae Colon. Scriptum a. 1260 a Ioanne Canonico Coloniensi de Arevilre. Olim 125." Quae minus accurate dicta sunt. Nam in principio ipsius codicis fol. 2 (ubi in summa pagina scriptum est "Dufahel") legitur Tabula paschalis, quae his verbis incipit:

    "Anno donum .Mo. 00o. lxo. Incepit hec tabula IOHANNIS sacerdotis canonici Coloniensis dicti DE ARWILRE. Que distincta est per rufas Seite 92 et nigras litteras alphabeti" etc. Ipsa vero tabula manu aliquanto recentiori scripta esse videtur. Sequitur foll. 3-8 Kalendarium saec. XIV, cuius primae paginae inscriptum est: "Spectat ad ecclesiam Coloniensem." Annotation es quasdam saeculis XIV et XV adspersas App. XXII damus. Praeterea in ima folii 2 margine legitur Receptum quod vocant, Chuchiae vel Cuchiae conficiendae, saec. XV. scriptum.

    Sequitur Officium illud, usu continuo nonnullis in locis detritum, his verbis incipiens: "Per modum infrascriptum unusquisque horas canonicas devoto legendas sie incipere potest dicendo: Pater noster" etc.


    CCX. App. II (Darmst. 2178) membranaceus oct. vel fol. min., foliorum 151, saeculi VIII. Quaterniones nonnulli rubro distincti sunt, alii non; manus librariorum diversae. Litterae capitales multae piscium aviumque formis exornatae sunt, aliae opere quasi musivo. Primis in quaternionibus et aurum adhibitum est, sed male praeparatum, quod paene totum evanuit, materia quadam viridi remanente. In margine plurimis in locis positum est signum .

    Contenta libri in principio eius brevissime Knustius indicavit, qui etiam in Annalibus a Pertzio editis VIII, 628 eius fecit mentionem, sub n. 127, qui numerus manu nescio an ipsius Knustii tergo inscriptus est, mutatusque in 128.

  • Foll. 1-121. Collectio Canonum Hibernensis, de qua egit V. C. Maassen in libro: Geschichte der Quellen des kanonischen Rechts I, 877. Folio 1 inscriptum est: CANON DE DIVERSIS CAVSIS. Folio 2 textus libri incipit: "EPISCOpus nomen a greco ductum. os. sillaba. in us. convertens. quod latini. superspeculator. sive superintentor. dicitur."
  • Finitur fol. 121v. "De eo. quod considerandum doctori quid cui quando qualiter loquatur. Gregorius ait. etenim doctor - dicunt mihi euge euge." EXPLC. DEO GRATIAS. Amen." Nec prologus adest, neque index capitum, nec divisio ulla librorum. Maxime autem convenire videtur cum codice illo Carnotensi, quem V. C. Schulte descripsit in Commentariis Academiae Vindobon. LIX, 458-460.

  • Foll. 122-151 alia legitur Canonum collectio, quae innititur THEODORI libro poenitentiali. "De homicidis vel adulteris vel furibus ut canones et lex romana constituit - repellentur ut arausicarum. finit." Egit de ea V. C. Wasserschleben in libro: Die Bussordnungen der abendländischen Kirche (Halle 1851) pag. 35.

  • CCXI. App. III (Darmst. 2180) membranaceus oct., saeculi IX, foliorum 84. Manu recentiori inscriptus est numerus 183.

  • Fol. 1 manu saec. XV scriptum est: Rara vocabula tocius biblie. In altera eiusdem folii pagina vetus inscriptio est:
  • IN XPI NOMINE INCIPIUNT GLOSAE IN GENESIM.

    Seite 93

    "Prologus. idest prelocutio. Prohemium est initium dicendi" etc.

    Glossae collectae sunt ex Commentariis Hieronymi, Ambrosii, Augustini, Cassiodori, aliorum; plurima ex Isidori Etymologiarum libro. Pauca quaedam, quorum originem non inveni, vel quae notatu digna videbantur, eum glossis teutonicis in App. XXIII proponuntur.

  • Fol. 77. Glossae in Apocalypsim finiuntur his verbis: "execratis. maledictis. detestabilibus. Sequitur GENNADII, ut fertur, liber de ecclesiasticis dogmatibus, qui legitur in Augustini operum edit. Maur. Tomo VIII App. p. 75-80. Sed initio quaedam est diversitas, ultimaeque sententiae desunt. Ita enim ibi scriptum est:
  • INCIPIT EXPOSITIO FIDEI.

    "Credimus unum deum esse patrem et filium. et spiritum sanctum. Patrem eo quod habeat filium. Filium eo quod habeat patrem. Spiritum sanctum. eo quod sit ex patre procedens patri et filio coaeternus. Pater ergo - (fol. 83v.) mutabilitate prevaricatricis naturae." Sequitur nulla distinctione facta: "Haec nomina fortium. si quis vult dispensare - XXVIIII. Iareb. XXX. Urias."


    CCXII. App. IV (Darmst. 2326) membranaceus qu. mai., foliorum II et 170, saec. VII litteris quas unciales vocamus, scriptus, humore passim maculosus.

    Collectio Canonum.

    Liber accurate descriptus est per V. C. Maassen l. c. p. 574-585, quare singulis enumerandis hic supersedemus.

    In folio primo vacuo inter alia scriptum est "In dei nomen hildibaldus", quod cum ad Hildibaldum episcopum Coloniensem merito referri possit, codicem iam tunc ecclesiae Coloniensis fuisse indicat.

    In fine huius codicis, in extremo folio 167v. scriptum est:

    SIGIBERTUS: BINDIT. LIBELLUM.
    id est ligavit, ut videtur. Cum libro quaternio primus deesset, reliquos XXI signavit; verum postea; ut apparet, perditus ille repertus est et cum ceteris coniunctus.

    Annotationes in marginibus foll. 4v. 9. 14v. 15. 15v. 16 notis Tironianis calamo festinanti scriptae sunt. Praeterea saepissime positum est signum , ut videtur - nam forma aliquantum discrepat - id est χρήσι-μον, quod nonnumquam in litteram R linea transversa sectam transire videtur. Litterae capitales plurimae piscium figuras referunt. Quae in summa quaque pagina posita erat inscriptio, multis in locis bibliopegi cultro periit.

  • Fol. 10 locus qui omissus fuerat, manu aequali suppletus est, appositis signis illis iam saepe commemoratis. Sed cum alibi hd et hp posita videamus, hie hD et hS, i. e. fortasse "haec supple" vel "hoc scribe", reperiuntur. '
  • Seite 94

  • Fol. I verso librarius ineptus indicem canonum apostolorum admodum mendose scribere incepit, sed ultra c. 3 non produxit.
  • Folio quod nunc II numeratum est, inter columellas quasdam satis elegantes scriptus est index capitum, productus usque ad "LXIIII Can. Grangensis" (sic). Additi sunt numeri LXVLXX, sed vacui.
  • Deinde f. 1 colore rubro et viridi inscriptio posita est: Incp Prologus de canonibus scorum apostolorum. Domno venerando mihi patri Stephano Dionesius (sic). Quamvis carissimus" etc.

  • Fol. 108 legitur Notitia provinciarum Galliae, cui hic solam, quod sciam, praemissus est quidam quasi prologus. Damus eam App. XXIV.
  • Cum codice hoc nostro in fine coniuncta sunt folia duo, quae olim antiquioris cuiusdam codicis saec. VI principium fuerunt. Praemissum est in folio 168, ut nunc numeratur, tabula, quam Maassenius edidit l. c. p. 967, sed non integram. Initio omisit signum illud quod hic positum Chresimon significare non potest, sed quod postea Chrismon depravato illo vocabulo dictum est, et invocationem divini nominis continere putabatur. Quod sequitur signum litterae R linea obliqua transfixae, Rubricam significat. Loco numeri VI positum est signum illud a Graecis sumptum, quod hic cifra expressi. Leguntur ibi haec:

    " R. In canonn apost. tit XX61 q .I.
    R. In canonn Niceni tit V q II
    R. In canonn Osii epi tit 6II q III
    R. In canonn Cartagenensis tit III q IIII
    R. It In can Cartag tit 6II q IIII
    R. It In cann Cartag tit XLVI q IIII It tit LV Cart
    R. In cann Uasensis tit VII q V
    R. In can Agatensis tit VI q VI
    R. It In can Agatensis tit XXXI q VII
    R. In can Arelatenss tit L q 6III
    R. In can Aurilianenss tit XXII q XIII
    R. It In can Aurilian tit II q X6"

    Sequitur Pontificum Romanorum Catalogus, qui olim substitit in Agapito papa, qui sedit a. m. Iunio a. 535 usque ad m. Sept. a. 536; deinde manu aequali deductus est usque ad Gregorium I. Catalogum hunc proponimus App. XXV.

    In summa pagina 168v. scriptum est: "semper. idest iugiter. promo. idest berbo." manu recentiori quidem, sed satis antiqua.

    In folii 169 parte aversa manu saeculi VII scripta est Dionysii exigui praefatio altera, a verbis "inviolabilis permanens" usque ad finem, signo praemisso, quod ostendit, hanc in foliis sequentibus, quae iam dudum perierunt, fuisse insertam, sed propter spatii angustias hic suppletam. Finis est in extrema pagina: "compendium alequod adtolesse (l. attulisse) videamur. Exple praefat."

    In folio ultimo, quod cum tegumento coniunctum est, manu saeculi Seite 95 VIII vel IX scriptum est: "audite cuncti canticum almificum audite carmen canticorum cantica laudes resona angelorum cetibus de sponsa agni difusa per orbus folsita rosis et uallata liliis. Golies inezie preparantes prelium germine nobilis eula per manusancti dauiit sex sa in fronte limortis et indolens nobilis quis fecerit Benedictus dei filius dominus christus et meritans sacra uirgo sum" Quae quid sibi velint nescio; in fine abrupta esse videntur.


    CCXIII. App. V (Darmst. 2336) membranaceus in folio, foliorum 143. In primo folio vacuo, quod ad ipsum codicem non pertinet, manu saeculi XV scriptum est: "Liber S. Petri Colon." Liber, quem saeculo VIII tribuit Maassenius, ego nescio an septimi dicere malim, hibernico more scriptus est et ornatus; pagina prima tota miro artificio picta est. Scriptura est hibernica illa, quam semiuncialem dicere solemus; sed in unaquaque pagina versus bini vel terni extremi alio litterarum genere, angustiori scilicet et magis acuminato exarati sunt ideo, ut paginae exemplaris quod describebatur, pagina ad amussim responderet. In fine libri Sigibertus ille, quem iam supra p. 93 commemoravimus, nomen suum posuit: SIGIBERTUS SCRIPSIT. Verum non hunc codicem eius manu exaratum fuisse, quam certissime affirmare ausim.

    Collectio canonum,
    de qua videndus V. C. Fr. Maassen in libro: Geschichte der Quellen und der Literatur des canonischen Rechts im Abendlande, I, 509.


    CCXIV. App. VI (Darmst. 2253/5) membranaceus in folio minori, foliorum 164, binis columnis saec. XIII ex. in membrana Italica scriptus. Compactus est ex fragmentis diversis iisque mutilis.

    Postille super quatuor ewangelistas,
    prout in medio libro fol. 93 manu aliquanto recentiori scriptum est.

    Quaternione primo perdito, foll. 1-8 scriptus est commentarius in Matthaeum, e diversorum patrum dictis collectus, a II, 16 ad V, 2. "annum. et IIII. vel ibi. actu. ut dictum est. vel prosequenti causa aliam causam dilectionis habes in alia glosa. § Io forsitan sollicitius id est solertius - In datione siquidem veteris testamenti audita sunt fulgura et tonitrua circa montem. et sonitus buccine. In". Verbum "datione" quod tertii quaternionis primum esse debebat, in ima pagina scriptum est.

    Sequitur autem alia manu scripta foll. 9-40 pars commentarii eiusdem a V, 24 ad XXVI, 19. "vitatem octo beatitudinum quia que subdita sunt post illam brevitatem sermonis - et fecerunt. preterit brevius quod."

  • Foll. 41-144 quatt. I-XIII, sequitur alia manu scriptus commentarius in Marcum totum et in Lucam usque ad XXII, 42. ID summa folii Seite 96 41 margine scriptum est "Postille" et "Marcus", deinde: "Spiritus assit nobis gratia." "(V)idi et ecce quatuor quatuor quadrige - (f. 84 v.) Marchus longe inferius. id est a predicatione Iohannis. De hoc habes Glosas. Nota quod Marchus" - nec plura; reliquum paginae spatium vacuum relictum est. Fol. 85: "(P)edes eorum pedes recti - G. in hoc mistice pater si vis. q. si est in beneplacito tue."
  • Fol. 145 alia manu scriptus et novis quaternionum numeris signatus incipit commentarius in Iohannem usque ad VIII, 44: " (O)mnia poma nova et vetera - quia mendax est. et nondum est argumentum sufficiens."

  • CCXV. App. VII (Darmst. 2192) membranaceus in folio, foliorum 279, marginibus passim truncatus et in fine mutilus, saeculo XII satis eleganter scriptus. Foll. 82v. 83r. Coena Domini turpi modo picta est, f. 88v. mulieres sepulcrum Christi visitantes. Folio 206 spatio vacuo inscriptum est: "Wilhelmus dei gratia sancte Colon. Ecclesie." scil. archiepiscopus a. 1349-1362. Vir doctus quidam initio contenta codicis indicavit his verbis: "Cod. 154 olim 107. Breviarium Franconicum, forte Wurceburgense-Benedictinum" et quae sequuntur. Certe f. 119 Officium S. Kiliani ornatius quam reliqua scriptum est.

    Praecedit Kalendarium, in quo praeter cetera ad d. Id. Iul. scriptum est "Regensinde virginis", et manu recentiori ad d. XII Kal. Dec. "Regenfledis virginis et mart." Quae apud Colonienses colebatur, nec desunt alia, quae mature hunc librum Coloniam venisse ostendant.

    Sequitur f. 6v. "Compotus beati Ieronimi Presbiteri. Domino adiuvante dicturi sumus qualiter per radices et articulos, inflexiones et summitates digitorum sinistre manus interius et exterius omnium mensium inicia" etc. Quae Hieronymo perperam sunt attributa.

  • Fol. 10v. incipiunt Officia ecclesiastica cum notis musicis, quas neumas vocant. Deinde f. 209v. Tonarius: "Omnis cantus primi toni incipit in .C. D. F. G. cuius principalis tonus in .D. F. G. cantum suum inchoat. sicut in ipso tonario declarabitur." etc.
  • Fol. 212v. "Incipiunt ymni quos poscit circulus anni. Primo dierum omnium" etc. Postremo a f. 217 sequitur Psalterium, manu aliquanto recentiori scriptum, in fine mutilum.

  • CCXVI. App. VIII (cuius codicis nulla in catalogo Darmstad. mentio) chartaceus foliorum 387, a. 1470 binis columnis scriptus. Rubricator operi suo defuit.

  • Folio primo inscriptum est manu satis recenti: "Liber hic pertinet ad Ecclesiam parochialem S. Laurentii in Colonia."
  • Quarta pars Tractatus super Salve Regina, qui an editus sit nescio. Laudatur in eo praeter alios Vincentius Bellovacensis. Incipit: "Hic est Seite 97 ultima huius cantici particula. In qua extollitur virgo beatissima a collectiva bonitate." Terminatur his verbis: "dignitas et excellencia exprimitur per hoc nomen Maria. Et sic terminatur et finitur lectura ista super Salve Regina. Deus sit benedictus et gloriosa virgo mater eius Maria. Amen.

    Hic feliciter terminatur et accompletur quarta pars super Salve regina etc. Anno domini 1470 in die beati Benedicti."

    Asseribus tegumenti agglutinatum est folium membranaceum, quo Fridericus Romanorum rex Kal. Sept. a. 1444 in Nuremberge, Roberto de Newenar, advocato hereditario Coloniensi, examinandam committit causam, quae agitur inter Florenciam de Gaure, relictam Iohannis domini locorum de Sue et de Canroy in comitatu Cameracensii (sic) et Amatum dicti Iohannis germanum.


    CCXVII. (Darmst. W. 5594/3) Liber in membranis magnifice impressus, in cuius tegumento anteriori legitur: "Ad Ecclesiam Metropolitanam Coloniensem."

    "Missale Diocesis Coloniensis de novo recognitum. adauctum quoque. et in alium ordinem redactum. Venditur Colonie in pingui gallina."

    In fine legitur:

    "Missale ad usum diocesis Coloniensis, a variis mendis ad limam redactum : Atque impensis Francisci byrckman, in ampla Parisiorum Academia, a Vuolffgango hopylio impressum."

    1520.

    In limine libri in quatuor foliis membranaceis insertum est Instrumentum publicum de a. 1525 Nov. 26., quo Degenhardus Vuytte, artium et iuris pontificii doctor; canonicus Coloniensis, memoriam sibi fundat ad altare S. Annae in ecclesia Coloniensi. In ima margine scriptum est: "Notandum quod solum octoginta floreni amiuatim solvendi, empti sunt in usum horum trium officiorum, ut patet ex copia obligationis in fine huius missalis asscripta."

    Quae copia ibi inserta est in duobus foliis membranaceis.


    CCXVIII. membranaceus fol. min., foliorum 217, saec. XI in membranis candidissimis elegantissime scriptus, auro et coloribus ornatus.

    Hunc codicem beatae memoriae Iohannes Guilelmus Knott, parochus Heimerzheimensis, qui 17. Iul. 1872 obiit, testamento 19. Oct. 1869 facto, bibliothecae Capituli Coloniensis legavit.

    Quatuor Evangeliorum codex.

  • Folio primo, olim vacuo, manu saeculi XII ut videtur, haec inscripta sunt: "Notum sit tam presentis quam futuri temporis fidelibus hunc librum sacrosancti euangelii. labore ac diligentia cuiusdam sacerdotis et monachi huius cenobii hoc paruo scemate decoratum. et sanctorum Laurentii mär. Pantaleonis. Mercurii. Leonis pp. sanctarumque uirginum XI. reliquiis uenerabiliter insignitum. Proinde omnibus hunc ipsum librum a presenti Lin- Seite 98 burgensi ęcclesia fraudulenter seu uiolenter abalienare nitentibus. uel in uadimonio exponere uolentibns. sanctorum quibus oblatus est offensionem. et diuinam denuntiamus et optamus ultionem. quia et si sacrosancti euangelii Codices auro uel gemmis ornati interdum solent inuadiari. sancti tarnen qui olim uincula et carceres pro Christo sunt perpessi. in scriniis feneratorum rursus dedignantur captiuari."
  • Eiusdem argumenti inscriptio fuit in ultimo codicis folio, sed ea tam diligenter erasa est, ut tenuia tantum eius vestigia appareant.

    Tegumenti asseres soli supersunt, quorum anteriori foramen inest, cui reliquiae illae insertae fuerunt. Codicem olim celebris abbatiae Limburgensis, in Spirensi dioecesi sitae, cimelium fuisse arbitror.

  • Fol. 2. "Incipit Epistola S. Hieronimi presbyteri. Beatissimo papae Damaso Hieronimus. Nouum opus - (f. 4) papa beatissime. Explicit Epistola S. Hierommi presbyteri."
  • "Incipit Prologus Quatuor Euangeliorum."

    "Plures fuisse - (f. 6) aecclesiasticis uiuis canendas. Explicit Prologus Quattuor Euangeliorum."

    "Incipit Epistola Eusebii presbyteri."

    "Eusebius Carpiniano -- (f. 7) dixisse repperies."

    "Hieronimus Damaso papae."

    "Sciendum etiam - (f. 7v.) beatissime papa."

    "Incipit Argumentum secundum Matheum."

    "Matheus ex Iudaea - (f. 8v.) non tacere. Explicit Argumentum secundum Matheum."

    "Incipit Breuiarium."

    "I Natiuitas - (f. 11) de baptismo. Explicit Breuiarium."

    Deinde foll. 11v.-17 sequuntur Canones, quibus Evangelia inter se comparantur, more solito scripti iuter columellas satis eleganter coloribus auroque delineatas et exornatas.

    Textus Evangeliorum picturis multis, pro illius temporis indole satis eleganter factis, ornatus est, quae pannis subtilissimis muniuntur, foll. 18v. 21. 22. 24. 31. 34. 35. 73v. 103v. 104v. 108v. 163v. Praeterea litterae capitales auro optimo, maiores etiam coloribus scriptae sunt, et in singulorum evangeliorum initiis totas pagellas occupant.

  • Fol. 204. "Incipit Capitulare Euangeliorum per circulum anni In nat. domini ad S. Mariam secundum Lucam - (f. 217) Cap. LXV. Item alia (scil. agencia mortuorum) secundum Iohannem. et turbis Iudeorum. Ego sum panis uiuus qui de celo. Usque recuscitabo eum ego in." Qnae ad urbem Romam et pontificem Romanum pertinent.